<< Retour

Cartulaire de St Etienne de Baigne

Par l’abbé Cholet

1867

 

Ce cartulaire a été transcrit à partir d’un ancien document, en possession de M. Moreau, bibliothécaire de Saintes. Baigne (sans « s » comme le voudrait le nom latin : Beania) est une abbaye dont la légende donne sa fondation sous le règne de Charlemagne, mais aucun document, ni charte ne permet de le confirmer.

 

Le cartulaire présente des chartes dont la plus ancienne remonte à la fin du Xe siècle. Le cartulaire lui-même a été rédigé au XIIe siècle. Il en existe une copie du XVIIe siècle dont l’abbé Cholet s’est servi pour compléter l’original : quelques feuillets manquent en effet dans le cartulaire original.

 

Dans les chartes du cartulaire, l’abbaye de Baigne est souvent présentée sous le nom de Sanctus Stephanus.

 

 

Charte LVIII

De Podio Mangore - 14 février 1083

 

Ego Helias Odonis, et frater meus Petrus, et consanguinei mei Willelmus cognomine Pictavinus, et frater ejus Geraldus Leod(egarius), et Odo Leodegarii, damus, Deo et altari sancti Stephani prothomartyris, terram cognominatam Podiomangor[1], totam illam terram in longitudinem et latitudinem sicuti ostendere fecimus domno abbati Gislemundo, atque monachis, scilicet Ademaro et Fulcaudo, et illis omnibus qui adfuerunt cum eo. Et cupimus, si Deus annuerint, edificare ibi ecclesiam in honore Dei et Sancte Marie genitricis Christi, et beati Stephani prothomartyris, et omnium sanctorum. Et concedimus in dominico cimiterium et burgum et verdegaria sive ortos sine ullo censu. De alia terra de foris damus habitatores in dominicum, et de agreria medietatem ex omnibus rebus, et retinemus in usibus nostris aliam medietatem tali convenientia ut non demus ad alium sanctum nisi beato Stephano ; et illi qui habebant aliquam partem in hanc terram de nobis in fevo dederunt sancto Stephano, sine ullo retinaculo, similiter medietatem. Nomina quorum sunt ista, Fulco de Bruciaco[2], et uxor sua Aleaiz, et Geraldus de la Lata[3], et Stephanus frater suus qui habebat de illis in fevo, Helias de Chanaor[4] de suo fevo similiter. Willelmus Geraldus, et Petrus frater suus habebant unum mansum, et Helias Odo dedit eis borderiam unam que est in villa que vocatur Montet[5]. Et si isti supradicti habitatores huic ecclesie, aut alii qui stabunt foris, in hanc terram fecerint aliquid mali vel injuste, nobis convenientia est ut non apprehendamus rectum pro nostra vi, sed pro manu domni abbatis sancti Stephani aut monachorum. Posteris nostris tradimus hoc scriptum ut sciant donum quod factum est de hac terra. Helias de Alba Terra[6] solebat habere de Comite Petragorico in fevo, et comes dedit ei in alodio, et Helias, et uxor sua nomine Ermengardis, soror supradicti comitis, dederunt Deo et Sancto Stephano Beaniensis loci, pro redemptione animarum suarum, in alodio. Et si homines hujus terre venerint in nostris ecclesiis, aut in nostris meitatis, nullus vicarius noster faciat rectum, et si stabilire poterimus in hac terra mercatum, concedimus totum esse in dominico monachis ibidem morantibus. Et Lambertus Cucucius dedit medietatem de sua parte decime sancto Stephano que est inter duas vias, et quantum in cimiterium est, dedit in dominio, et Helias Alo de sua parte similiter. Facta est hec carta XVI, K. MRC (Martii), L(una) XXIII, regnante Phylippo rege Francorum, atque gubernante Helia comite civitatem Petragoricensem. Et qui a loco abstulerit, maledictus sit. Amen.

 

[1] Puymangou, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[2] sans doute de Brossac, Charente

[3] l’abbé Cholet situe ce lieu aux confins du Périgord et de l’Angoumois. Peut-être la Latière à Sainte-Aulaye.

[4] Chenaud, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[5] lieu non identifie, près de Puymangou.

[6] Aubeterre, Charente. Autrefois au diocèse de Périgueux.

 

 

Charte LIX - 1083-1098

 

Hoc est donum Guitberge, sororis Willelmi Pictavensis, designatum ab ipsa quando concessit se et omnem suum censum atque alodium Deo et sancto Stephano de Podio Mangonis (sic)[1], vidente domno Gislemundo abbate, et Mainardo monacho, et Odolrico, et Fulcaudo, et fratribus suis. Quicumque hoc donum auferre voluerit, anatema sit.

 

[1] Puymangou, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

 

 

Charte LX - sans date

 

Arnaudus Artaudus dedit Deo et sancto Stephano de Podiomangore[1] alodium suum, pro anima sua et parentum suorum, videlicet totam agreriam unius borderie, et IIIIor D. (denarios) de sua domo, et est ista terra in parrochia sancti Aquilini[2] Afregorin, et de uno manso qui est absus medietatem de agreria, et unusquisque rusticus qui in ista terra manet. IIIIor D. (denarios). Factum est hoc donum vidente Olrico monacho, et Ademaro, et Arnaldo monachis, et aliis pluribus.

