Source: Bulletin SHAP, tome II
(1875), pp. 433-441
PRIVILEGES DE LA VILLE DE LISLE.
10 Mai 1300. - Juillet 1309.
— Février 1370. — 1474. — 1502. — 1519.
M. Grellet-Balguerie, juge au tribunal de Lavaur, veut
bien nous communiquer les documents ci-après :
Franciscus Dei gratia
Francorum Rex, notum facimus universis praesentibus et futuris nos humilem
dilectorum nostrorum consulum et habitantium loci de Insula, senescalliae
nostrae Petragoricensis, supplicationem recepisse, continentem praedecessores
nostros concessisse illis privilegia, franchesias et libertates tenoris
subsequentis.
Ludovicus Dei gratia
Francorum Rex, notum facimus universis praesentibus et futuris nos dilectissimi
atque carissimi consanguinei nostri regis Caroli novissime vita functi, vidisse
litteras formam quae sequitur continentes.
Carolus Dei gratia Francorum
Rex, notum facimus universis tam praesentibus pariter et futuris nos binas
defunctorum quorumdam Philippi videlicet et Caroli, antecessorum nostrorum
Francorum regum, vidisse litteras formam et tenorem sequentem continentes.
Philippus Dei gratia
Francorum Rex, notum facimus universis tam praesentibus quam futuris quod cum
inter Heliam de Sancto-Asterio domicellum de Insula et progenitores suos, ex
una parte, Raymundum de Monte masso(1) militem fratrem quondam et heredem
Armandi de Monte masso(2) domicelli de Insula defuncti et praedecessorum suorum
a quibus dictus domicellus defunctus causam habuit et habebat, ex altera;
contra homines et habitatores loci de Insula, asserebant altam et bassam
jurisdictionem villae et parochiae de Insula circa rivum stu aquam vocatam la
Dozela ad ipsos pertinere et ad praedecessores suos pertinuisse ab antiquo,
dictis hominibus et habitatoribus loci et parochiae praedictorum in contrarium
dicentibus et asserentibus contra nobiles praedictos, ipsos aut eorum
praedecessores nihil juris aut rationis habere aut habuisse in alta et bassa
jurisdictione praedicta, nec exercitium aliquod seve usum, et facta dicto
Raymundo recompensatione sibi grata ex parte hominum et habitatorum dictae
villae et parochiae de Insula pro parte ipsius in dicta juridictione
contingente, ipse, miles de plano, libere et sine exceptione et conditione
quacumque, dictis hominibus et habitatoribus villae et parochiae prardictae de
Insula, pro se et eorum successoribus, in perpetuum dederit, cesserit,
dimisserit et quitaverit quicquid juris et rationis, proprietatis et
possessionis se dicebat et credebat habere in alta et bassa jurisdictione
praedicta, ad faciendum secundum eorum omnimodum voluntatem; et tandem tam ipsi
homines et habitatores villas de Insula praedicti, de eorum communi assensu et
ex certa scientia, ex una parte, dictusque Helias de Sancto-Asterio, facta sibi
primitius ex parte hominum et habitatorum praedictorum villae et parochiae de
Insula, propter hoc, recompensatione condigna, ex altera, nobis dederint,
cesserint et concesserint ac in nos totaliter traustulerint pro nobis
nostrisque successoribus in perpetuum, sine spe et facultate revocandi,
quicquid juris, actionis, proprietatis et dominii habebant et habere poterant
vel debebant, modo quocunque vel titulo, in alta et bassa jurisdictione
praedicta villae et parochiae de Insula praedictae, ita quod plateo in ipsa
villa possimus habere et castrum seu fortalitium in ea nostris sumptibus
aedificare et facere si et prout nostras placuerit voluntati, retentis dicto
Heliae aliisque hominibus et habitatoribus dicti loci cognitionibus realium
actionum, clamoribus, consuetis de feodis, retrofeodis, rebus censualibus
redditibusque aliis ab ipsis moventibus, vendis honoribusque suis possessionum
ab eis moventium et cognitionibus earumdem, prout in loco praedicto et aliis
circumvicinis locis consuetum est ab antiquo, nos donationem, cessionem,
concessionem et translationem praedictas altae et bassae jurisdictionis
praedictae ipsamque altam et bassam jurisdistionem praedictam in manu nostra et
manibus successorum nostrorum regum Franciae perpetuo remanendam absque eo quod
nos vel successores nostri reges Franciae ipsam jurisdictionem extra manum
nostram perpetuo ponere debeamus, acceptantes statum et regimen in ipsa villa
et parochia et in alta et bassa jurisdictione praedicta, et consuetudines per
quos villa et parochia praedictae et habitatores ibidem ex nunc in perpetuum
regentur et tenebuntur ordinamus, ponimus et instituimus autoritate nostra
regia, prout continetur inferius : quae omnia et singula inviolabiliter
perpetuo ab omnibus justiciariis nostris et aliis quibuscunque teneri volumus
et praecipimus ac servari.
