<<Retour

Vita et Miracula Sancti Eparchii confessoris.

 

Ex Sanctorali Bernardi Guidonis, pluribusque aliis Mss. codicibus.

 

 

 

Potissimum est illas enarrate virtutes, quae vetaces esse noscuntur. In hac ergo sancti Eparchii vita, nulla a me superflua aliquis putet esse adjecta, cum haec quae dixero, sub oculis omnium fuerint peracta. Esti non urbanitate sermonum, saltem rudimento verborum in hoc loco conscripta; Unde precor ut a quocumque sapientissimo viro fuerint prolata, placita bonitate emendet, & ut legentes potius fidem adhibeant factis, quam reprehensionem inferant dictis. Ergo quid per ipsum in hoc saeculo, auxiliante Domino, gestum sit, referemus.

Eparchius igitur Petragoricae urbis genitus fuit, cujus pater Felix, sive Oriolus nomine; mater vero Principia vocabatur. Cum vero ipsum Felix partus exposuit, in Deo jugiter laetabatur innocens infantia. Cum autem annos ageret circiter septem, in urbe praefata literis traditur edocendus, & cum inspirante Domino plenius eas didicisset, exinde ab avo suo Felicissimo tunc temporis Comite begnigne est receptus. Quem ille Cancellarium sibi instituit: quam rem magis adolescentiae causa detentus exercuit, quam animi voluntas permitteret. Et cum apud istum ter quinos annos egisset, relicta saeculari militia, & insciis omnibus, Sedaciacum expetiit Monasterium, seque pedibus Abbatis Martini prostravit, & se Monachum fieri postulavit. Et cum intercedente Dei misericordia, licet invitis parentibus, est impletum quod petiit, injunctum est ei vineam colere, & terram proscindere, & omne servitium, ut moris est, adimplere. Quod ille benigne suscipiens, & cuncta perfecte perducens indicabat ei habitus pauperis, quod sibi Christus proficiebat dives, jejunabat quotidie, vigilabat, & orabat assidue, perseverabatque in misericordiae operibus; multos quidem languidos, vel a daemonio vexatos sua purgabat oratione.

Cum eodem fere tempore ad Lemovicini agelli Monasterium (Lemojallo agello Monasterii) cum Victoriano Monacho jussus carperetiter, vidit capreolam summa velocitate currentem, quae foetus suos, quos reliquerat, festinabat lactare. Oravit secum vir beatus ut eum expectaret. Cui illa non solum expectandi praebuit officium, verum etiam humiliato capite ipsum adorare occurit, & ejus manus osculata est. qua ille tactam manu lenivit, & signo Crucis armavit, atque licentiam eundi ei permisit in pace. Alio quidem tempore ad Senocellam causa orationis, vel ad occursum S. Aquilini cum Ruderico (Munderico) Monacho properabat, & invenit avem supra pullos suos sedentem, quae ad illius orationem immobilis astitit. At ille pullos cum benedictionis alloquio mani propria perlustravit, & reliquit ire in pace avem illaesam.

Dum haec quae diximus, & alia multa, Domino jubente, perficeret, coepit ipsa publicatio saeculi sibi esse horribilis, sicque occulte suum deferens Monasterium, solum se Christo, & misericordiae operibus committens, perrexit ad inclusionem inquirendam. Et dum circuiret pagum Engolismensem, puerum nomine Gradulfum (Gratulphum) morte peremptum in villa Anglesis (Anglensi) ad supplicationem Monachorum vitae restituit, & alium in Burdegalensi sua revocavit oratione.

Cum autem loca singula peragraret, ad urbem Egolismam, jubente Domino, pervenit, quam secretius voluit pertransire; sed agnitus a civibus, indicatus est Aphthonio ipsius urbis Antistiti. Quem ille sicut de ipso praecellens fama jactaverat plenius recognoscens, gavisus factus, eum cum magna exultatione suscepit. Et cum causam ejus devotionis intellexit, ire cum longius non permisit, sed ipsum pleno cordis amore secum astrinxit, atque locum, quem desiderabat, tanquam eremi solitudinem & desertum ostendit. Quo viso, vir beatus non tantum loquebatur ore, quantum gaudebat ex corde, eo quod esset locus remotus, & fons aquae fluentis emanans, & Carantonus fluvius ab alio latere flueret. Post haec, dum proferret, quod exui coepisset esse in terris, & valde nimia vicinitate civitatis esset detentus, noluit absque nutu sui Pontificis vel Abbatis in optato loco recludi; sique ipsum vir sanctissimus Aptonius Episcopus cum missis suis, id est, Frontonio Archipresbytero, qui postea meruit Episcopalem dignitatem; & Artemio Archidiacono, per omnia Christi famulo; & Artemio Defensore ad Sabaudem Episcopum, & ad suum Abbatem ad pacem percipiendam, & ab obtinendum quod voluerat, destinavit: qui regressi, etsi vix tandem, optime cuncta ei nuntiant, & benigne permissa.

