<<Retour

Recueil des historiens des Gaules et de la France

(Rerum Gallicarum et Francicarum scriptores)

 

Contenant tout ce qui s’est passé dans les Gaules, et ce que les Franēois ont fait

sous les rois de la premičre race.

 

par Dom Martin Bouquet

Prźtre et religieux bénédictin de la congrégation de Saint-Maur.

 

Tome II.

 

 

 

 

Capitulatio de nominibus regionum Gallię, Ex duobus pervestutis Codd. Mss. qui asservantur in Bibliotheca Viri illustris Francisci Thuani Jacobi Augusti filii.

 

Galliarum Provincię numero XVII.

Lugdunensis prima, in qua est Lugdunum.

Lugdunensis secunda, in qua est Rotomacum.

Lugdunensis tertia, in qua est Thoronis.

Lugdunensis quarta, in qua est Senonas.

Belgica prima, in qua est Treveris.

Belgica secunda, in qua est Remus.

Germania prima, in qua est Mogontiaco.

Germania secunda, in qua est civitas Agripinensium.

Maxima Sequanorum, in qua est Wesontium, quę vocata est olim Crisopolis, id est Aurea civitas.

Alpes Graiarum et Penninarum, in qua est Centronium, id est Tarantasia ; et Verusager, quod est Valensium seu Octodorum.

Provincia Viennensis, in qua est Vienna.

Narbonensis prima, in qua est Narbona.

Narbonensis secunda, in qua est Aquis.

Aquitania prima, in qua est Beturicas.

Aquitania secunda, in qua est Burdegala.

Novempopulana, in qua est Helosa.

Alpes Maritimę, in qua est Eberdunum.

 

.....

 

In provincia Aquitania II. Civitates VI.

Civitas Burdegalensium metropolis.

Civitas Agennensium.

Civitas Sanctonum.

Civitas Pectavorum.

Civitas Petrorecorum.

 

.....

 

 

Nomina Regionum et civitatum Gallię.

Ex aliis Codd. Mss. ejusdem Bibliothecę Thuanę.

 

.....

Aquitania secunda

Provincia Aquitanica secunda habet civitaits numero VII.

Metropolis civitas Burdegalensium

Civitas Aginnensium

Civitas Engolismensium

Civitas Sanctonum

Civitas Pictavorum

Civitas Petrogoricorum

.....

 

 

Notitię veteres.

Nomina provinciarum, vel civitatum

Regionis Gallię.

Ex. cod. viri clarissimi Philiberti du Sault, senatoris Burdegalensis.

 

In Gallia sunt provincię numero XVII.

 

....

In provincia Aquitanica secunda civitatem sunt VI.

Civitas metropolis Burdegalensium

Civitas Engolismensium, id est Aqualisimensium

Civitas Sanctonum

Civitas Pictavorum

Civitas Petragorum

....

 

 

Sancti Georgii Florentii Gregorii episcopi Turonensis

Historię ecclesiasticę Francorum

Libri decem.

Necnon Fredegarii scholastici epitome et chronicum cum suis continuatoribus.

Ad codices manuscriptos et veteres editiones collata, emendata et aucta, atque notis et observationibus illustrata, opera et studio Domni Theodorici Ruinart, presbyteri et monachi benedictini e congregatione sancti Mauri.

Edita Parisiis in-fol. MDCXCIX.

 

Lib. II, Cap. XIII.

Circa an. 463

 

Apud Arvernum vero post transitum sancti Artemii, Venerandus č Senatoribus Episcopus ordinatur. Qualis autem fuerit hic Pontifex, testatur Paulinus (1), dicens : « Si enim hos videas dignos Domino sacerdotes, vel Exsuperium (2) Tholosę, vel Simplicium Viennę, vel Amandum Burdegalę, vel Diogenianum Albigę, vel Dynamium (3) Ecolismę, vel Venerandum Arvernis, vel Alithium Cadurcis, vel nunc Pegasium Petrocoriis; utcumque se habent sęculi mala, videbis profecto dignissimos totius sanctitatis ac fidei, religionisque custodes ». Hic in ipsa Dominici Natalis vigilia transisse refertur (4). Mane autem facto, processio sollemnitatis funeris ejus obsequium fuit. Post cujus obitum foeda apud cives pro episcopatu intentio (5) vertebatur. Cumque partes inter se divisę, alium aliumque erigere vellent, magna (6) consilio erat populis. Residentibus tamen episcopis die dominica, mulier quędam velata atque devota (7) Deo audenter ad eos ingreditur, quę ait : « Audite me, sacerdotes Domini. Scitote enim, quod non est in his beneplacitum Deo, quos hi ad sacerdotium elegere. Ecoe enim Dominus hodie ipse sibi providebit antistitem. Itaque nolite conturbare neque conlidere populum; sed patientes estote parumper, Dominus enim nunc dirigit qui regat ecclesiam hanc”. His itaque mirantibus hęc verba, subito Rusticus nomine, qui erat ex ipsa (8) urbis Arvernis dioecesi presbyter, advenit : ipse enim jam mulieri per visionem fuerat indicatus. Quo viso ait : « En ipsum quem elegit Dominus ; ecce qualem vobis Dominus pontificem destinavit ; hic ordinetur episcopus. » Hęc ea loquente, omnis populus, cuncta intentione posposita, clamavit dignum ac justum esse. Qui in cathedra positus, septimus in eodem loco pontificatus honorem, populo gaudente, suscepit (9).