Primo enim in villa et
parochia praedictis non fiet perpetuo majoratus vel consulatus, sed anno
quolibet in perpetuum in festo Annuntiationis dominicae, sex probi viri de
dicta villa nullius criminis aut infamiae contagione notati, per homines et
habitatores dicti loci propter hoc congregandum, eligentur qui rectores ipsius
villas et parochiae appellabuntur et ipsi sex, vel major eorum pars, anno illo
villam ipsam et habitatores ejusdem, secundum consuetudines in praesentibus
litteris scriptas, gubernabunt et regent, statuta, banna, redita ac
proclamationes pro bono statu et regimine dicti loci per nostras gentes fieri
facient, quibus statutis in omnibus et per omnia habitatores dicti loci tenebuntur
parere, praestito primo juramento ab eisdem rectoribus coram senescallo nostro
Petragoricensi, vel ejus mandato ad hoc ab eo deputando, aut Bajulo nostro
Petragoricensi qui pro tempore fuerit, in qua et sub qua Baillia Petragoricensi
locus praedictus cum suis pertinentiis omnibus citra aquam praedictam et nemus
vocatum de Bourneuil ultra dictam aquam consistens, erunt perpetuo nec separari
poterunt ab eadem nisi nos ibi Bajulum habere velimus vel construere et
reaedificare Bastidam antiquam : ipsi rectores regimen dictae villae et
parochiae praedictarum in aliquo exercent, corporaliter juramentis quod illo
anno bene et fideliter dicti loci populum gubernabunt pro posse suo, jura
nostra et dicti loci servabunt, munera non recipient alia, dictum officium fideliter
exercebunt, nostrique ministri in hoc officio rectores hujusmodi censebuntur ;
finito autem dicto anno rectores aliis rectoribus suis successoribus, in
praesentia gentium nostrarum, si vocate interisse voluerint, et sex proborum
virorum aliorum de dicta villa per ipsos homines eligendorum, cumptum reddant
de eorum administratione illius anni.
Item domos
suos et aedificia quaecunque facta et facienda habebunt et tenebunt homines et
habitatores villae et parochiae praedictarum in villa et parochia praedictis,
nova aedificia construere, levare et facere cum crenelis et sine crenelis,
prout eis placuerit, furnaque et molendina facere et construere ac eis uti
poterunt ut hactenus extitit, consuetum, dum tamen talia non fiant ibi
fortalitia per quorum fortitudinem nobis aut terrae nostras possent damnum vel
periculum imminere, libertatesque et franchesias nemorum, sylvarum, terrarum,
pascuorum, placarum, fossatorum et macellorum prout eas habent et habuerunt,
nec obstinatione vel defensione alicujus singularis personnae praemissis
libertas hominum et habitatorum praedictorum molestari vel turbari aut pugnari
poterit aut debebit, sed ad ipsam singularem personam et penes bona proper hoc
recurratur : terras et possessiones suas poterunt homines et habitatores praedicti
vendere, ad censum seu ad fermam dare, permutare et easdem alienare pro suae
libito voluntatis ; quastas, talias, alberges, aliasque exactiones, servitutes
seu praestationes aut mutua seu munera quaecunque vobia vel nostris
successoribus, nisi gratis facere voluerint, non praestabunt nec compellentur
praestare, nisi continuo ante concessionem et translationem hi possent et
deberent compelli.
Item homines et habitatores
praedicti in necessitatibus nostris viginti quinque servientes competentur
armatos per quadraginta dies cum eorum expensis ad nostrum servitium mittere
nec ad plus compelli poterunt vel debebunt inviti, nisi forte contingeret
ibidem Bastidam fieri, et tunc plures mitterent secundum incrementum et
augmentum loci praedicti.
Item domum communem habebunt
homines et habitatores praedicti in villa et parochia praedictis ubi conveniant
et tratabuntur negotia communia loci dicti, seu tangentia utilitatem communem.
Item rectores praedicti, adjunctis
secum viginti quatuor probis viris de dicto loco quos fideliter ad hoc duxerit
et eligendos, receptis primitus ab eis juramentis quod in hoc fideliter se
habebunt, homines et habitatores villas et parochiae praedictarum talliare anno
quolibet poterunt quando et quotiens pro necessitatibus loci opus fuerit et
tallias per eos de consilio dictorum viginti quatuor impositas levare et levari
facere pro omnibus negotiis dicti loci anno quolibet, postquam electi fuerint
et juramentum praestiterint, ut supra dictum est, rectores praedicti duos
servientes quos gentes nostras eis tradere tenebuntur, accipient, qui tallias
et collectas dicti loci levabunt et rebelles ad solvendum constringent et olia
facient quae ad officium pertinent servitutis, et in his parendum erit eisdem ;
et si culpa vel malitia dictorum servientium vel alterius ipsorum exegerint, ad
ipsorum rectorum requisitionem per gentes nostras amovebuntur et loco eorum
alii subrogabuntur.