Cum autem in civitate moraretur, & ei fuisset mansio praeparata condigna, cum omnes intra domus septa somnus cepisset, ille solus, nulloque sciente, relicto stratu ad locum ubi debebat recludi, ambulavit per noctem. Cumque rursum & orationem peregisset, sublatum lapidem ad caput suum posuit; & cum se in eodem loco sopori dedisset, vox Christi ad eum facta se super dicens; Eparchi, hic permane, jam amplius noli vacare. Quam ipse ordinationem Fratribus ore proprio referebat; & dum in civitatem fuisset regressus, sub hora dici tertia venit ad carcerem, in quo plurimi vincti tenebantur, & cum custos carceris ibidem praesens adesset, emisit a foris piissimas preces, nec multum sibi defuit quod suggessit. Ostia enim carceris sub arduo sunt aperta imperio; & virga ferrea foris sunt ejecta, & per plurima loca quassata. Et cum omnes carcerarii ad Ecclesiam confugium donarent, cunctus populus haec per Eparchium facta fuisse clamabant, & laudibus Domini manibus applaudebant.

Cum jam gradum Presbyterii Apronio tradente accepisset, & in reclusionem fuisset repositus, referam pauca de pluribus; Quidam virtute restitutus ipsius vocabatur Redemptus, habebat vas cum melle repositum, quod a quodam fure sublarum recipere sollicite ipse perquirens, eum cum ipso vase manifeste invenit. Et cum hoc Cramnulfo Comiti ab ipso fuisset suggestum, & in sua praesentia omnia manifeste fuissent adducta, latro ipse tormentis gravissimis applicatus, & tam hoc quam alia majora facinora confessus, suspendi omnibus modis jubetur ab ipso. Pro cujus vitae obtentu valde vir beatissimus deprecatus fuit, dum diceret eum pro sua causa mori non debere: sed nulla ratione apud eum obtinere potuit, quod etiam plurimum postulavit; sicque vocato uno de Fratribus, Gratiano scilicet Presbytero, sicut haec gesta de ejus ore cognovimus, jussit ei collectis infirmis & matriculariis ad portam civitatis rei expectare eventum. Cumque miser fuisset suspensus, & eum morti traditum reliquissent, furca ipsa ad ejus orationem tota comminuitur, & ligamenta unde erat colligatus, soluta sunt, & ad civitatem validissimum arripuit cursum. Videns autem hoc Comes, militibus jussit equos ascendere, ut antequam Ecclesiae attingeret limina, eum praeoccuparent. Cumque non minima multitudo post eum coepisset equitare, mirum ad fuit, quod utique omnes ante conspectum Comitis in medio tabescerent itinere. Et ille comes occupatus a matriculis, vitam habuit ad ejus orationem ereptam. Item alium eodem insequente Comite, pro illius vita suppliciter eum exoravit, quod ei non solum non praestitit, sed eum versis pedibus suspendit; qui simili modo ad ejus orationem ad vesperam de longinquo spatio ad ipsius pervenit praesentiam.

Cara vero sibi Araniola (Aranea) dicta, ex genere nobili procreata, toto corpore contracta ad famam beatiss. viri pervenerat in carruca. Cum autem in ejus praesentia introisset, magna voce rogavit, ut ejus pietas sibi subveniret. Demum cum apud ipsum septem diebus fuisset comorata, per ejus orationem pristinam sanitatem recepit. Cui tanta fides invaluit, ut literas ejus receptas quasi munus retineret absconsas. Postea vero dum in domo sua super littus maris adesset, vidit nautas gravissimum perferre periculum; sed currens accepta epistola festinanter ad ripam maris venit, porrectisq.; manibus eam contra mare extendit, & alta voce clamavit, dicens: Serve Dei Eparchi, in nomine Christi, per haec pignora literarum tuarum libera istos nautas a praesenti procella; & statim incolumes evaserunt periculum. Nec hoc sine divino fuit nutu, quod navis ipsa, omnibus portis relictis, fluctibusque valde oppressa, ad ejus pervenit praesentiam.