 

(1) Editi cum aliquot mss. habent presbyter Paulinus. (Ita cod. Clun.). Hunc celebrem Paulinum Nolę Epicopum esse contendit novę ipsius operum editionis auctor, ejus Vitę cap. 49. contra Chiffletium qui id infitiatur. Rem in medio relinquit Rosweydus. Certe etsi a Gregorio Paulinus hic presbyter appellatus fuerit, ut habent aliquot codices, nil inde confici potest , cum hęc epistola ą Paulino tunc presbytero scribi potuisset; atque ita ejus titulum legisset Gregorius, ut ipsi tunc erat pręfixus. Sed cujuscumque Paulini fuerit, nihil de ea exstat pręte verba, quę hic ą Gregorio laudantur.

(2) Exsuperius ą S. Hionymo laudatur in epist. ad Rusticum monachus, et aliis in locis. Eidem scripsit Innocentius I papa. Ejus festum recolitur die 28 septembris. De Simplicio Zosimus Papa epist. 7. In Colb. et Bad. dicitur Supplicius. De Amando vide lib. de Gl. Conf. cap. 45. Dynamius in Corb. regm. et Bad. scribitur Damianus. Bec Dunamium Engolesinę.

(3) Cod. Clun., Damitinum Albigę ... Dinamium Engolismę ... Rusticum Cadurcis, vel nunc Pegasinum Petragoricis, utcumque adversu sęculi mala, videris profecto dignissimos totius fidei, etc.

(4) De S. Venerandi ecclesia agit Gregorius lib. de Gloria Conf. cap. 35 ; et seqq memoratur in libello de Sanctis Claramont cap. 10 ubi complura sanctorum Martyrum corpora in ea sepulta fuisse dicuntur. Hodie exstat in hortis Monasterii Illidiam. Vide Savaronis notas. S. Venerandi festum colitur die 18 Januarii.

(5) Sic mss. omnes; at editi habent hic et infra contentio: certum est tamen a Gregorio aliisque ejusmodi auctoribus vocem intentio pro exprimenda contentione ut plurimum adhiberi.

(6) Cod. Dub., magna seditio erat populi; Clun., magna conlisio erat populi

(7) Cod. Clun., atque Deo dicata

(8) Cod. Clun., urbe Arvernis diocesis ... ipse vero jam.

(9) Ejus festum colitur die 24 septemb. ; Vulgo dicitur saint Rotiri.

 

 

Lib. II, Cap. XXV.

Circa an. 467

 

Hujus tempore et Evarix (1) Rex Gothorum, excedens Hispanum limitem, gravem in Galiis super Christianos intulis persecutionem. Truncabat passim perversitati suę non consentientes, clericos carceribus subigebat : Sacerdotes vero, alios dabat exsilio, alios gladio trucidabat. Nam et ipsos sacrorum Templorum aditus spinis jusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem faceret fidei. Maxime tunc Novempopulanę, geminęque Germanię (2) urbes, ab hac tempestate depopulatę sunt. Exstat hodieque, et pro hac causa, ad Basilium episcopum nobilis Sidonii ipsius epistola, quę hęc ita loquitur. Sed persecutor non post multum tempus, ultione divina percussus, interiit.

 

(1) Is ipse supra cap. 20. appelatur Eorichus, seu Eurichus. In capitum indicibus, etiam vetustiorum codicum, legitur de Eura rege. Ceterum hoc caput deest in Bellov.

(2) Legendum haud dubie Aquitanię. Non enim Evarichus persecutionem in Germania movit, cum e contrario maxime efferbuerit in Novempopulania, ac in utraque Aquitnia, ut patet ex ipsa Sidonii epistola ad Basilium Episcopum, quam infra Gregorius laudat; estque 6. libri 7. Ibi enim recensentur urbes ex his tribus provinciis, in quibus persecutio sęviit; scilicet Elnea, Auscium, Vasate et Convenę in Novempopulania; Rutheni, Lemovicę et Gabali in Aquitania prima; Burdegala et Petrocorii in secunda Aquitania. Non tamen textum Gregorii mutare licuit absque alicujus codicis auctoritę. Et quidem Valesius Germanię nomen a Gregorio datum fuisse Aquitanię putat, quod ibi regnaret Euricus, quem hic e Germania oriundum existimabat. Quo pacto et Lugdunensis Germania dicitur a Sidonio lib. 5. epist. 7. Janus ą Costa in lib. 2 Decretalium Gregorii IX. tit. 1. hic legendum esse censet, geminęque germanę, Geminam enim, uti prosequitur, et duplicem Aquitaniam primam et secundam, eleganter rocat germanam et sororem Novempopulalię, id est Aquitanię tertię, quasi provincię divisę in duas, tres vel plures sint sibi invicem sorores ex hac divisione ; habeantque communem matrem urbe Romam, imperii caput, ą qua sedicet provincię institutę et vetuli partę. Sic apud Tertullianum in libro de Pallio Utica colonia Romanorum dicitur soror Carthaginis. Hęc ille, cujus sententia ex Testamento S. Remigii aliisque antiquis monumentis confirmari potest, in quibus Ecclesię Remensis ac Trevirensis sorores appellantur, eo quod utraque in Belgica Metropolis esset et suę provincię caput. Favet etiam codex ms. Regii montis, in quo legitur, geminęque germanę. In Cod. Clun. scriptum fuerat, Germanię ; sed supra repositum est Aquitanię.

