Calendar of Patent Rolls / Henri III vol. 1 |
P. 96. 1217
Mots clés: Jean de Montignac
Rex baronibus de Quinque Portibus, salutem. Mandamus
vobis firmiter precipientes quod, sicut corpora vestra et omnia que habetis diligitis,
omni occasione et dilacione postpositis, statim deliberetis omnes prisones quos
captos tenetis, quoniam ita continetur in forma pacis facte inter nos et
dominion Ludovicum. Et in hujus rei etc. Teste comite, apud Dovre, xxix die
Septembris, anno regni nostri primo.
Robertus de Bello Monte habet
litteras de conductu, duraturas usque ad Natale Domini anno regni domini regis
secundo, in morando in Anglia. Teste comite, ut supra.
Johannes de Montiniaco similes habet litteras de conductu, in morando in Anglia, usque ad festum Sancti Martini, anno regni domini regis secundo. Teste ut supra...
P. 152-153. 1218.
Mots clés: Regnaud de Pons, sénéchaussée du Périgord.
De senescalcia Pictavie et Wasconie. — Rex archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus, civibus, burgensibus, liberis hominibus, et omnibus baillivis et fidelibus suis Pictavie, salutem. Spem certam gerentes de fidelitate et discrecione dilecti et fidelis camerarii nostri, G. de Nevill, quod ad fidem et honorem nostrum et communem omnium vestrum utilitatem nostris velit obsequiis insudare, de consilio magnatum et fidelium nostrorum, constituimus ipsum senescallum nostrum Pictavie, mandantes et firmiter injungentes singulis vestrum et universis quod ei tanquam senescallo nostro Pictavie, intendentes sitis in omnibus et respondentes. Et in hujus rei etc. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur omnibus
Wasconie et Petragor [ie] de senescalcia Wasconie et Petragor [ie], pro eodem.
Eodem modo scribitur omnibus de Limozino de
senescalcia Limozini, pro eodem.
Eodem modo scribitur omnibus de Ageneis et de
Caurcin de senescalcia de Ageneis et de Caurcin, pro eodem.
Viro venerabili et patri in Christo W. dei
gracia Burdegalensi archiepiscopo, rex, salutem. De bonis et fidelibus
obsequiis vestris domino J. regi, patri nostro, et nobis, multipliciter
exhibitis, retribuat vobis Dominus inmarcessibilem gloriam, et nos devotissimas
exsolvimus graciarum actiones. Quoniam vero ad obsequium crucifixi pie
peregrinacionis iter procingitis et paratis, de consilio magnatum et fidelium
nostrorum, dilectum et fidelem camerarium nostrum G. de Nevill, senescallum
nostrum Pictavie et Wasconie et parcium adjacencium, constituimus. Et ideo
vobis mandamus, rogantes, quatinus eidem senescalciam predictam cum castris
nostris, et omnibus que ad eam pertinent, sine dilacione liberetis : consilium
et auxilium vestrum inpertientes, si placet, ad agenda nostra parcium illarum
feliciter disponenda. Et in hujus rei etc. Teste ut supra.
Rex Reginaldo de Pontibus, seniori, salutem, De
bono servicio vestro domino J. regi, patri nostro, et nobis fideliter exhibito,
grates vobis referimus multiplices et devotas. Et quia ad pie peregrinacionis
vestre votum exsolvendum astrictos vos esse novimus et paratos, volumus quod castrum
de Merepin liberetur dilecto et fideli nostro G. de Nevill, camerario nostro,
quem senescallum nostrum Pictavie et Wasconie constituimus. Et ideo vobis
mandamus, firmiter injungentes, quod in fide qua nobis tenemini ipsi G. castrum
predictum cum pertinenciis suis sine dilacione et difficultate qualibet
liberetis. Et in hujus etc. Teste ut supra…
P. 251-252. 1220.
Rex probis hominibus de Portecluse, salutem. Sciatis
quod commisimus dilecto et fideli nostro Phillipo de Ulecot totam terram nostram
Pictavie etc. Et ideo vobis mandamus quod eidem Philippo, tamquam senescallo
nostro, sitis in omnibus que ad nos pertinent intendentes et respondentes.
Vosque rogamus quatinus in fide qua nobis tenemini eidem Philippo etc. ut in
proximo brevi quod superius scriptum est.
…. Eodem
modo scribitur : —
Eodem modo scribitur omnibus arcbiepiscopis,
episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, militibus, et libere tenentibus et
omnibus aliis de comitatibus Pictavie et Wasconie.