Genesiam quoque feminam lepra percussam mundavit: tribus coecis lumen restituit; de Gaudemia legionem daemonum ejecit. Quidam vir Artemius (Atermius) nomine, de parentibus non infimis editus, cum scripturas sacras tractaret, & fervas Dei esse cuperet, cum non esset Clericus ordinatus, in Sanctonico se reclusit. Cum vero non minima annorum curricula in ipsa reclusione consisteret, & crines ei longissimi accrescerent a daemone arreptus, exinde egressus est, dicens ad Childebertum Regem se iturum, & quod non minus eo ejus facultas dominaretur ejus regnum viribus ejus exploraret. Cum autem haec parentes sui viderent eum non sana mente meditari, pariter assumpto, quasi cum ipso ad Regis properarent praesentiam per viam aliam ad Eparchium coeperunt adducere. Cumque appropinquassent ad urbem, recognovit se ad domni Genesii vicum quod Agolisinam ducebatur. Nec tardius erupit in vocem ad Eparchii aspectum se nolle ire. Cum vero hos nimium recusaret, manibus injectis ocupaverunt eum qui cum ipso erant, & eo super equo imposito, manibus ligatis & pedibus sub ventre equi perstrictis, ad Eparchum eum perduxerunt vinctum. Quo intromisso, coepit crines concutere, & pro capillis dicens se sanctitatis comparem non habere. Cum vero hoc ageret, & connitia pessima ipse ab ore suo proferret, digitis suis palmis affixis, sanctus Eparchius ad senestram accessit, & in manibus ejus Crucis signaculum dedit. Quas cum signasset, cum gravi illius voce ad sanitatem adduxit. Die autem sequenti jussit eum more laïci detonderi. Ille cero clamabat: Quis ita audax esset, qui ejus crines amputaret; attamen vix tandem fuerunt incisi. Die autem alia Clericum eum fieri ordinavit. Cumque hoc fuisset impletum, statim obmutuit diebus multis, & nullum appellavit, nullusque; de ore ejus vanus sermo processit. Nec multo post eum sanum omnino restituit, & postea Diaconus factus fuit.

Salomon quoque unus ex suis caballum ipsius tempore hyemali dirigendum acceperat: sed veniens fervus Eurulfi (Ebrulphus) quem prae omnibus diligebat, furtim cum sustulit, & cum ab ipso fuisset occulte productus, a daemonio statim correptus coepit miser voce clamare valida quod fecerat. Et sic alii simulata petitione, quasi languore aliquo tenerentur, culogias sancti Eparchii quaesierunt. At ubi introgressi sunt qui venerant post datam suggestionem, statim eis dedit responsum quod fallaciter ejus munia postularent, qui res suas furati essent. Nam ipse erat qui suum furatus erat equum: sed non multo post morati, caballum ipsum ad ejus reduxerunt praesentiam. Obstupefacti autem ad invicem loquebantur, quomodo omnia potuisset agnoscere, & eulogias tamen eis non denegasset: sed infelix ille antequam eas acciperet in suo scelere ipso daemone perpertrante interiit; & quantacumque aliquis, sive bona sive mala de ejus fama jactabat, omnia praefatis ejus auribus intimabat.