 

 

Lib. VI, Cap. VIII.

An. Chr. 581

 

Obiit (1) et Eparchius reclausus Egolismensis, vir magnificę sanctitatis, per quem Deus multa miracula ostendit : de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam. Petragoricę urbis incola fuit ; sed post conversionem clericus factus, Egolismam veniens, cellulam sibi ęficavit. In qua collectis paucis monachis, in oratione marabatur assidue : et si ei aliquid auri argentique offerebatur, aut in necessitatibus pauperum, aut in redemtione captivorum distribuebat. Panis in cellula (2) illa, eo vivente, coctus numquam fuit, sed a devotis, cum necessitas exegisset, inferebatur. Magnam enim catervam popularum de oblationibus devotorum redemit ; pusularum (3) malarum venenum crucis signo sępe compressit, dęmonas de obsessis corporibus oratione abegit ; et judicibus plerumque, ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine profusa imperavit potius quam rogavit. Nam ita erat dulcis adloquio, ut ei negare non possent, cum fuisset indulgentiam deprecatus. Quodam vero tempore, dum pro furto quis ad pendendum deduceretur, qui et in aliis multis sceleribus, tam in furtis quam in homicidiis accusabatur ab incolis criminosius, et hęc ei nuntiata fuissent, misit monachum suum ad deprecandum judicem (4), ut scilicet culpabilis ille vitę concederetur. Sed insultante vulgo atque vociferante, quod, si hic dimitteretur, neque regioni neque judici possit esse consultum, dimitti non potuit. Interea (5) extenditur ad trocleas, virgis ac fustibus cęditur, et patibulo condemnatur. Cumque moestus monachus abbati renuntiasset : « Vade, inquit, adtente a longe, quia scito quod, quem homo reddere noluit, Dominus suo munere donabit. Tu vero cum eum cadere viderus, protinus adprehensum adducito in monasterium. » Monacho vero jussa complente, ille proternitur in oratione; et tamdiu in lacrymis ad Dominum fudit preces, quoadusque, disrupto obice cum catenis, terrę restitueretur adpensus. Tunc monachus adprehensum eum, abbatis conspectibus incolumem repręsentat. At ille, gratias Deo agens, comitem arcessiri jubet, dicens: « Semper me benigno animo solitus eras audire, fili dilectissime ; et cur hodie induratus hominem, pro cujus vita rogaveram, non laxasti ? » At ille: « Libenter te, inquit, audio, sancte sacerdos ; sed, insurgente vulgo, aliud facere non potui, timens super me seditionem moveri. » Et ille: «Tu, inquit, me non audisti ; Deus autem audire dignatus est ; et quem tu tradidisti morti, ille vitę restituit. En, inquit, coram te adstat sanus. » Hęc eo dicente, prosternitur ad pedes ejus comes stupens (6), quod videbat vivere quem in mortis interitu reliquisset. Hęc ego ab ipsius comitis ore cognovi : sed et alia multa fecit, quę insequi longum putavi. Post quadraginta quator vero annos reclusionis suę, parumper febre pulsatus, tradidit spiritum ; protractusque a cellula, sepulturę mandatus est. Magnus autem conventus, ut duximus, de redemtis in ejus processit exsequiis (7).

 

(1) De est hoc caput in Corb. et Colb. Hoc cput laudatur in libro de miraculis S. Eparchii (Clun. Ecolesinensis ; paulo post Ecolesinam).

(2) Clun., in loco illo.

(3) Regm. pustularum

(4) Eum infra Comitem appellat. Et re vera Comites ad dicendum jus in civitatibus erant instituti. In Vita sancti Eparchii ab auctore ęquali scripta Comes ille Chramnulfus appellatur.

(5) Sic Casin. et Bec. alii In terra extenditur, ad.

(6) Sic cod. Regm. alii ad pedes comitis stupentis.

(7) Obiit anno 581, die 1, Julii, quo ejus festivitas recolitur. Ejus Vitam habes inter Acta SS. Ord. S. Benedicti Sęc. 1. p 267, item apud Gononum, et simul cum libro de ejus virtutibus in tomo 1. Bibliothecę novę Labbei; ex qua patet Eparchium triginta solummodo et novem annos reclusum vixisse. Sed fortasse Gregorius totum tempus designare voluit, ex quo Eparchius monasticam vestem susceperat a Martino Sedaciani monasterii abbate. De eo iterum Gregorius, lib. de Glor. Confess., cap. 101. Vulgo dicitur S. Cybar, sub cujus nomine exstat monasterium Ordinis nostri prope urbem Inculismam. Sed ejus reliquię a Calvinistis combustę sunt anno 1558. (Ruin.)

 

 

Lib. VI, Cap. XXII.