P. 276-277. 1221.
Rex custodi de
Herbefaure, salutem. Sciatis quod commisimus dilecto et fideli nostro Hugoni de
Vivona totam terram nostram Pictavie et Wasconie, cum omnibus pertinenciis suis
que ad nos pertinent, custodiendam quamdiu nobis placuerit. Et ideo vobis
mandamus quod castrum nostrum de Herbefaure cum pertinenciis suis quod est in
custodia vestra, eidem Hugoni liberetis et eidem Hugoni intendentes sitis et
respondentes. Vosque rogamus quatinus in fide qua nobis tenemini eidem Hugoni
consilium et auxilium quod poteritis ad honorem nostrum et conservationem et
defensionem terre nostre faciatis, ita quod ad grates vobis inde teneamur et fidem
vestram magis habeamus commendatam. Teste ut supra.
Eodem
modo scribitur:—
Mandatum est probis hominibus de Portecluse quod intendentes sint et respondentes eidem Hugoni tamquam senescallo domini regis Pictavie et Wasconie.
Eodem modo scribitur:—
P. 304-305. 1221.
Rex archiepiscopis, episcopis,
abbatibus, prioribus, comitibus,baronibus, militibus
et libere tenentibus et omnibus aliis de comitatibus Pictavie et Wasconie, salutem. Sciatis quod
comniisimus dilecto et fideli nostro Savarico de Malo Leone totam terram
nostram Pictavie et Wasconie cum omnibus pertinenciis suis que ad nos
pertinent, custodiendam quamdiu nobis placuerit. Et ideo vobis mandamus quod
eidem Savarico, tanquam senescallo nostro, sitis in omnibus que ad nos
pertinent intendentes et respondentes. Vosque rogamus quatinus in fide qua
nobis tenemini eidem Savarico consilium et auxilium quod poteritis ad honorem
nostrum et conservationem et defensionem terre nostre faciatis; ita quod ad
grates vobis inde teneamur et fidem vestram magis habeamus commendatam. Teste
H. de Burgo, justiciario nostro, apud Westmonasterium, vj die Octobris. Per
eundem et consilium domini regis.
Pictavia. Eodem modo scribitur:—
Consimili modo scribitur et eisdem pro Galfrido de Rancun.
P. 331. 1222.
Pictavia. Rex R.
Petragoricensi episcopo et dilecto et fideli suo comiti Petragoricensi et
omnibus fidelibus suis de partibus Petragorie, salutem. Mandamus vobis rogantes
quatinus dilecto et fideli nostro S. de Malo Leone, senescallo nostro Pictavie
et Wasconie, consilium vestrum et auxilium ad negocia nostra promovenda et jura
nostra manutenenda, conservanda, et perquirenda, ita diligenter et efficaciter
inpendatis ut vobis ad multiplices teneamur graciarum actiones. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xxix die
Aprilis, anno vj. Per eundem et dominum Wintonienseni episeopum.
Rex majoribus et universis consulatoribus omnium civitatum et bonarum
villarum tocius Wasconie, salutem. Cum baronias et vavassarias multas et feoda
plurima de quibus servicium nobis debetur in Wasconia nomine pignoris ab hiis
quorum ilia sunt, circumquaque ceperitis et tenueritis, quo, sicut audivimus,
dampnum jam non modicum servicii nobis debiti inde sustinuimus, et possemus, si
sic permitteretur, ex facili majori dampno subjacere; vobis mandamus, firmiter
in fide qua nobis tenemini precipientes, quatinus hujuscemodi baronias,
vavassarias et feoda, quo nomine pignoris varie cepistis et tenetis, quamcito
fieri possit commode, a manibus vestris liberetis, videntes ne amodo super
hujusmodi baronias, vavassarias et feoda quicquam alicui aliquatenus
accomodetis, nec ea decetero in pignus recipiatis, unde dampnum nobis possit
evenire, sicut vos optaveritis apud nos esse inmunes et indempnes. Teste H.
etc. apud Westmonasterium, xxix die Aprilis, anno regni nostri sexto. Per
eundem.
P. 510. 1225.
Mots clés: Monsac (Dordogne)
Rex ballivis et probis
hominibus suis Burdegale, salutem. Sciatis quod licenciam dedimus H. de Sancto
Albano, civi Londoniensi, quod salvo et secure mittat usque Munsac propter vina
ibidem emenda et ducenda usque in Angliam. Et ideo vobis mandamus quod cum
homines ipsius vina sua empta ducentes, et has litteras nostras patentes secum
deferentes, in redeundo versus Angliam per vos transitum fecerint, libere et
sine omni inpedimento abire permittatis, faciendo inde rectas et debitas
consuetudines. In cujus etc. duraturas usque ad Nativitatem Domini anno x.
Teste ut supra.