 

[1] Puymangou, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[2] Saint-Aigulin, canton de Montguyon, Charente-Maritime.

 

 

Charte LXI - sans date, 1083-1098

 

Hoc est donum quod fecerunt Willelmus Pictavinus et Geraldus et Odonus et consanguinei eorum ; dederunt Deo et santo Stephano de Podiomangor[1] totam decimam de annonibus, et de vindemia, et de pascherio porcorum, de alodio aut de fevo, vidente Odolrico monacho, et Seguino de Bria, et Androne Saborel, in presencia domni Gislemundi abbatis, pro redemptione animarum suarum, et parentum suorum. Et Willelmus Pictavinus, et Geraldus frater ejus, atque Odo Vicarius dederunt Deo et sancto Stephano de Podiomangore[1] unum mansum de terra que vocatur a Podiogiberto[2], et Elias Odo donavit suam partem, et Girberga donavit ad Petrum Odonem unam mulam. Willelmus Amblardus et mater ejus Alaaiz dederunt similiter fevum quem tenebat Ademarus Voladenocte in alodem, vidente Odolrico monacho, et auctizaverunt similiter sine ullo retinaculo, Geraldus Leodegarius et Odo frater ejus, et Helias Odo et frater ejus Petrus dederunt Deo et sancto Stephano de Podiomangore[1], pro redemptione animarum suarum vel parentum suorum, unam moldureriam de sale in ebdomada, in die sabbato, vidente Odolrico monacho, et aliis pluribus. Et in alio loco, ad ecclesiam sancti Johannis que vocatur Acasanias[3], quantum ad illos pertinebat dederunt medietatem de decima, et fevum sacerdotalem post obitum illorum, et semper IIos sexterios, unum frumento, et alium de annona, vidente Olrico monacho, et Bertrando monacho, et aliis pluribus. Et in ipso die dederunt Deo et sancto Stephano alodium quod habebant in villam que vocatur Curlac[4], et vauram que est juxta ecclesiam Sancti Petri de Chanaor[5] medietatem, et ad facienda molendina quantum opus habet. Et in ipso die dederunt unum mansum de terra que est in parrochia Chanaor[5], in loco qui vocatur ad Masuerios[6], juxta podium Gibertum[2], et auctorizaverunt se ad sepeliendum ad istum locum, tali pacto quod ullus ex eis non daret de terra illorum pro anima sua nisi ad ecclesiam beati Stephani de Podiomagor[1]. Et qui hoc donum voluerit contradicer, sit anathema.

 

[1] Puymangou, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[2] terre située en Périgord, près de Chenaud.

[3] Chassaignes (?), Dordogne. L’église Saint-Jean de Casanias, diocèse de Périgueux, est consacrée en 1100 par l’évêque de Saintes, la veille du jour où il consacra l’église de Chenaud.

[4] Courlac, à 4 km de Chalais, Charente. Courlac faisait partie de l’archiprétré de Pillac, diocèse de Périgueux.

[5] Chenaud, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[6] terre située en Périgord, près de Chenaud.

 

 

Charte LXII - 1100

De Chanaor[1]

 

Hoc est donum quod fecerunt Helias Odo et Petrus et Geraldus et Odo, pro redemptione animarum suarum atque parentum suorum, de terra que est in villa que vocatur Casanias[2], Deo et Sancto Stephano, in die dedicationis ipsius ecclesie. Et hic auctorizaverunt hoc quod olim dederant in presentia Ramnulfi episcopi. Et ipse episcopus in crastino dedicavit ecclesiam sancti Petri de Canaor[1], et illuc ante altare dedit supradicto martyri ut omnes parrochiani ipsius ecclesie sancti Petri se ordinassent in cimiterio supradicti martyris, audiente et condecente Geraldo Doleirac, et Androne monacho, et Androne monacho*, et Eldrado, atque Helie Odone, et aliis pluribus. Et similiter auctorizavit episcopus de ecclesiis ipsius ecclesie vicinis. Facta est hec dedicatio anno ab incarnatione Domini M°C°.

 

* C’est probablement par la faute du copiste que ce nom se trouve reproduit deux fois de suite.

[1] Chenaud, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[2] Chassaignes (?), Dordogne. L’église Saint-Jean de Casanias, diocèse de Périgueux, est consacrée en 1100 par l’évêque de Saintes, la veille du jour où il consacra l’église de Chenaud.

 

 

Charte LXIII - 1083-1098

De ecclesia de Monesteirol[1]

 

Omnibus tam presentibus quam futuris notum fieri volumus Rainaldum Petragoricensem episcopum ecclesiam sancti Petri de Monesteirol[1] beato Stephano Beanie catholice dedisse, concedentibus Lamberto archidiacono, et Geraldo de Loirac[2], atque Gauffrido archipresbytero, et Seguino de Ladirac[3], qui etiam partem quam in ecclesia habebat concessit, vidente Rotberto de Pro (… ? …) ceterisque pluribus. Helias vero presbyter qui tunc temporis ecclesiam regebat concessit. Quod donum domnus episcopus in manu Gislemundi abbatis concessit ? Hoc donum concesserunt milites secundum hoc quod seculariter possidebant, Geraldus de Monpao[4], et frater suus Aicio, et ceteris pluribus. Facta est hec carta regnante Philippo rege Francorum.