An. Chr. 581

 

Rex (1) igitur Chilpericus pervasis civitabus fratris sui, novos Comites ordinat, et cuncta jubet sibi urbium tributa deferri. Quod ita impletum fuisse cognovimus. His diebus adprehensi sunt duo homines a Nonnichio (2) Lemovicinę urbis Comite, deferentes ex nomine Charterii Petragoricę urbis Episcopi litteras, quę multa improperia loquebantur in Regem ; in quibus inter reliqua erat insertum, quasi queretur Sacerdos se a paradiso ad inferos descendisse ; scilicet quod a regno Guntchrammi in Chilperici fuerit ditiones commutatus. Has litteras cum his hominibus jam dictus Comes sub ardua custodia Regi direxit. Rex vero patienter propter Episcopum mittit, qui eum suo conspectui pręsentarent, discussurus utique si vera essent quę ei opponebantur, an non. Adveniente vero Episcopo, Rex homines illos cum litteras repręsentat, interrogat Sacerdotem, si ab eo directę fuerint. Negat ille a se directas. Interrogantur vero homines a quo eas acceperint. Frontunium (3) Diaconum proferunt. Interrogatur Sacerdos de Diacono. Respondit sibi eum esse pręcipuum inimicum, nec dubitari debere ipsius esse nequitias, qui contra eum sępius causas commovisset iniquas. Adducitur Diaconus sine mora ; interrogatur a Rege : confitur super Episcopum, dicens : « Ego hanc epistolam Episcopo jubente dictavi (4). » Proclamante vero Episcopo, et dicente quod sępius hic ingenia (5) quęreret, qualiter eum ab episcopatu dejiceret ; Rex misericordia motus, commendans Deo causam suam, cessit utrisque, deprecans elementer Episcopum pro Diacono, et supplicans ut pro se Sacerdos oraret : et sic cum honore urbi rentissus est. Post duos vero menses Nonnichius Comes, qui hoc scandalum seminaverat, sanguine percussus interiit ; resque ejus, quia absque liberis erat, diversis a Rege concessę sunt.

 

(1) Hoc caput deest in Corb. Colb. a (et Dub.)

(2) Colb. m. Nunnichiolemo; infra tamen habet Nonnichius. Carterius antem subscripsit Conc. Matisc. II ann. 585.

(3) Editi Bec. (et Clun.) Frontonium.

(4) Id est scripsi. Vide Mabillon, notas in epist. 304. sancti Bernardi.

(5) Ea voce dolus seu quęlibet ars ad alium circumveniendum designatur apud Gregorium et veteros gentis nostrę auctores. Vide Bignon. in lib. 1. Marculfi ad cap. 36. et Alteserram in cap. 28. lib.4. hujus Historię.

 

 

Lib. VII, Cap. XXVI.

An. Chr. 585.

 

Gundovaldus vero Pictavum accedere voluit, sed timuit : audierat enim jam contra se exercitum commoveri. In civitatibus enim quę Sigiberti (1) Regis fuerant, ex nomine Regis Childeberti sacramenta suscipiebat; in reliquis vero quę aut GuntChrammi, aut Chilperici fuerant, nomine suo, quod fidem servarent, jurabant. Post hęc Engolismam accessit, susceptisque sacramentis, muneratisque prioribus, Petrogoricum adgreditur, graviter Episcopum (2) tunc injuriatum reliquit, pro eo quod susceptus ab eodem non fuisset (3).

 

(1) Clun., Sigeberti erant, sacramenta suscipiebat ; media desunt.

(2) Is erat Carterius, de quo supra liv. VI. cap. 22. Hoc ipso anno subscripsit concil. Matisc. II, sicut et Nicasius Inculismensis.

(3) Clun., non fuisset. Sed ille non immemor ; media desunt.

 

 

Lib. VIII, Cap. XXX.

An Chr. 586.

 

Igitur Guntchramnus Rex commoveri exercitum in Hispanias pręcepit (1), dicens: «Prius Septimaniam provinciam ditioni nostrę subdite, quę Gallis est propinqua; indignum (2) est ut horrendorum Gotthorum terminus usque in Galliis sit extensus. » Tunc commoto omni exercitu regni sui, illuc dirigit. Gentes vero quę ultra Ararim, Rhodanumque et Sequanam (3) commanebant, cum Burgundionibus junctę, Ararica Rhodaniticaque litora tam de fructibus, quam de pecoribus valde depopulatę sunt. Multa homicidia, incendia, prędasque in regione propria facientes, sed et ecclesias denudantes, Clericos ipsos cum sacerdotibus ac reliquo populo ad ipsas sacratas Deo aras interimentes, usque ad urbem Nemausum processerunt. Similiter et Biturici, Santonici cum Petragoricis, Egolismensibus, et reliquarum urbium populo, qui tunc ad antedicti regis imperium pertinebant, usque ad Carcassonam urbem devecti, similia mala gesserunt. Sed cum ad urbem accessissent, reseratis sponte ab habitatoribus portis, nullo resistente, ingressi, nescio quo cum Carcassonensibus scandalo (4) commoti, urbens egressi sunt. Tunc Terentiolus, comes quondam urbis Lemovicinę, lapide de muro projecto percussus, occubuit; cujus caput truncatum est ad vindictam adversariorum,  et urbi delatum est. Ex hoc omnis populus timore perterritus, ad propria regredi destinans, universa reliquit, quę vel per viam ceperat, vel quę secum adduxerat. Sed et Gotthi, per occultas insidias, multos de his spoliatos interemerunt ; exinde in tholosanorum manus incidentes, quibus, dum pergerent, multa intulerant mala, spoliati ac cęsi vix propria contingere potuerant. Hi vero qui Nemausum adgressi fuerant, devastantes universa regionis, succensis dominibus, incensis segetibus, disscissis olivetis, vinetisque succisis, nihil inclusis nocere potentes, ad alias urbes progressi sunt. Erant enim valde munitę, et de cibis ac reliquis necessariis adplene refertę, et horum urbana depopulantes, urbes minus inrumpere valuerunt. Tunc et Nicetius dux cum Arvernis in hac expeditione commotus, cum reliquis urbes adsedit. Sed cum minus valeret, ad castrum quoddam pervenit ; dataque fide, sponte inclusi reserantes portas, eos creduli tamquam pacificos susceperunt. Illi vero ingressi, postposito sacramento, pręsidia cuncta diripunt, animas in captivitatem subdentes. Tunc, accepto consilio, unusquisque ad propria est regressus. Tantaque per viam scelera, homicidia, prędas, direptiones per regionem propriam gesserunt, ut ea usquequamque memorari perlogum sit. Verumtamen quia segetes Provincię igni ab hisdem succensas diximus, fame atque inedia peruntes, per viam relinquebantur exanimes; nonnulli in fluminibus demersi, plerique in seditionibus interemti sunt. Ferebant enim amplius quam quinque millia in his stragibus fuisse peremptos. Sed non eos qui remanserant coercebat aliorum interitus. Tunc et Arvernę regionis ecclesię, quę vię publicę propinquę erant, a ministeriis denudatę sunt; nec fuit terminus male faciendi, nisi cum ad propria singuli pervenerunt. Quibus reversis, magna Guntchramnum regem amaritudo cordis obsedit. Duces vero supradicti exercitus ad basilicam sancti Symphoriani martyris expetierunt. Veniente itaque rege ad ejus sommemnitatem, repręsentati sunt sub conditione audientię in postmodum futurę. Postea vero, quator convocatis episcopis (5), necnon et majoribus natu laicorum, duces discutere coepit, dicens:  « Qualiter nos hoc tempore victoriam obtinere possumus, qui ea quę patres nostri consecuti sunt non custodiemus ? Illi vero ecclesias ędificantes, in Deum spem omnem ponentes, matyres honorantes, sacerdotes venerantes, victorias obtinuerunt, gentesque adversas, divino opitulante adjutorio, in ense et parma sępius subdiderunt. Nos veo non solum Deum non metuimus, verum etiam sacra ejus vastamus, ministros interficimus, ipsa quoque sanctorum pignera in ridiculo discerpimus ac vastamus. Non enim potest obtineri victoria, ubi talia perpetrantur : ideo manus nostrę sunt invalidę, ensis tepescit, nec clypeus nos, ut erat solitus, defendit ac trotegit. Ergo si hoc meę culpę adscribitur, jam id Deus capiti meo restituat. Certe si vos regalia jussa contemnitis, et ea quę pręcipio implere differtis, jam debet securis capiti vestro submergi. Erit enim documentum omni exercitui, cum unus de prioribus fuerit interfectus : verumtamen jam experiri debemus quid agi oporteat. Si quis justitiam sequi destinat, jam sequatur ; si quis contemnit, jam ultio publica cervici ejus immineat. Satius est enim ut pauci contumaces pereant, quam ira Dei super omnem regionem dependat innoxiam. » Hęc rege dicente, responderunt duces : « Bonitatis tuę magnanimitas, rex optime, enarrari facile non potest ; qui timor tibi in Deum sit, qui amor in ecclesias, quę reverentia in sacerdotes, quę pietas in pauperes, quęve dispensatio in egenos. Sed quia omnia quę gloria vestra profert, recta veraque esse censentur ; quid facimus quod populus omnis in vitium est dilapsus, omnemque hominem agere quę sunt iniqua delectat ? Nullus regem metuit, nullus ducem, nullus comitem reveretur ; et si fortassis alicui ista displicent, et ea pro longęvitate vitę vestrę emendare conatur, statim seditio in populo, statim tumultus exoritur, et in tantum unusquisque contra seniorem sęva intentione grassatur, ut vix se credat evadere, si tandem (6) silere nequiverit. » Ad hęc rex ait : « Si quis sequitur justitiam, vivat ; si quis legem mandatumque nostram respuit, jam pereat, ne nos diutius hoc blasphemium prosequatur. » Hęc eo dicente, advenit nuntius, dicens : «Richaredus, filius Leuvichildi, de Hispaniis egressus, Caput Arietis (7) castra obtinuit, et ex pago Tholosano maximam partem depopulatus est, hominesque captivos abduxit. Ugernum (8) Arelatense castrum inrupit, resque cunctas cum hominibus abstulit ; et sic se infra muros Nemausensis urbis inclusit. » Hęc audiens rex, Leudegisilum in locum Calumniosi, cognomento Ęgilanis (9), ducem deligens, omnem ei provinciam Arelatensem commisit, custodesque per terminos super quator virorum millia conlocavit. Sed et Nicetius, Arvernorum dux, similiter cum custodibus perrexit, et fines regionis ambivit.