Si quis
autem de die hortos, vineas aut prata vel possessiones alterius intraverit,
damnumque duodecim denariorum vel infra, dederit, sine voluntate illius cujus
possessio fuerit, in tribus solidis currentis monetae puniatur et damnum
reddat, et si de nocte intraverit, vel si capta de die plus quam duodecim denarios
voluerint, pro delicti qualitate puniatur et damnum restituat; et mendae quae
ex inde levatae fuerint nobis pro medietate et dictae villas pro alia medietate
erunt communes ; et si bos vel vacca aut aliud grossum animal hortos , prata,
vel vineas aliasve possessiones intraverit, duodecim denarios currente monetae
solvat ille cujus animal fuerit, pro porco similiter, suae et alio animal
crinico, si hortos, prata vel vineas possessionesve intraverit, sex denarii
solventur de quibus medietas nostra erit et alia medietas dictae villae, damnis
primitus eis qui ea receperint reservatis.
Item dicti
rectores, durante eorum officio, carterias, vias publicas, fontes, pontes et
fossata dictae villa et parochiae reparari faciant ad sumptus et expensas
communes villae et parochiae praedictarum, et si quis in carecatis publicis
fumum fecerit et sordices ejecerit, in duobus solidis currentis monetae
puniatur, quorum medietas nostra erit et alia medietas dictae villas ; si quis
vero post et contra bannum seu proclamationes dictorum rectorum carnes leprosas
suum, bovinas, caprinas et hircinas, aut alias pravas vel infectas in loco
communi ubi sanae carnes vendi consueverunt, vendiderit, in quinque solidos
currente monetae, et qui falsum pondus, falsam aloam et aliam falsam mensuram
quacunque tenuerit, in sexaginta solidos currentis monetae puniatur, quarum
emendarum medietas nostra sit et alia medietas dictae villae : adulter vero et
adultera simul soli in una domo clausi, ipsius habitatores, vel etiam in
adulterio deprehensi, aut alitor de adulterio convicti per fide dignos, vel
confessi fuerint, in sexaginta solidos currentis monetae puniantur, vel nudi
villam currant et in eorum optione sit currere vel solvere poenam praedictam
quae solum nostra erit.
Item homines et habitatores
praedicti vocata, fossata, muros, fortalitia et portalia dictae villae et
parochiae et eorum claves ex parte nostra et pro nobis custodient et tenebunt,
nec pedagium seu baragium in honorem castri et castellaniae de Burdelia solvere
compellentur nisi quatenus alios fueri consueverit in ipsa villa et parochia;
inde perpetim non manebunt; senescalli, bajuli, aut alii officiales et
servientes nostri aliquem de habitatoribus dictae villae et parochiae arrestare
non poterunt pro facto seu delicto aliquo, nisi tale sit quo persequi deberet
poena mortis, nec bona sua saisire vel ad manum nostram ponere nisi pro nostris
vel nundinarum campanarum debitis, vel ad hoc specialiter obligati fuerint, vel
coercitionem exigerat corporalem, dum tamen cavere possint idonee de stando
juri et aliis faciendis quae circa hoc fuerint facienda : si quis de
habitatoribus dictae villas pro delicto suo debuerit pati mortem, praeter
poenam corporalem quae infligetur eidem nobis in decem libris currentis monetae
puniatur, si tantum valeat bona sua, nec universalem confisationem bonorum
propter hoc incurrat, sed solutis nobis dictis decem libris ad liberos suos, si
liberos babeat et praesens consuetudo requirat, vel ad nos, solutis debitis, si
liberos non habeat, totum bonorum suorum residuum perveniat, excessis seu
incursibus haeresis et lesas majestatis duntaxat exceptis ad clamorem vel
querelam alterius; senescalli seu bajuli aut alii officiales seu servientes
nostri non adjournabunt seu adjournari facient coram ipsis aliquem vel aliquos
de habitatoribus dicti loci extra villam praedictam, nisi in causa apellationis
et pro ferendo testimonio, seu in casibus ressorti vel aliis nos tangentibus,
sed infra villam praedictam justitiam faciant de eisdem : in dicta villa
mercatura qualibet hebdomala semel concedimus et nundinas semel in annos per
dies quatuor duraturas ; custodes vero ad custodiam bonorum dicti loci anno
quolibet prout alias consuetum est, instituendi, coram gentibus nostris
consuetum juramentum praestabunt, quod jus nostrum et alienum servabunt bona
fide.