Item servus quondam Leontii ex urbe Sanctonica, pro suo facinore boja gravissima fuit impeditus, & cum jam diutina laceratione ipsius pedes deficerent, audiens laudem beati viri, ad eum fecit confugium, projectusque in faciem obsecrabat eum, ut ipsum sua liberaret oratione. Videns autem sanctus Eparchius quod esset arcto vinculo constrictus, & ingenioso, licet non desperaret de divino artifice, sed ut videret si ab homine potuisset exolui, convocavit Fratres, ut eum suo eriperent magisterio. Cumque undique bojas percuterent, & infelix ille voces intolerabiles emitteret, dicens se ita impeditum ab eo liberati non posse, sanctus Eparchius dixit: Date malleum in manibus ipsius, & prostratus in orationem cum lacrymis surrexit, dicens: Dominus soluit compeditos; & statim ut feriit tribus vicibus, confracta cecidit ad pedes ejus catena. Sed cum praeliator Christi semper contra daemones dimicaret, compellenteque necessitate ut ad energumenos catechizandos ampullam cum oleo acciperet, festinus adfuit inimicus. Cum enim ille manum suam ad ipsam accipiendam extendit, serpens immanissimus eum in manu percussit. Cum vero intelligeret nulla esse sigmenta diaboli, non se carminibus sanum effici postulavit, sed ad orationem continuo sollicite accessit: manus autem ejus non tumuit, sed etiam Dei pietac incolumen reservavit.

Item cum tempus vigilandi eveniret, non diebus, neque noctibus orare cessabat, & Monachis suis non solum laborare, sed nec panem etiam coquere nunquam permittebat, nisi tantum orationi insistere. At ubi cum panem ad vescendum habere concupiscerent, vultu tristi clamabant ei dicentes, quod periclitarentur fame. At ille laeta facie, & sedula praedicatione monebat eos, dicens: Fides famem non timet. Exempla quoque Eremitarum eis saepius exponebat. Quia vero ejus benigne suscipiebant, colloquia, & Deo psallebant jugiter, nunquam eis defuerunt exenia, unde & ipsi reficerentur, & egenis substantiam ministrarent. Denique sicut de chartarum voluminibus certa ratione subtraximus, plusquam duo millia hominum collatis muneribus suis noscitur redemisse. Ne autem in narratione signorum amplius volumina extendam, caetera, quae facta sunt, praetereo, ne prolixitate operis fastidium lector incurrat. Nam quantis vicibus carcerem rupit, vel quantos ab immundis spiritibus, vel a diversis infirmitatibus liberavit: longum est dinumerare per singula.

Vestitus quoque ejus ac victus asperrimus fuit: vinum vero, & reliqua delicati potus genera refutavit, & nullus ex suis, nisi secretissimus Minister, unquam vidit eum edentem. Sub quanta vero afflictione Quadragesimae diebus erat! quam creber in orationibus, quam humilis in suscipiendis Fratribus, quam severus in corripiendis, quam alacer in exhortandis, non est nostrae possibilitatis revolvere. Nam ejus abstinentiam nulla unquam infirmitas fregit. Et ut ad extremum veniamus, cum annos 39. in reclusione explevisset, nullo taedio fatigatus, die Kalendas Julii emisit spiritum. Mox vero grande ejus extitit miraculum, quod inter triginta & amplius hominum millia in vico Mugrio (vel, 30. & amplius exinde millibus vico Ivegio) hora diei tertia, dum quaedam puella a daemonio torqueretur, transitum ipsius enarravit summa voce, & relictis omnibus, iter in quo nunquam fuerat, tam avidissimo cursu arripuerit, ut eo die ad vesperam in ejus Basilica curationis remedium expectaret. Die autem subsequenti & nequissimo est mundata spiritu. Convenerant enim cives ad beati viri funus, & dum in ejus planctu omnes lugerent, simul etiam quo sepeliretur tractarent, dum multi multa conferrent, & Basilicarum eligerent loca, prae caeteris vir clarissimus Alexander nomine, ingressus Basilicam, locum, in quo jacuit, ostendit. Sed in quantum rei veritatem percipimus, eo in loco dormierat olim, quando Christi audierat vocem. Illud etiam praeterea silentio non transibe, quod tonna vini dum ad ejus Basilicam aedificandam dispensaretur, & pene jam pervenisset ad imum, noctu redundavit expleta. Haec vero & alia complura ab eo noscuntur esse peracta, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu Sancto vivit & regnat in saecula saeculorum. Amen.

 

 

Item de Virtutibus ejusdem sancti Eparchii.

 

De beatissimi Eparchii Presbyteri virtutibus, & operibus quae Dominus per eum fecit, quae usque ad requiem conscriptam ab eo vocatus est, immermorem charitatem vestram esse non reor, quia, recitante Lectore, vobis in parte jam manifesta sunt & aperta. Nunc vero quantas & quales post humarum ejus corpusculum ad locum sepulchri, vel per multarum terrarum spatia ubiscumque articulorum ipsius reliquiae conditae sunt virtutes, Dominus per servum suum revelare dignatus est, vestris auribus, in quantum ipse permiserit, intimabo.

Igitur cum inclytae memoriae Cariberus Rex ad regendam patriam Carlonensem advenisset cum gloria, quamplures ex Francorum genere nobilissimi viri, Proceres, Optimates, ad Regis obsequium convenerunt, ex quibus unus Dulciadus nomine, in territorio Engolismensium Comitivam obtinuit dignitatem. Cum vero lucubrata oratione properasset ad Basilicam sanctissimi viri, velum quod matrona devotionis animo ad sepulchrum obtulerat, ad ostium Ecclesiae affixum pendebat, primo intueri coepit, & quod oculo nequam conspexerat, concupivit, atque turbido vultu Abbatem alloqui coepit, & omnes ibidem commorantes suis obtutibus praesentari praecepit, moxque; explevit scelus opere, quemadmodum serpens qui repit pectore, repit & ventre, & venenum habet in ore. Urbis cuidam pure innuit, quod nisi velum sibi gratis dirigeretur, graves eis injurias, hominibusque suis inferret. Illi vero zelantes ejus benevolentiam, velum ei causa muneris concesserunt. Quod cum laeto animo recepisset, super stratum suum poni praecepit. Cum autem noctis tempus advenisset, crapulatus a vino, in eodem lectulo prostratus accubuit: sed mox cum se dedisset somno, in gravi febris irruit taedio, vocavitque puerum, ut velociter velum reportaret ad tumulum: sed ipse membratim distentus, in vulnere longo tabefactus dolore corporis, & velum reddidit, & vitam finivit in scelere.

In ipsius Regis tempore, duos viros quidam Comes Palatii ejus in catenarum vinculis praecepit poni super quodam crimine accusatos, qui per virtutem sancti Eparchii jurantes illius criminis se esse insontes noctis tempore, cum custodes a somno fuissent depressi, catenae ipsorum confractae sunt, & cursu veloci ad Basilicam properantes, ex mortis periculo liberati sunt. Waragailfus quoque Comitivam exercens militiam, morbo regio contractus, & nervorum debilitate afflictus est, qui ad sepulchrum viri deportatus est in feretro, quasi ut sepelitur in tumulo. Sed pius Dominus, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, & vivat, per servum suum Eparchium restituit ei corporis sanitatem. Albinus iterum vir Sanctonicae civitatis magnificus, longo tempore languore detentus, carri postulavit vehiculum, & ad memorati viri sepulchrum devoto animo expetivit ipsius auxilium: quem Dominus sanum praecepit ad suum redire praesidium. Jolita vero femina viri magnifici Fingonis filia, oculorum pupilla offuscata, per aliquod tempus in domo orbata lumine sedebat, & debilis; quae ad sepulchrum sancti Eparchii per paucos dies deprecando Dominum, lumen recipere meruit pristinum.

Quaedam eodem modo matrona, nomine Dodolena, febribus vexata, allata bovem vehiculo, ad sanctum pervenit Coenobium: quae indubitanter orans, pristinam recepit sanitatem. Verum quia Kalendis Julii vir Dei de saeculo vocatus est ad caelestes epulas, cum per annos singulos ejus celebraretur festivitas, coecus lumen desiderans, ad ejus festinabat accedere limina; adhibitoque quodam puero, qui ei praebebat adminiculum ad eundem, cum pontem super Carantoni alveum inter cateruam populi invenisset impervium, clamabat voce qua poterat: Sancte Eparchi, tuum mihi presta auxilium, ut merear ad sanctum tuum properare sepulchrum. Tunc de caelo splendor veniens, suos tetigit oculos, & ita perfectum recepit lumen: statimque carpens viam, ad hominis Dei pervenit memoriam. Nec mirum qui coeco sedenti in via, & clamanti vivens, clarum restituerat lumen, sic potuit per interventionem suam praestare visum caelitus pauperi supplicanti. Duae rursus feminae tunc temporis per baptismi lavacrum fuerunt annexae, inter quas antiquus hostis seminavit discordiam: Nam cum una alterius rei furatae reputaretur esse obnoxia, per jusiurandum constituit ad sepulchrum sancti Eparchii se purgare; sed conturbatione populi, ad locum destinatum nequivit accedere. Unde fidem habens illa quae causam suam amiserat, quod tantum verbo jurisiurandi in loco quo stabant, se non esse ream veraciter affirmaret. Cum itaque altera furatae rei conscia, manus levare ad sanctum sepulchrum vellet, minime adimplevit; sed in terram cadens, de admissa noxa confessionem coram hominibus dedit.

Nicasius quoque tunc temporis Engolismensis Episcopus, in civitate Burdegala Eccelsiam sacri Ordinis in honorem S. Eparchii devote constituit, ubi etiam reliquiarum ejus pignora cum magna gloria, Deo auxiliante, collocavit. Quodam vero tempore cum naves Britannicae armatae velis & remigio pro exercendis negotiis ad portum ejusdem civitatis accederent, mare, vento stante, intumuit, & insistente procella, carina mergi coepit. Tunc omnes lassati quasi ad mortem, remissa voce qua poterant, cum macrymis proclamant: Sancte Eparchi, manum porriger liberis, libera perditos, quos hostis iniquus vult sibi providere captivos; statimque Eparchii meritis pius adfuit Dominus, & in vocem protuperunt, magnumque miraculum videre merverunt. Quia ipse juxta verbum Evangelicum, imperavit ventis & mari, & facta est tranquillitas magna. Hi vero qui in puppi residebant, ad sanctam Ecclesiam orantes pervenerunt, & munera quae portabant, fide integra Deo obtulerunt.

Quidam vero homo dives, Almodio nomine, deganciam vini ad festa solemnia beati Confessoris direxerat ad pauperum refectionem: sed missus immisericors medietatem vini in eleemosynam tantum dedit: aliam vero ad suae voracitaris in gluviem satiandam reportabat. Denique rota carri comminuitur, vasculum fractum cum vino in foveam cecidit. Ostensa est autem inibi avaritia, & malitia hominis, ut non lucrum suae gulositatis ipse adipisceretur, nec etiam mercedem de commisso sibi a domino reportarit. Quidam homo afflatus spiritu nequam, pallas desuper sanctum sepulchrum abstraxit more furivo: sed quantum putabat iter arripere ad eundum, tantum ingrediebatur ad locum ubi furtum fecerat. Ad sepulchrum itaque amens, infelix, & perfidus pallas reddidit, & rediit confusus.

Eonaldus quidam homunculus contractus corpore, ita ut nec gressum facere posset, ad Basilicam ipsius Sancti venit, repertaque caelesti medicina, propriis pedibus, & erecto corpore ad locum unde venerat, remeavit. Claudius Faber nocte per anfractam vitream in Basilicam introivit, argentum de ipso sepulchro furtim abstrahere voluit: sed in mente sui sceleris conscius, cum grandi metu quod fraudaverat, praesentavit. Hoc quoque non silendum puto, quod nostris temporibus actum fuisse discerno, ideo quod veraciter contigit, assignabo: Gregorius Turonicae urbis Episcopus dixit: Obiit Eparchius reclusus Engolismensis, vir magnificae sanctitatis, per quem Deus multa miracula ostendit, de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam. Igitur Petragoricae urbis incola fuit, sed post conversionem Clericus factus Engolismam veniens, cellulam sibi aedificavit, in qua, collectis paucis Monachis, orabat assidue. Et si ei aliquid auri vel argenti offerebatur, aut in necessitatibus pauperum, aut in redemptione captivorum totum distribuebat. Panis in cellula illa, eo vivente, nunquam coctus fuit; sed a devotis fidelibus, quod necessitas exegisset, afferebatur: magnam enim catervam populorum oblationibus devotorum fidelium redemit, plurimorumque malorum venenum Crucis signo saepe compressit. Daemones de obsessis corporibus oratione sua abjecit, & judicibus plerumque, ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine profusa imperavit potius quam rogavit. Nam ita erat dulcis alloquio, ut ei negare non possent, cum fuisset indulgentiam deprecatus. Quodam vero tempore, dum pro furto quidam ad suspendendum duceretur, qui & in aliis multis sceleribus, tam in furtis quam homicidiis accusabatur ab incolis, & haec ei nuntiata fuissent, misit Monachum suum ad deprecandum Judicem, ut licet culpabilis ille vite concederetur; sed insultante vulgo atque vociferante: Quod si hic dimitteretur, neque regioni, neque Judici posset esse consultum, dimitti non potuit. Interea extenditur a trochleis, virgis ac fustibus caeditur, & ad patibulum condemnatur. Cumque moestus Monachus haec Abbati renunciasset: Vade, inquit, attende a longe, quia scito quod ei quem homo reddere noluit domino suo, ipse vitam redonabit. Tu vero, cum ad eum accesseris, protinus apprehensum eum ad ducito in Monasterium. Monacho autem jussa complente, ille protinus se ad orationem convertit, ac tamdiu cum lacrymis ad Dominum fudit preces, quoadusque diruptis catenis, terrae restitueretur appensus. Tunc Monachus apprehenso eo, Abbatis conspectibus incolumen repraesentavit. At ille gratias Deo agens, Comitem accersiri jubet, dicens ei: Semper me benigno animo solitus eras audire, fili dulcissime; & cur hodie induratus hominem, pro cujus vita rogaveram, non laxasti? Et ille, Libenter te audio, Sancte, & alios Clericos; sed insurgente vulgo, alius facere non potuit, timens super me seditionem moveri. Et ille: Tu, inquit, me non audisti, Deus autem me audire dignatus est; & quem tu tradidisti morti, ille ad vitam restituit. En, inquit, coram te adstat sanus. Haec eo dicente, prosternitur ad pedes Comitis stupentis quod videbat eum vivere, quem in mortis interitum reliquisset. Haec utique ego ab ipsius Comitis ore. Sed & alia multa fecit, quae siquidem ad narrandum longum esse putavi.