 

(1) Hęc expeditionem anno 585, ante synodum Matisc. habitam, confectam fuisse putat Valesius lib. 13 rer. Franc. sed cum occasione necis Hermenegildi suscepta dicatur supra cap. 28, consentiatque Johan. Biclar, in Chronico, potius, ut quidem existimo, anno seq. id est 586, consignanda est, quo S. Hermenegildus patris jussu occisus fuit. Valesii error inde profluxit, quod Leuvigildi annum XVII quem Johannes Biclar. Mauricii tertium appellat, an. 585 illigaverit, cum tamen is ipse sit annus 586, ex Biclar calculo. Gregorius cap. 31 de his verba facere incipit, quę anno Childeberti Regis undecimo contigere, licet ante caput 38, annum illum undecimum non exprimat.

(2) Dub. et Clun., quia indignum est.

(3) Colb. a., Segonam. Clun. paulo post Rodanica.

(4) Dub. et Clun., scandalo commoto.

(5) Sic Bec. cum editis plerisque. Colb. a., post dies vero quator conjunctis; Colb. m., post tres vero quator, etc.; Regm., post tres vero dies quator conjuncti ; Bad., post vero tres vel quator dies conjunctis. Clun., post tres vero quator conjunctis.

(6) Dub. et Clun., si tardius silere. Ita Reg. B et Colb. duo.

(7) Vulgo dicitur Cabarat. Alterserrę est Castelnaudary, quod ait ą Petro Vallis-Cernaii in Historia Albigensium appellari Castrum-novum-Arii, in agro Lauracensi, le Lauraguais. Dub. et Clun., Arietis castrum obtinuit. Notat Petrus de Marca nunc vocari castrum-novum de Ari, et sic scribi in chartis ante Albigensium hęriticorum tempora scriptis. Novę Historię Occitanię auctores Caput Ariatis locum esse existimant qui hunc vocatur Cabaret in dioecesi Carcassonensi, sic dictum ob similitudinem cum capite Arietis ; nam cab indigenis est caput, Ares Aries. Castra memorat Gregorius ; hodieque supersunt duo castra, quę vocantur les Tours de Cabaret.

(8) Celebre est apud veteres auctores hujus castri nomen, ubi, testante Sidonio, Avitus salutatus est Imperator. Hodie tamen mutato nomine, haud certo constat an sit Bellum-Quadrum, vilgo Beaucaire, an insula Guernica, vulgo la Vergne, quę vox satis Ugerno competit. Uterque vero locus, interposito tamen Rhodano, propinquus est Tarasconi, a quo vetus Ugernum parum distisse certum est, sicut et ab Relate ex. Vita S. Cęsarii. Hodiernum appellat Biclar in Chronico.

(9) Colb. m. et Regm., Agilanis. Dub., Leodeghiselum in loco Calomniosi cogn. Egelanis, ducem dirigens. Clun., Agilanis ducem constituit custodesque per terminos super quatuor millia collocavit.

 

 

Lib IX, Cap. XXXI.

An. Chr. 589.

 

Guntchranmus (1) vero Rex exercitum commovit in Septimaniam (2). Austrovaldus autem dux prius Carcassonam accedens sacramenta susceperat, ipsosque populos ditioni subegerat regię. Rex autem ad reliquas civitates capiendas Bosonem cum Antestio destinavit. Qui accedens cum superbia, despecto Austrovaldo duce atque condemnato, cur absque eo Carcassonam ingredi pręsumsisset, ipse cum Santonicis, Petragoricis Burdegalensibusque, Agennensibus etiam ac Tholosanis illuc direxit (3). Cumque in hac jactantia ferretur, et Gotthis hęc nuntiata fuissent, paraverunt se in insidiis. Hic vero super fluvium parvulum propinquum urbi castra ponit, epulis insedit, ebrietatibus incumbit, conviciis et blasphemiis Gotthos exaggerans. Illique inruentes super ipsos, reperiunt epulantes inopinantesque. Tunc hi dantes voces, exsurgunt contra eos. At illi paullulum resistentes, fugam simulant. Prosequentibusque istis, consurgunt qui pręparati erant de insidiis, concludentesque eos in medio, usque ad internecionem ceciderunt. Qui autem evadere potuerunt, vix, equite asscenso (4), per fugam dilapsi sunt, omnem supellectilem relinquentes in campi planitie, nihilque secum de rebus propriis auferentes, hoc pro magno ducentes si vel vita donarentur. Insequentes autem Gotthi res eorum omnes reperiunt, diripiuntque, pedestres omnes captivos abducentes. Cecideruntque ibi quasi quinque millia virorum ; captivi autem amplius quam duo millia abierunt : multi tamen ab his laxati, redierunt (5) in patriam.

 

(1) In Vat. et Colb. a. desideratur hoc caput simul cum duobus sequentibus.

(2) Regm., Hispaniam. At cum Septimania Wisigotthorum regibus in Hispania pareret, non semel alias a Gregorio dicitur Hispania.

(3) Alias, perrexit.

(4) Regm., equitibus asscensis ; Ed., equo asscenso. Hoc in pręlio Francos ad sexaginta millia profligatos fuisse affirmat Isidorus in Chronico ęra 624, ubi ait nullam umquam ista majorem victoriam a Gotthis reportatam fuisse. Idem habet Johannes Biclerensis in Chronico. Reccaredi exercitus ductor erat Claudius Dux Lusitanię, cui S. Gregorius M. Cyriacum Monachum commendavit. Eumdem, ejusque iri Septimaniam primum, et exinde in Franciam expeditionem laudat Paulus Diaconus in lib. de Vitis Patrum Emeritensium.

(5) Clun., ab his laxati, interfecti sunt.

 

 

Lib. IX, Cap. XLI.

An. Chr. 589.

 

Dum autem hęc agerentur, Gundegisilus Burdegalensis, adjunctis secum Nicasio Egolismensi (1), et Saffario Petragorico, ac ipso Maroveo Pictavensi episcopis, eo quod hujus urbis metropolis esset, ad basilicam sancti Hilarii advenit, arguens has puellas, et in monasterium reducere cupiens. Sed cum illę obstinatius reluctarentur, et hic cum reliquis, juxta epistolam superius nominatam, eis excommunicationem indiceret, exsurgens turba murionum (2) pręfatorum, tanta eos in ipsa sancti Hilarii basilica cęde mactavit, ut, conruentibus (3) in pavimento episcopis, vix consurgere possent ; sed et diaconi et reliqui clerici, sanguine perfusi, cum effractis capitibus basilicam sunt egressi. Tam immensus enim eos, et, ut credo, diabolo cooperante, pavor obsederat, ut, egredientes a loco sancto nec sibi valedicentes, unusquisque per viam quam arripere potuit, repedaret. Adfuit huic calamitati et Desiderius, diaconus Syagrii, Augustidunensis episcopi, qui, non inquisito Clenni (4) fluminis vado, quo primum littus adtigit est ingressus ; ac, natante equo, ripę ulterioris campo evectus est. Ex hoc Chrodieldis ordinatores eligit, villas monasterii pervadit, et quoscumque de monasterio arripere potuisset, plagis ac cędibus adfectos suo servitio subjugabat, minans, ut, si monasterium posset ingredi, abbatissam de muro projectam terrę dejiceret. Quod cum Childeberto regi nuntiatum fuisset, statim, directa auctoritate, pręcepit Macconi comiti, ut hęc reprimere omni intentione deberet. Gundegisilus autem cum has a communione suspensas cum ceteris, ut diximus, reliquisset episcopis, epistolam ex suo fratrumque pręsentium nomine conscripsit ad sacerdotes illos, qui tunc cum rege Guntchramno fuerant adgragati (5) ; a quibus hęc rescripta suscepit.

 

(1) Al., Ecolesinensi. Ita Clun. Subscripsit conc. Matisconnensi II, ubi dicitur Nicasius Aquilimensium. Gondegisilus autem Burdegalensis laudatur a Fortunato l. 7. cap. 31. Clun. Saphirio Patragorigo et sic infra.

(2) Muriones, seu, ut habet S. Augustinus Epist. 143 ad Marcellinum, moriones, id est fatui, sic dicti a Gręca voce.

(3) Dub. corruentes ... Episcopi.

(4) Editi cum Bec., Cleni, vulgo le Clain, fluvius in Vigennam influens.

(5) Augustoduni, ut existimat Valesius.

 

Exemplar rescripti

 

« Domnis semper suis (1) atque apostolica sede dignissimis, Gundegisilo, Nicasio et Saffario, Ętherius, Syagrius, Aunacharius, Hesychius, Agroecola, Urbicus, Felix, Veranus, item Felix, et Bertchramnus (2) episcopi. Litteras vestrę beatitudinis, quantum, reserante nuntio, de vestra sospitate gavisi, excepimus; tantum de injuria, quam vos pertulisse signastis, non modico moerore adstringimur, dum et regula transscenditur, et nulla reverentia religioni servatur. Sed, quia indicastis monachas, quę de monasterio beatę memorię Radegundis, instigante diabolo, fuerunt digressę, quod nullam a vobis acquiverint correctionem audire, nec infra monasterii sui sępta, de quo egressę fuerant, voluissent reverti ; insuper basilicę domni Hilarii per cędes vestras vestrorumque, injuriam intulisse. Quapropter ipsas a communionis gratia visi fueritis suspendere, ac per hoc nostram exinde mediocritatem elegistis consulere. Igitur, quia optime vos novimus statuta canonum percurrisse, ac regulę plenitudinem continere, ut qui in talibus excessibus videntur deprehendi, non solum excommunicatione, verum etiam poenitentię satisfactione debeant coerceri; ea de re addentes cum venerationis cultu summę aviditatis dilectionis instinctum, indicamus ea quę definistis nos concordanter vestrę sententię consentire, quoadusque in synodali concilio calendis novembribus pariter positi, debeamus concilio pari tractare, qualiter talium temeritas frenum districtionis possit accipere, ut deinceps nulli liceat sub hunc lapsum faciente jactantia similia perpetrare. Attamen, quia nos sua dictione domnus Paulus apostolus indesinenter videtur monere, ut opportune inopportuneque debeamus quoscumque excedentes sedula (3) prędicatione corrigere, et pietatem protestatur ad omnia utilem esse (4) ; ideo suggerimus adhuc, ut oratione assidua Domini misericordiam deprecemini, ut ipse spiritus compunctionis ipsas inflammare dignetur, ut id quod per delictum visę sunt contraxisse, digna satisfactione poeniteant, ut in monasterio suo vestra prędicatione animę, quę quodammodo perierunt, propitio Christo, revertantur ; ut ille qui unam hueris inlatam errantem ovem ad ovile reduxit, et de istarum transgressione, quasi adquisito gregi congaudere dignetur. Hoc specialus postulantes, ut pro nobis intercessionum vestrarum suffragia indesinenter, ut confidimus, tribuatis. Peculiaris vester Ętherius peccator salutare. Amatore vester, Syagrius, reverenter saluto. Cultor vester, Urbicus peccator, famulanter saluto. Venerator vester, Veranus episcopus, reverenter saluto. Famulus vester, Felix, salutare pręsumo. Humilis vester atque amator, Felix, audeo salutare. Humilis atque obediens vester, Bertchramnus episcopus, salutare pręsumo.

 

(1) Regm. Dominis suis, atque. Legendum forte Dominis sanctis, etc. Hęc enim est communis formula.

(2) Lalandus in Supplem. Concil. Gallia addit et Maroveo. Infra autem in Col. m. et Regm. deest Aunacharius ; et quidem inter eos qui subscripserunt non occurit, sicut nec Agroecula. Ceteri vero non eo ordine subscripserunt quo hic eorum nomina recensentur. Episcopi autem illi fuerunt Ętherius Lugdunensis, Syagrius Augustodunensis, Aunacharius Autisiodunensis, Hesichius Gratianopolitanus, Agricola Nivernensis, Urbicus Rigiensis, Felix Beliciencis, Veranus Cavellicensis, Felx Catalaunensis, Bertramnus Cenomannensis.

(3) Clun. sine dolo prędicatione

(4) Exinde patet, verbum percurrere non assumi pro lectione pręcipitanter facta. Vide Mabillon in Defensione studiorum monasticorum, art. 19.

 

 

Epitomata, LXXXVII. (lib. 6. cap. 6)

 

Fuit illo tempore reclausus Hospicius apud Nicensem urbem, qui constrictus catenis ad purum corpus ferreis, desuper cilicio, nihil aliud quam purum panem et paucos dactylos comedebat, in Quadragesima radices herbarum. Qui dum conversaretur in corpore, multę virtutes, pręstante Domino, per eumdem ostense sunt. Chilpericus Desiderium Ducem ad pervadendum Petrocoregum et Agennum cum exercitu dirigit : qui fugato Ragnoaldo Duce, has civitates pervasit, ejusque uxorem cunctis rebus exspoliavit. Baudastis (1) Dux in Wasconia obiit, maximamque partem exercitus sui amisit.

Anno igitur septimo Childeberti Regis, qui erat Chilperici et Guntramni vigesimus-primus (2), stella cometes apparuit in die santę Paschę. Apud Secsionas vestimenta multorum hominum cecidit. Valitudines varię, et mortalitas magna eo anno in populo fuit. Igitur legati Chilperici, Ansoaldus et Domegislus, qui ad conspiciendam dotem in Spaniam fuerant missi, sunt regressi his diebus. Leubildus Rex contra Ermenchildum filium suum in exercitu resedebat : tunc filium suum interfecit, ejusque mulierem a Gręcis liberare non potuit, se usque in mortem illuc permansit.

 

(1) Chesn. Blaudastis. Et tamen Gregorius plura narrat de eodem Bladeste infra : nam et biennio post Bitturicum vallavit, et postea Gundovaldo conjunctus est.

(2) Sic Clar. Editi vero vigesimus. Infra Chesn. al. stella comata.

 

 

 

Gesta

Domni Dagoberti

Regis Francorum

Filii Chlotharii II.

Scripta ą Monacho Coenobii sancti Dionysii.

 

 

An. 629-630.

XVI. Hairbetus autem frater ejus nitebatur si posset regnum assumere. Sed illas voluntas pro simplicitate parum sortitur effectum. Brunulfus (1) vero, qui frater fuerit Sichildis Reginę, volens nepotem suum Hairbertum stabilire in regnum, adversus Dagobertum muscipulare (2) coeperat. Sed hujus rei vicissitudinem postea probavit eventus. Cumque regnum Clotharii, tam Neptricum, quam Burgundia, a Dagoberto fuisset occupatum, captis thesauris et suę ditioni redactis, tandem misericordia et pietate motus, consilio sapienti usus, citra Ligerim et limitem quod (3) tenditur partibus Wasconię, seu et montes Pyrenęos, pagos et civitates, quod fratri suo Hairberto ad transagendum, et ad instar privato habitu convivendum posset sufficere, placuit concessisse : pagum scilicet Tolosanum, Caturcinum, Agennensem, Petrogoricum et Sanctonicum, vel quod ab his versus Pyrenęos montes excluditur ; hoc tantum Hairberto fratri suo regendum concessit : quod et per pactionis vinculum firmavit, ut amplius Hairbertus nullo tempore adversus Dagobertum de regno patris repetere pręsumeret. Hairbertus vero sedem Tolosanam eligens, regnabat in partibus provincię Aquitanię. Qui post annos tres cum regnare coepisset, totam Wasconiam cum execitu superans suę ditioni redegit, et aliquantulum regni sui spatium (4) largiorem fecit.

 

(1) Valesius loco supra citato vult Brunulfum fratrem fuisse Bertetrudis.

(2) Cod. Renag. muscipulam receperat.

(3) Idem, qui tenditur. Infra Petrocoricum.

(4) Comd. Rem. spatium longius. Sal. spatia largiora.

<<Retour