Homines vero et habitatores
loci praedicti coram quatuor fide dignis testibus absque alia juris solemnitate
testari poterunt et eorum testamenta sic facta valebunt: liberos suos
emancipare coram bajulo seu judice nostris poterunt, eisdem de suo dare vel
distribuere et aliter providere prout videbitur expedire, et quicquid per eos
sic actum vel ordinatum fuerit, habeat roboris firmitatem : in loco etiam
praedicto et extra mercaturas et deneriatas suas vendere poterunt consueta
solvendo denaria , defensiaque de cuniculis et columbis suis possessionibus
facere et in defense tenere, prout alias fieri consuevit, et qui in dictis
defensis venati fuerint, si de eo constiterit emendis muletabuntur prout dictis
rectoribus videbitur expedire ; in nemoribus vero, pascuis, aquis ex aliis
rebus et bonis seu usantiis dictae villae communibus nullus extraneus ingredi
vel uti praesumat citra aquam de la Dozella praedicta, nisi aliter in premissis
jus habeat speciale, qui vero aliquas mercaturas vel denarietas in dicta villa
venditas et aliam mensuram quam signo nostro signatam mensurare praesumpserit,
emendam quinque solidorum currentis monetae solvat, cujus medietas nostra erit
et alia dictae villae : istum igitur statum istudque regimen in villa et
parochia praedictis ponimus istasque libertates et consuetudines eisdem et
habitatoribus earum ; quos quidem habitatores praesentes et futuros nostra
protectione et gardia perpetuo gaudere volumus tenore praesentium damus et
concedimus auctoritate nostra regia et ex certa scientia, praedicta que omnia a
quibuscunque justiciariis et subditis nostris servari districte pracipimus et
teneri, salvo in quibuscumque aliis jure nostro et in omnibus alieno : quod ut
ratum et stabile permaneat in futurum praesentibus litteris nostrum fecimus
apponi sigillum : datum Parisiis anno domini millesimo trecentesimo nono, mense
julio.
Carolus Dei
gratia Francorum Rex, notum facimus et futuris quod nos attendens
promptitudinem famulatus et obedientias quam dilecti et fideles nostri nobiles
et habitatores villae Insulensis senescalliae nostrae Petragoricensis, habita,
notitia nostri juris et justitiae in guerra quam adversarius noster Angliae
nobis noviter suscitavit, exhibuisse noscuntur, qui nobis in hoc adhaerentes se
et villam praedictam nostro submiserunt servitio, atque eo ferrore dilectionis
et amoris quod ipsi et sui praedecessores ad nos ac praedecessores nostros
transitis temporibus habuerunt, novimus processisse, et ea propter volentes
eisdem recognitionem sui amoris habendam ostendere ac effectum ut ferventius in
suae fidelitatis constantia perseverent, universa et singula privilegia,
libertates, franchesias et consuetudines generales et locales concessas ipsis
nobis et habitatoribus temporibus elapsis, quibus ipsi et sui praedecessores ab
antiquo usi sint et utuntur pacifice et quiete volumus, concedimus, approbamus,
ratificamus, et de speciali gratia, certa scientia et autoritate regia tenore
praesentium confirmamus et volumus ut ipsi et sui successores eisdem
privilegiis, franchesiis, libertatibus et consuetudinibus generalibus et
localibus utantur ac gaudeant perpetuo et pacifice et quiete ; ipsisque
singulariter hoc nos, si et dum requisiti fuerimus, promittimus pro nobis et,
nostris successoribus confirmare, ac ut sic firmum et stabile et perpetuo
perseverat, sigillum nostrum praesentibus litteris fecimus apponi, salvo in
aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum Parisiis die decima
octava februarii anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo et regni
nostri septimo. Per Regem, Yvot.
Quas quidem litteras
proeinsertas ac omnia et singula in eis contenta, rata et grata habentes, eas
et ea ad humillimam supplicationem ac requestam dilectorum nostrorum
habitatorum et manentium loci et parochiae de Insula, in patria petragoricensi,
de quibus in ipsis litteris cavetur, laudavimus, approbavimus et contirmavimus
ac ex nostra plenitudine regiaeque potestatis et auctoritatis, ac speciali
gratia, harum senem laudamus, probemus et confirmamus, tenore praesentium,
prout supplicantes priscis temporibus, rita et juste usi et gavisi sunt,
gaudentque et utuntur de praesenti : senescallo nostro petragoricensi nec non
coeteris justiciariis nostris aut eorum locotenentibus praesentibus et futuris
et eorum cuilibet doutes mandatis quatenus ex nostris presentibus laudatione,
approbatione, confirmatione et gratia memoratos supplicantes uti et gaudere
faciant et permittent : quod ut firmum et stabile perpetuis perseverat
temporibus, sigillum nostrum praesentibus litteris duximus apponendum, nostro
in coeteris et quolibet alieno in omnibus juribus semper salvis. