<<Retour

Fragmentum de Petragoricensibus Episcopis;

Sive Epitome gestorum quorundam Ecclesiae Petragoricensis

Praesulum.

 

Ex duobus Apographis calamo exaratis.

 

 

 

 

Anno Incarnationis Dominicae noningentesimo septuagesimo sexto, Froterius Episcopus ab Hugone Capetio Francorum Rege Petragoras missus est, & rexit Ecclesiam annos XIV, menses VI, dies III. Obiit autem anno Domini DCCCCXCI. VI Idus Decembris & sepultus est in Basilica S. Frontonis. Hic Episcopus magnum Monasterium S. Frontonis aedificare coepit atque castrum Agoniacum, Craoniacum, Albam Rocham, rupem S. Christophori, rupem de Basiliaco, ut essent munimen & refugium contra Normannos tunc temporis paganis erroribus aberrantes; tempore hujus corpus S. Frontasii Martyris per visionem revelatum est cuidam viro religioso ejusdem Ecclesiae Canonico; locus tamen in quo jacebat propter guerrarum frequentes discursus penitus ignorabatur. Ad ultimum iste Episcopus a Praeposito suo jugulatus est in loco qui dicitur Morcinq, qui est in Parrochia de Coursiaco.

Post hunc in Episcopatum successit Martinus dono Dei Episcopus, & rexit Ecclesiam annos novem. Obiit autem anno Domini millesimo. Obitus vero ejus non est in Calendario denotatus, estque sepultus in supradicta S. Frontonis Ecclesia. Partinus iste Bosonis vetuli Comitis Petragoricensis & Marchiae filius extitit, natus ex sorore Bernardi Comitis Petragoricensis Eyna nomine, & ipsa aedificvit Capellam sancti Andreae.

Post vero hunc in eundem Episcopatum successit Radulphus de Cohalia Episcopus, qui rexit Ecclesiam annos XII. menses VI. Obiit autem anno Domini millesimo XIII. Nonis Januarii, & sepultus est primum in Monasterio vetulo, ubi altare consecratum est in honorem S. Thomae Martyris.

Iste Episcopus aedificavit Ecclesiam S. Asterii & constituit in ea Canonicos Regulares, in qua quondam Monachae habitaverant, sed a Normannis extiterat desolata. Aedificationi hujus Ecclesiae Episcopus Tholosanus interfuit, quo tempore Canonici S. Saturnini & S. Frontonis inter se confoederati sunt.

Post hunc in eadem sede successit Arnaldus Vittabrensis Episcopus, & rexit Ecclesiam annos XXII. Obiit autem anno Domini millesimo trigesi. sexto, II Ideus Julii, sepultusque in dicta Basilica; cujus tempore iterum Normanni portum Aquitanicum applicuerunt apud S. Michaëlem de Eremo volentes Aquitaniam desertare; contra quod Gloriosus Guilhermus Comes Pictavensis bellum commisit & maxima corum pars mortua est.

Huic bello Arnaldus Vittabernsis Episcopus interfuit, sed cum non haberet pecuniam, unde suos remuneraret milites, pro eorum labore accepit quandam pecuniae summam ab Antoyno, sive ut alio Codice legitur, Antonio, Lemovicensi Episcopo super Archipresbyteratu Exindoliensi quod usque hodie propter Petragoricensis Ecclesiae negligentiam oblivioni traditum est & omissum.

Post autem millesimum trigesimum supra septimum in eundem Episcoparum Giraldus de Gordonio Episcopus successit, qui quidem Ecclesiam anno XXII. menses IIII dies XXI rexit, & moderatus est. Obiit autem anno Domini millesimo quinquagesimo nono, XII. Calendas Aprilis, & in dicta Basilica sepultus. Iste vero Episcopus a mensa Episcopali alienavit Castrum Agoniacum & Albam Rocham pro quadam guerra, quam adversus Audebertum Cadenarium Comitem habuit; deposuerat enim monetam Helianensem, quam Helias Comes pater ejusdem Audeberti jusserat fabricari.

Post hunc successit Guilhermus de Monte Berulpho, qui rexit Ecclesiam annos XX menses XI dies III. Obiit autem anno Domini millesimo LXXXI VIII. Idus Febr. & sepultus est apud Montem-Berulphum in Ecclesia S. Mauricii. Iste Praesul homo sanctissimus fuit, & quicquid maledicebat, a Domino erat maledictum. Inter quae quaedam Molendina, quae fuerant in Nizona flumine, in territorio Villaboensi, quadam die maledixit, & desolata sunt.

Cujus tempore Guinamandus Monachus Casae-Dei sepulchrum S. Frontonis mirabiliter sculpsit anno Domini MLXXVII. Stephanus Iterius Canonicua S. Frontonis & cellarius omnia necessaria huic operi ministravit.

Post hunc in eundem Episcopatum successit Reynaldus de Tiborio & rexit Ecclesiam annos XVII. menses IV & dies unum & XX. Obiit autem anno Domini millesimo nonagesimo nono, octavo Idus Septemb. apud S. Georgium de Rama. Hic Episcopus obsidioni Antiochiae interfuit, sed dum die quadam divina celebraret, a Sarracenis super altare decollatus est. Hic Ecclesiam S. Johannis de Cola aedificavit, & in eadem constituit Canonicos regulares.

Hunc vero supradictum secutus est in eadem sede Guilhermus de Alba Rocha, & Ecclesiam rexit annos XXIIII. Obiit que anno Domini millesimo centesimo XXIII. IV Nonas Aprilis & sepultus in hac Ecclesia. Cujus tempore Burgus S. Frontonis & Monasterium cum sui ornamentis repentino incendio peccatis promerentibus conflagravit, atque signa in clocario igne soluta sunt. Erat tunc temporis Monasterium ligneis tabulis coopertum; hic Episcopus Coemiterium pauperum, quod est ultra Pontem usque ad Ripam fuvii benedixit.

In eundem Episcopatum post hunc successit Gulhermus de Nanclars, & rexit Ecclesiam annos 14. Obiit autem anno Domini millesimo centesimo XXXVIII. 4. Calend. Januarii, & in dicta Ecclesia sepultus. Hic Episcopus primus instituit fieri scrutinium in factis Ordinibus. Item instituit, ut omnes agricolae derent convivium pro pace abservanda, cujus tempore domus Bladagii Sancti Frontonis, quae erat in claustro ab Helia Rudello Comite, & a Burgensibus confracta est, quem mater sua Comitissa, Gasconia nomine, (alias Brunichilda de Foix) coram eodem Episcopo in conventum publice abstavit (sive ut alia lectio habet, abastardavit) dicens quod non erat filius Heliae Comitis.

Post hunc successit in Episcoptum Gaufridus de Cauze, & rexit Ecclesiam annos duos, menses 8 dies II. Obiit autem anno Domini millesimo centesimo XLII. quinto kalend. Septembris, & sepultus in Basilica. Tempore hujus Episcopi fratres Militiae Templi in terram istam primitus advenerunt, & data est eis Ecclesia S. Mauricii de Androvallo, in qua quondam Monachae habitaverant, sed propter earundem irreligiositatem & incontinentiam eam reliquerent desolatam.

Post autem hunc successit in Episcopatum Raymundus de Marollio, & rexit Ecclesiam annos 17 & postea extitit Burdelensis Archiepiscopus annis duobus paulo plus. Obiit autem anno Domini millesimo centesimo LVIII 10 Calend. Januarii, & sepultus est Burdegalae in Ecclesia Sancti Andreae. Tempore hujus Episcopi Henricus Anglorum Rex, Normanorum & Aquitanorum Dux, in Aquitaniam intravit; habebat enim in uxorem Dominam Helionoram filiam Guilhermi Pictavorum Comitis, quam quidem Ludovicus Francorum Rex ob ejusdem nimiam luxuriam prius reliquerat. Henricus praefatus habuit de Thesauro Ecclesiae S. Frontonis Tabulam quandam argenteam, in qua erant duodecim Apostoli figurati. Item tempore hujus Episcopi Boso Comes Petragoricensis supra locum Arenarum Petragorae magnam Turrem & excelsam construxit.