 

[1] Ménesterol, canton de Montpon, Dordogne.

[2] Liorac, Dordogne (?). Géraud de Loirac (Lairac, Leirac, Luirac, Doleirac) est cité à plusieurs reprises dans le cartulaire entre 1083 et 1100.

[3] lieu non identifié, probalement en Périgord. Seguin de Ladirac est cité 3 fois dans le cartulaire entre 1083 et 1098.

[4] Montpon, Dordogne.

 

 

Charte LXVII - 20 Mars 1153

De ecclesia Sancti Bartholomei[1]

 

Raimundus, Dei gratia Petragoricensis ecclesie licet indignus episcopus, W. (Willelmo) Grimoardi priori de Gardadel[2], et ecclesie sancti Stephani de Beania in perpetuum. Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod tibi W. (Willelme) dilecte in Christo fili, et ecclesie sancti Stephani de Beania, ecclesiam sancti Bartholomei[1] donamus, et donando confirmamus. Quod ne oblivione deleri, nec a posteris ullo modo infirmari possit, presentem kartam sigilli nostri inpressione corroborari precepimus. Hujus donationis testes sunt P. de Nanclaro[3] archidiaconus, P. Burdeli[4] archipresbyter, E. de Marolio[5] archidiaconus, Willelmus Jordani archidiaconus, quorum consilio, et ante quorum presentiam factum est. Anno ab incarnatione Domini M.C.L.III, Anastasio IIII papa in urbe Roma, Lodovico rege regnante, in urbe Petragorica Bosone comite. XIII Kal. Aprilis.

 

[1] Saint-Barthélémy de Bellegarde, canton de Montpon, Dordogne.

[2] Gardedeuil, aujourd’hui réuni à Eygurande, canton de Montpon, Dordogne.

[3] Nanclars, canton de Saint-Amand-de-Boixe, Charente.

[4] Bourdeilles, Dordogne.

[5] Mareuil, canton de Rouillac, Charente ou Mareuil , Dordogne. Très probablement le deuxième.

 

 

Charte LXVIII - sans date, fin du XIe siècle, et commencement du XIIe

De ecclesia de Aiguiranda[1]

 

Quoniam preteritarum memoria cito labitur, iccirco ne tradatur oblivioni scripto commendamus quod Rainaldus[2] Petragoricensis episcopus dedit ecclesiam sancti Stephani de Aiguranda[1] ecclesie sancti Stephani de Beania et monachis ibidem Deo servientibus. Hoc donum fecit Petro monacho, quando ecclesiam sancti Leonardi de Gardadel[3] consecravit, consilio canonicorum suorum, videntibus et audientibus Olrico monacho, et Bertrando monacho, et Geraldo Dolairac[4], et Seguino de Ladirac[5]. Post multum vero temporis Willelmus Petragoricensis episcopus eandem ecclesiam supradictam ecclesie sancti Stephani Beanie, et Petro monacho de Gardadel[3], concilio canonicorum suorum dedit, et de illa ecclesia illum investivit, videntibus Gaufrido de Tilol, et Iterio presbytero. Presbyteri qui tunc temporis ecclesiam regebant, videlicet Bernardus Gisleberti et Petrus Gaschet, hoc donum concesserunt, et laici qui secundum laicalem possibilitatem in illa supradicta ecclesia aliquid habebant, ecclesie sancti Stephani Beanie et Petro monacho concesserunt, videlicet Geraldus Grimoardi cum suis fratribus, et Gauterius de Montpao[6] cum suis fratribus, et Raimundus Giraudi et uxor sua, et Petrus Gaufridi, et Helias de Gaudric, et Aicius, atque Gaufridus de Gaudric et frater ejus.

 

[1] Eygurande, canton de Montpon, Dordogne.

[2] Rainald de Thiviers, évêque de Périgueux de 1081 au 8 septembre 1099.

[3] Gardedeuil, aujourd’hui réuni à Eygurande, canton de Montpon, Dordogne.

[4] Liorac, Dordogne (?). Géraud de Loirac (Lairac, Leirac, Luirac, Doleirac) est cité à plusieurs reprises dans le cartulaire entre 1083 et 1100.

[5] lieu non identifié, probalement en Périgord. Seguin de Ladirac est cité 3 fois dans le cartulaire entre 1083 et 1098. Voir le cartulaire d’Uzerche, charte 960 où ce personnage est également cité. Semble avoir été le conseiller de Rainald de Thiviers.

[6] Montpon, Dordogne.

 

 

Charte LXIX – début du XIIe siècle

De fonte Chairic[1]

 

Ego in Dei nomine Helias Gauterii tractavit Dei timore et eterna retributione ut mihi pius Dominus in ultimo magni die judicii veniam tribuere dignetur. Idcirco terram meam que erat ad Fontem Chairic[1], pro redemptione anime mee parentumque meorum, Deo et sancto Stephano sanctoque Leonardo de Gardadel[2], et Fulcaudo monacho dimidiam partem in vita mea, et post obitum meum totam dedi, videntibus Fulcaudo monacho, et Helia Aizo, et Constantino Vicario, et Ova matre mea, consilio quorum feci hoc donum, concessuque Geraldi de Monte Pavone[3] fratrisque sui Aizconis. Parentes vero mei, pater Girberti, et Aimericus Girberti, et soror illorum cilicet uxor Willelmi Fulcherii qui in hac supradicta terra quandam partem habebant eodem pacto videlicet in vita illorum dimidiam partem, et post mortem totam, Deo sanctoque Leonardo de Gardadel[2] similiter, vidente Fulcaudo monacho, Constantino Vicario, et aliis pluribus. Deinde post multum temporis Geraldus Gauterii frater supradicti Helie hoc donum concessit, videntibus Petro monacho, et Constantino Vicario, et aliis pluribus. Qui hanc terram a loco sancti Leonardi[4] abstulerit, cum Dathan et Abiran habeat perpetuam penam. Amen.

 

[1] lieu non identifié à proximité de Gardedeuil et Eygurande, Dordogne. Peut-être Fontchéran près d’Aubeterre, Charente.

[2] Gardedeuil, aujourd’hui réuni à Eygurande, canton de Montpon, Dordogne.

[3] Montpon, Dordogne.

[4] L’église de Gardedeuil est consacrée à Saint-Léonard.

 

 

Charte LXX - 1109-1121

 

Hoc est donum quod fecit Arcambaudus vicecomes de toto pascherio de Gardadel[1] et de omni terra, Deo et sancto Stephano, et in sabbato ante nativitatem Domini unam saumam de sal, in presentia Petri monachi, vidente Willelmo Helie, et Gauterio de Montpao[2], atque Willelmo Giraut, et aliis pluribus, et ipse Arcambaudus fecit auctorizare Arnaudo Bernardo suo teloneario et filiis suis omni tempore ut reddidissent salem ad monacum pro anima patris atque matris sue. Et hoc donum Raimundus frater Arcambaudi, videntibus Petro monacho, et Guillelmo Helie, atque Geraudo de Montpao[2], et postea Auduinus Borellus et filius suus fecerunt donum de hoc pascherio in presentia Petri monachi, vidente Gumbaudo de Aquistris[3], et Ademaro Gaufre, et postea isti viderunt donum de filio Wmi (Willelmi) Eldradi, et Fulcaudus Stephani, et Petrus Tetbaut. Giraudus vero Grimoardi et fratres sui dederunt similiter sancto Stephano undecimam partem pascherii quod habebant in terra sancti Stephani et monachi de Gardadel[1]. Et hoc dederunt per totas suas silvas, et in terra que vocatur Choumon[4] dederunt omnem suam partem, et duo habitacula rusticorum, et molendinarium quod habebant in rivo Carbonario[5], in presentia domni Raimundi abbatis, videntibus Arnaudo priore, et Petro monacho, et Helia monacho. Et hoc donum de molendinario concesserunt Aimericus, et Stephanus frater suus. Et Raimundus filius Alconi dedit sancto Stephano et Petro monacho totum quod habebat Engardadel[1], vidente Guillelmo presbytero, et ceteris pluribus. Qui a loco abstulerit, maledictus sit. Amen.

 

[1] Gardedeuil, aujourd’hui réuni à Eygurande, canton de Montpon, Dordogne.

[2] Montpon, Dordogne.

[3] Guitres, Gironde ou Guitres, commune de Baigne-Sainte-Radégonde, Charente.

[4] lieu non identifié par l’abbé Cholet. Très probablement Chaumort, commune de Gardedeuil, Dordogne.

[5] lieu non identifié par l’abbé Cholet. Peut-être Carbonier, commune de Gardedeuil, Dordogne.

 

 

Charte LXXI - 1098-1099

De ecclesia Sancti Medardi[1]

 

Ego Reinaldus, Dei gratia Petragoricensis episcopus, legens ut sapiens doctor Salomonis illud preceptum dicentis : omnia fac cum consilio, et post factum non penitebis, ego his dictis compunctus, cum consilio archidiaconi nostre sedis, et Geraldi capellani, et canonicorum, do ecclesiam sancti Medardi[1], ecclesie beati Stephani Beanie, et domno Ademaro abbati, et priori Arnaudo, et monachis illius loci. In eodem vero loco, et in eadem ora, Augerius de Gorzon[2], in cujus hereditario ecclesia constructa erat, quantum jus poposcebat auctorizavit, insuperque filium suum nomine Gauterium in testimonio ad monasticum ordinem abbati et monachis obtulit, concedente supradicto episcopo, qui etiam prefatum puerum, et ecclesiam, manu propria simul cum patre abbati contulit. Hoc donum legaliter fuit factum in ecclesia sancte Fidis[3] ante altare. Testes qui adfuerunt sunt hi: episcopus, et abbas, nec non Arnaudus prior, et Geraldus de Luirac, et Andro monachus, et Iterius monachus, Ramnulfus monachus, Elias presbyter Mandageuda, capellanus prefate ecclesie, et Constantinus de Loevilla, et Arnaudus presbyter, et Geraldus presbyter; de laicis vero fuerunt hi: Helias Odo, Andro Saborel, Wuillelmus Alart, Bernardus aurifaber.

 

[1] Saint-Méard-de-Gurçon, Dordogne.

[2] Gurçon, Dordogne.

[3] Sainte-Foy-la-Grande, Gironde.

 

 

Charte CCLVII - sans date

De Belmont[1]

 

Hoc est donum quod fecit Arnaldus Vicarius et Bernardus frater ejus Deo et sancto Stephano pro redemptione anime sue de uno quarterio de terra et est in villa que vocatur Abelmont[1] Abelesma[2], et est debitum hujus terre VI D.(denarios) ad festivitatem sancti Stephani. Qui de loco abstulerit, sit excommunicatus.

 

[1] Beaumont de Périgord, Dordogne.

[2] Beleymas, canton de Villamblard, Dordogne.

 

 

Charte CCCLXXVII - 1083-1098

De Monesteirol[1]

 

Omnibus tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod Arnaudus Calau dedit Deo et ecclesie sancti Stephani Beaniensis loci tres partes de ecclesia sancti Petri de Monesteirol[1] et terram que ad ipsam pertinet ecclesiam, pro redemptione anime sue, parentumque suorum. Hoc donum fecit in predentia domni Gislemundi abbatis, ipse et Raimundus filius ejus. Geraldus de Podio, et frater ejus Bego auctorizaverunt hoc donum beato Stephano, audiente Geraldo Iterio, et Fulcherio de Malfainet[2], et Gaufrido archipresbytero qui placitavit. Et Raimundus Geraldi et uxor ejus auctozavit Lanbertus archidiaconus. Et Helias presbyter qui illo die tenebat hanc ecclesiam dimisit in presencia abbatis omnia que habebat Arnaldus in fevum, et Geraldus de Montpao[3] et frater ejus Aicius de quibus movebat hoc fevum auctorizaverunt beato prothomartyri sine ulla retinatione. Hoc donum audivit et vidit Arnaudus prior et Ramn[ulfus] de Monte Lucduno[4] et Andro Luco. Facta fuit hec carta, regnante Philippo rege Francorum in Francia tempore quo regebatur Petrugorica (sic) ecclesia a Rainaldo episcopo vita cujus regatur a Christo.

 

[1] Ménesterol, réuni à Montignac, canton de Montpon, Dordogne.

[2] lieu non identifié, sans doute en Périgord.

[3] Montpon, Dordogne.

[4] Montlieu, Charente-Maritime.

 

 

Charte DXXVIII - vers 1146

Carta Raimundi Petragoricensis episcopi

 

Ego Raimundus Dei gratia Petragoricensis ecclesie licet indigne dictus episcopus, notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod Helias Beanensis cenobii abbas et monachi sui concordiam fecerunt de ecclesia sancti Severini de Pavenceles[1] cum Geraldo de Pomarolo[2] ejusdem ecclesie capellano quam nobis presentaverunt. Nos vero consilio et assensu Iterii decani et Arnaldi archi presbyteri de Pilhac[3] sigillo nostro munivimus. Concordia siquidem hec est si nummus solus in die oblatus fuerint capellanus eum habeat de duobus unum. Si plures oblati fuerint vel Priori vel Capellano de universitatis summa, Prior duas partes tertiam Capellanus habeat. Inter diem dominicam et II feria[m] Capellanus unum nummum accipiat, reliqua ut dictum est parciantur. Ea etiam que post partum ad ecclesiam mulieres offerunt, et que baptizatis pueris vel in confessionibus offeruntur, per duas partes ut dictum est et terciam partem parciantur. Ea que de nuptiis veniunt quoquomodo habeantur per medium dividant, neuter solus absque reliquo ea disponat. Oblatio infirmorum dum visitantur qui vulgo Percursus dicitur, capellani sit propria. Eorum que in helemosina Priori sive Capellano vel ejus Vicario dantur, omnibus insimul collatis, Prior duas, Capellanus tertiam partem habeat. Estivo tempore annonam parrochianis Prior primus ut moris est querat, redditus omnes sive sint in terris, sive in censibus ante prefatam concordiam ad ecclesiam pertinentes, Prior solus possideat, excepta vinea Willelmi Reginaldi at nummo qui ex ea redditur, et duobus denariis de terra del Portel[4], et III obl. (obolos) in terra Constancii de Roures[5], que omnia solius sint capellani. Nec pretereundum quod de redditibus quibuslibet quos parrochiani in helemosinam ecclesie post actam concordiam hanc sunt daturi, Prior duas, Capellanus terciam partem ex statuto possideat. Etiam que in servitio episcopi, decani, archidiaconi, archipresbiteri, sive sinodalibus redditibus vel pratis expanduntur, Prior duas, Capellanus terciam partem persolvat. Similiter de V solidis qui singulis annis ecclesie de Podio Mangor[6] debentur fiat. Hujus rei sunt testes, Helias abbas de Cancelada[7], Helias de Uiginiahc[8], Raimundus Rasa, Arnaldus de Lalanda[9], Seguinus Rufus, Ramnulfus de Besunt (forte Belunt)[10].

 

[1] aujourd’hui Saint-Seurin de Clerbize, commune de Belluire, canton de Pons, Charente-Maritime.

[2] l’abbé Cholet situe ce lieu en Périgord. Peut-être néanmoins Pomerol en Gironde.

[3] Pillac, canton d’Aubeterre, Charente. Autrefois au diocèse de Périgueux.

[4] l’abbé Cholet situe ce lieu en Périgord. Il existe des lieux appelés  Le Portail ou La Porte en Dordogne.

[5] ?

[6] Puymangou, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[7] Chancelade, Dordogne.

[8] sans doute Jonzac, Charente-Maritime. Un de ses noms anciens est Jouinacum.