Post quadraginta igitur & quatuor annos reclusionis suae parumper febre pulsatus, tradidit spiritum, prostratusque a cellula, sepulturae traditus est. Magnus autem conventus hominum, ut diximus, ab eo redemptorum in ejus processit exequiis. Waldericus vero Sanctonicae civitatis vir perspicuus, devotionis animo Monasterium, & domum ad pauperum necessitatem in suo praediolo super Carantoni fluvium, cui constat Montem esse vocabulum, aedificari fecit in honorem sancti Eparchii: & cum egressus fuisset de saeculo, Monachis ipsum decrevit pro remedio animae suae. Gratharius vero vir iniquus & pessimus, potestate superbiae accinctus, pro socero conatus, & usque ad ejus genua provolvens descendebat, ut redderet agrum, unde pauperes, quibus delegatus fuerat, sustentarentur: sed ille non solum illu non reddidit, verum etiam fructus inde provenientes in horteis suis recondebat. Indictum est Monachis ab Abbate triduanum jejunium, & quod sagacitas non putaverat, accensus est febre valida, & stomacho super effluente, cum gemitu clamabat miser & trepidus: Sancte Eparchi, reddo quod abstuli, remitter malum quod perpetravi. Missum itaque festinanter misit, qui vas argenteum ad Coenobium deportaret, & se reddendam villam eorum nuntio designaret. Sed jussu Domini, sicut Ananias & Sapphira severitate sancti Petri percussi sunt, ita & iste avarus & cupidus judicio sancti Eparchii & villam reddidit, & vitam finivit. Quanta autem Dominus per servum suum ostendere dignatus est miracula, longum est dicere per singula. Nam multi qui oppressis corporibus a diabolo vexabantur, liberati sunt; & plures infirmi & imbecilles a diversis languoribus vexati, & febricitantes typo frigoris, quartanis videlicet & quotidianis febribus afflicti, ad secretiori infirmitate detenti, medelam corporis receperunt ac sanitatem. Nonnulli etiam a catenarum vinculis, & a carastae tormente, & pedum ferreis vel ligneis carchannis ansoluti sunt. O vere vir beatus, constans in opere, largus in eleemosynis, promptus in oratione, qui non longe a civitate manens, erat quasi in vasta solitudine constitutus. Justus & fortis, prudens & temperatus. Et quicumque habens infirmitatem devoto animo, & prompta voluntate ad ejus sepulchrum expetebat sanitatem, laetus ad domum redibat, & cum magna alacritate, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, virtus & potestas in saecula saeculorum. Amen.

 

Ejusdem Vitam paulo ad hac diversam edidit Gononus in Appendice ad Vitas Patrum Occidentis, pag. 428 & seqq.

<<Retour