Post hunc successit in eundem Episcopatum Joannes Dasida Magister Scholarum Pictavensis Ecclesiae, & rexit Ecclesiam annos octo, minus octo diebus. Obiit autem anno Domini MCLXIX. quinto Nonas Maii, & sepultus in civitate Petragorica per violentiam. Unde inter Clericos Sancti Frontonis & Sancti Stephani uno anno extitit magna contraversia, & plures expensae in placitis exequendis exinde factae sunt. Hic Episcopus castrum Gavandunum Agennensis Dioecesis obsedit, cepit, totumque subvertit. In eodem castro raptores inhabitabant viris religiosis plurima mala undique inferentes.

Demum post hunc in eandem sedem Episcopalem successit Petrus Minetus, & rexit Ecclesiam annos 12 menses 5 & dies 22. obiitque anno Domini millesimo centesimo 82. 3 Idus Aprilis, & sepultus in Ecclesia S. Stephani. Hic Episcopus corpora praedictorum Episcoporum a Capitulo Sancti Frontonis levavit, & ea reposuit cum magno honore & reverentia infra Ecclesiam, ubi altare in honorem Beatae Catharinae consecravit. Item tempore hujus Episcopi Henricus Rex Anglorum & Dux Normannorum cum filiis suis Henrico Rege Juniore, Richardo Duce Aquitanorum, & Gaufredo Comite Britannorum, cum quodam Arragonum Rege, atque Ergamenda Domina de Narbona, Podium S. Frontonis obsedit.

 

Haec Epitome a me descripta fuit (inquit nescio quis Anonymus in neutro ex Apographia quibus usus sum de nomine designatus) anno millesimo quingentesimo & septuagesimo, ex libro quodam, qui a Capellanis Sancti Antonii adservabatur, cujus copiam mihi praebuit Sequinus Capellanus illius Sacelli. Praedictorum imagines depictae erant prope altare Divae Catharinae, & praeter eos quatuor antiquiorum, quorum primus erat Bertrandus, II Raymondus tertii & quarti nomina legi non poterant, quintus erat Frotarius depictus in prima Columella structili, quae proxima est altari S. Catharinae ad latus templi. Post quem reliquorum Episcoporum, de quibus supra dictum est, Imagines visebantur superscriptis nominibus, quae vix legi poterant, & omnes praeter Imaginem Frotarii & aliorum paucorum imbribus malefactae deciderunt ineunte Januario, anno 1587. quadrienno ante, cum is locus Basilicae S. Frontonis, ubi ante annum millesimum quingentesimum septuagesimum quintum fuerat chorus, adaequaretur, loculi lapidei in quibus condita fuerent aliquot dictorum Episcoporum corpora, reperti fuere humo & ruderibus obruti, vacui tamen; ossa enim inde detracta, & in aedicula divae Catharinae in quibusdam arculis lapideis secus parietem Basilicae reposita fuerant a Petro Mineto Episcopo depictis Imaginibus & nominibus annum circiter millesimum centesimum & octuagesimum.

In uno ex his Apographis haec reperi addita.

 

Anno Domini MXLVII Feria 4 Magnum Monasterium Sancti Frontonis dedicatum est ab Aymone Bituricensi Archiepiscopo, ut habetur in libro magno Sancti Sillani, & Calendario.

Anno Domini MCCXX, Ranulphus de Turribus Episcopus Petragoricensis primum lapidem posuit in Ecclesia Conventus sancti Francisci Petragoricensis, & anno Domini MCCXX obiit dictus Ranulphus.

Anno Domini MCCLXIX pridie kalend. Octobris Consecratum fuit magnum altare dicti conventus per reverendum patrem Heliam Pileti Episcopum Petragoricensem in honorem D. Frontonis, D. Laurentii, D. Francisci, Beatae Agnetis Virginis.

 

<<Retour