[9] La Lande, commune de Touvérac, canton de Baigne, Charente.

[10] Bellon, Charente.

 

 

Charte CCCCXCVIII - 1141-1149

Placitum inter Heliam abbatem et Heliam vicecomitem

 

Qui cum deest auctorum presentia, posterorum memorie satisfacere solet commendata scripto rei geste notitia, sagaci priorum industria repertum est facta sua posterorum utilitati consulentium scripta relinquere, ne aut temporis longinquitas rem ipsam obliteret, aut ne tortuosa hominum perversitas eandem tergiversando depravet. Iccirco igitur notum fieri volumus scriptum hoc legentibus placitum quod habuit H. (Helias) Beanie abbas cum H. (Helia) vicecomite de terra illa que vocatur Masbreschart[1] vel alio nomine Beumont[2]. Vicecomes enim  exactiones quasdam et consuetudines malas in terra illa tanquam de jure requirebat. Qui post modum ratione doni causando convictus, rei veritatem ulterius celare non valens, siquid de hereditario jure in terra illa habebat totum Deo et beato prothomartyri Stephano in pace dimisit et dedit. Huic rei testes interfuerunt, R. de Curat[3] prior Calesii[4], et Heldradus de Venzac[5], et Arnaldus de Lalanda[6] monachi, et Willelmus Bernardi de Nualac[7], et Petrus sacerdos sancti Agulini[8], et Bonetus capellanus de Podio Mangor[9], et R. de Calac[10], et Acardus de Montguio[11], et H. de Saumeirac[12], et alii plures.

 

[1] ancien nom de Beaumont en Périgord. Helie est vicomte de Beaumont.

[2] Beaumont en Périgord.

[3] Saint-Vincent de Curac, canton de Chalais, Charente.

[4] Chalais, Charente.

[5] Vanzac, canton de Montendre, Charente-Maritime.

[6] La Lande, commune de Touvérac, canton de Baigne, Charente.

[7] Neuillac, canton d’Archiac, Charente-Maritime.

[8] Saint-Aigulin, canton de Montguyon, Charente-Maritime.

[9] Puymangou, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[10] Chillac, canton de Brossac, Charente.

[11] Montguyon, Charente-Maritime.

[12] Saumeirac, canton de Montendre, Charente-Maritime.

 

 

Charte DXLI - 7 novembre 1215

Carta Petri Vigerii de Albaterra[1]

 

Petrus Viger[ius] de Alba Terra[1], filius Petri Vigerii, omnibus has litteras inspecturis, salutem. Noveritis universi, quod ego considerata pia devotione quam predecessores mei habuerunt erga domum et ecclesiam de Podiomangor[2], dono, et concedo quicquid juris et dominii habebam in Riberria de Chanaor[3], que dicitur ad Populos(?)[4], que clauditur fossatis, in tribus lateribus, et in quarto clauditur Drona[5]. Confirmavi etiam et inovavi dicte ecclesie et ejus Prioribus in perpetuum, consuetudinem quam cum predecessoribus meis dicitur habuisse ipsa ecclesia, scilicet ut Prioribus suis libere liceat omni tempore, me, vel heredibus meis non requisitis, omnibus modi quibus poterit possessiones et redditus in feodis meis adquirere, salvo jure meo et successorum meorum in antiquis redditibus, et justis serviciis. Addo etiam ut si consuetudo ista aliquando fuerit male servata, aut forte minus certa, ex isto facto meo, et confirmatione mea firmum et certum sumat inicium, et de cetero perpetuis temporibus observetur. Actum fuit hoc in ecclesia beati Jacobi de Albaterra[1], sabbato infra Octab[as] Omnium Sanctorum, tempore quo celebratur Romanum concilium.

Hujus rei testes sunt P. archipresbyter de Pillac[6], It[erius] de Goz[7], Bernardus, canonici Albaterrences[1], Wus Gauterii prior de Podiomangor[2], cujus cura et studio factum est hoc, Raymundus monachus, M (Mainardus) prior de la Garda[8], Wus Iterii, Helias Iterii, Wus de Sorben, clerici, Helias Dabellencs, Helias Rotberti, Bertrandus de Durfort, laici, et multi alii.

 

[1] Aubeterre, Charente. Autrefois au diocèse de Périgueux.

[2] Puymangou, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[3] Chenaud, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[4] lieu non identifié près de la Dronne et de Chenaud.

[5] Dronne, rivière

[6] Pillac, Charente, autrefois au diocèse de Périgueux.

[7] Gouts, canton de Verteillac, Dordogne.

[8] La Garde-sur-le-Né, Charente.

 

 

Charte DL - 1er avril 1232

Bulla Gregorii papae ix pro monasterio Beaniensi

 

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati monasterii Beaniensi et fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in predicto monasterio, prout postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter clementer annuimus et monasterium Beaniense in quo divino estis obsequio mancipati ad exemplar felicis recordationis Alexandri pape predecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarium juste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum, oblatione fidelium aut aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vetrisque successoribus illibata permaneant.

In quibus hec propriis duximus experimenda vocabulis, ecclesiam sancti Petri de Archiaco[1], ecclesiam sancte Marie[2], capellam sancti Joannis[3], ecclesiam sancte Eugenie[4], ecclesiam sancti Martini de Artenaco[5], ecclesiam sancti Viviani de Tauenac[6], ecclesiam sancti Pardulphi de Barret[7], ecclesiam sancti Stephani[8], ecclesiam sancte Marie de Boisset[9], ecclesiam sancti Petri de Amblavilla[10], ecclesiam sancte Marie de Halas[11], ecclesiam sancti Germani de Lezinac[12], capellam sancte Marie castelli de Joenezac[13], ecclesiam sancti Martini de Clam[14], ecclesiam sancti Georgii de Scubillac[15], ecclesiam sancti Gregorii de Ardennac[16], ecclesiam sancti Leonardi de Gardadoeil[17], ecclesiam sancti Sigismondi de Claro Monte[18], ecclesiam sancti Vincentii de Vasseiac[19], ecclesiam sancte Marie de Monte Guidonis[20], ecclesiam sancti Petri de Aula Nola[21], ecclesiam sancti Viviani de Champont[22], ecclesiam sancti Laurentii de Novo Vico[23], ecclesiam sancti Petri de Chauuenzas[24], ecclesiam sancti Johannis de Chantiliaco[25], ecclesiam sancte Marie Magdalene de Gerfolosio[26], ecclesiam sancti Martini de Venet[27], ecclesiam sancte Marie de la Boareza[28], ecclesiam sancti Eutropii de la Garda[29], ecclesiam sancti Mariani de Comdeon[30], ecclesia sancti Michaelis de Montandret[31], ecclesiam sancti Petri de Passeirac[32], ecclesiam sancte Radegundis[33], ecclesiam sancte Marie de Monte Auserii[34], ecclesiam sancti Nicolai de Peyrafonds[35], ecclesiam sancti Petri de la Garda[36], ecclesiam sancti Martini de Fontanis[37], ecclesiam sancti Martini de Touuerac[38], ecclesiam sancti Eutropii de Muraulx[39], ecclesiam sancti Jacobi de Masterone[40]. In Burdegalensi pago, ecclesiam sanctorum Quirici et Julitte[41], ecclesiam sancti Palladii[42], ecclesiam sancti Albini[43]. In Engolismensi episcopatu, ecclesiam sancti Andree de Blanziaco[44], ecclesiam sancti Romani[45]. In Petragoricensi episcopatu, ecclesiam sancti Stephani de Podio Mangor[46], medietatem ecclesie de Chanaor[47], ecclesiam sancti Pauli de Sparo[48], ecclesiam sancti Severini de Panancelles[49], ecclesiam sancti Bartholomei[50]. Ad hec presenti decreto sancimus ne quis preter consensum vestrum in burgo, cimiterio, seu mercato vestro paroeciam vel vicariam sive hospitationem violentam contra antiquam et rationbilem consuetudinem exigere vel recipere audeat vel alias novas et indebitas exactiones exercere presumat, neque de novalibus vestris que propriis manibus aut sumptibus colitis de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de nutrimentis animalium vestrorum quispiam a vobis decimas exiger vel extorquere presumat. In parrochialibus autem ecclesiis quas tenetis liceat vobis clericos eligere et electos episcopo presentare, quibus episcopus si idonei fuerint animarum curam committat, ut de plebis quidem cura episcopo, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Sane cum commune interdictum terre fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare, dummodo causam non dederitis interdicto. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint aut etiam publice usurarii, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Pretera authoritatem et dignitatem quam predecessores tui, fili abbas, disponendo monasterio suo et in prioratibus ordinantis et monachorum excessibus corrigendis rationabiliter habuisse noscuntur, tibi de consueta benignitate apostolice sedis duximus confirmandum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre aut ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice authoritate et diocesani episcopi canonica justitia.  Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularis ve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate tanquam se divino judicio existere de perpetrata iniquitate agnoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subjaceat ultioni. Cunctis autem ejusdem loci sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu  Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud disctrictum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Sic signatum.

 

Ego Gregorius catholice ecclesie episcopus. Cum paragraphis hinc et inde et inferius.

Ego Johannes Sabinensis episcopus, cum paragraphis hinc et inde, et iterum inferius.

Ego Jacobus Tusculanus episcopus cum paragraphis hinc et inde.

 

In parte dextra :

Ego Thomas tituli sancte Sabine presbyter cardinalis, cum paragraphis.

Ego Guifredus tituli sancti Marci presbyter cardinalis, cum paragraphis.

Ego Sigeabaldus tituli S.         presbyter cardinalis, cum paragraphis.*

Ego Stephanus S. Marie tituli S.          presbyter cardinalis, cum paragraphis, ut supra.*

 

In parte sinistra:

Ego Romarius S. Marie in Cosmindin diaconus cardinalis, cum paragraphis.*

Ego Romanus S. Angeli diaconus cardinalis, cum paragraphis.

Ego Raynaldus S. Eustachii diaconus cardinalis, cum paragraphis, et inferius sub plica.

Datum Reate per manum magistri archidiaconi Senensis S.R.E. cardinalis. Kal. Ap. Indictione V. Incarnationis Dominice anno M°.CC°.XXX°.II° Pontificatus vero Domini Gregorii PP. IX. Anno VI°.

Sigillatum in plumbo more Romano sub cauda sericea coloris rubri flavique.

 

 

SCS

PETRVS

SCS

PAULVS

GREGO

PP

RIVS

VIIII

 

et in circula:

FAC MECUM SIGNUM IN BONUM

 

 

* Les documents contemporains de cette bulle, permettent de compléter et rectifier la signature de trois des cardinaux:

Sinibaldus tituli sancti Laurentii in Lucina

Stephanus sanctae Mariae trans Tiberim tituli Calixti

Reinerus sanctae Mariae in Cosmedin

 

[1] Eglise Saint-Pierre d’Archiac, Charente-Maritime.

[2] Plusieurs églises dépendant de l’abbaye de Baigne sont sous l’invocation de Sainte-Marie. Celle-ci est sans doute à Archiac.

[3] Chapelle Saint-Jean, Archiac, Charente-Maritime.

[4] Saint-Eugène, canton d’Archiac, Charente-Maritime.

[5] Arthénac, canton d’Archiac, Charente-Maritime.

[6] Tavénac, Charente-Maritime.

[7] Barret, canton de Barbezieux, Charente.

[8] Eglise Saint-Etienne de Puy-Chabrun, près de Baigne, Charente.

[9] Boisset, commune de Saint-Pallais-du-Né, Charente-Maritime.

[10] Ambleville, canton de Segonzac, Charente.

[11] Alas-Champagne, canton d’Archiac, Charente-Maritime.

[12] Saint-Germain de Lusignan, canton de Jonzac, Charente-Maritime.

[13] Chapelle Notre-Dame du château, à Jonzac, Charente-Maritime.

[14] Clam, commune de Saint-Genis, canton de Saint-Genis, Charente-Maritime.

[15] Saint-George de Cubillac, canton de Saint-Genis, Charente-Maritime.

[16] Saint-Grégoire d’Ardennes, commune de Fléac, canton de Saint-Genis, Charente-Maritime.

[17] Eglise Saint-Léonard de Gardedeuil, aujourd’hui réuni à Eygurande, canton de Montpon, Dordogne.

[18] Eglise paroissiale Saint-Sigismond de Clermont, canton de Saint-Genis, Charente-Maritime.

[19] Eglise Saint-Vincent, commune de Montguyon, Charente-Maritime.

[20] Eglise Notre-Dame de Monguyon, Charente-Maritime.

[21] Eglise Saint-Pierre, Orignolle, canton de Montlieu, Charente-Maritime.

[22] Eglise Saint-Vivien de Champont, commune de la Garde-Montlieu, canton de Montlieu, Charente-Maritime.

[23] Eglise Saint-Laurent de Neuvic-Montguyon, canton de Montguyon, Charente-Maritime.

[24] Eglise Saint-Pierre de Chevanceaux, canton de Montlieu, Charente-Maritime.

[25] Eglise Saint-Jean de Chantillac, canton de Baigne, Charente.

[26] Eglise Sainte-Marie-Madeleine de Bors-de-Baigne, Charente.

[27] Eglise Saint-Martin de Venet, Charente-Maritime.

[28] Eglise Notre-Dame de Boresse, aujourd’hui commune de Boresse-Martron, canton de Montguyon, Charente-Maritime.

[29] Eglise Sainte-Eutrope de la Garde-Rodard, commune de Condéon, canton de Barbezieux, Charente.

[30] Eglise Saint-Marien de Condéon, canton de Barbezieux, Charente.

[31] Eglise Saint-Michel de Montandret, commune de Saint-Pallais de Négrignac, canton de Montlieu, Charente-Maritime.

[32] Eglise Saint-Pierre de Passirac, canton de Brossac, Charente.

[33] Eglise Sainte-Radegonde, commune de Baigne-Sainte-Radegonde, Charente.

[34] Eglise Sainte-Marie du château de Montausier (ou Monthosier), Charente-Maritime.

[35] Eglise Saint-Nicolas de Perfons, commune de Boisbreteau,

[36] Eglise Saint-Pierre de la Garde-sur-le-Né, Charente.

[37] Eglise Saint-Martin de Fontaines-d’Ozillac, canton de Jonzac, Charente-Maritime.

[38] Eglise Saint-Martin de Touvérac, canton de Baigne, Charente.

[39] Eglise Sainte-Eutrope de Mureau, commune de Baigne-Sainte-Radegonde, Charente.

[40] Eglise paroissiale Saint-Jacques de Mathelon, commune de Baigne-Sainte-Radegonde, Charente.

[41] Saint-Ciers-la-Lande, Gironde.

[42] Eglise de Saint-Pallais, canton de Saint-Ciers-la-Lande, Gironde.

[43] Eglise Saint-Alban (ou Saint-Aubin) de Brie-sous-Barbezieux ?, Charente.

[44] Eglise Saint-André de Blanzac, Charente.

[45] Eglise Saint-Romain de Blaye, Gironde.

[46] Eglise Saint-Etienne de Puymangou, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[47] Eglise Saint-Pierre de Chenaud, canton de Sainte-Aulaye, Dordogne.

[48] Eglise Saint-Paul de Léparron, aujourd’hui commune de Saint-Michel-l’Ecluse et Léparon, canton de la Roche-Chalais, Dordogne.

[49] Eglise Saint-Seurin de Clerbize, commune de Belluire, canton de Pons, Charente-Maritime.

[50] Eglise Saint-Barthélémy, Saint-Barthélémy de Bellegarde, canton de Montpon, Dordogne

 

 

<< Retour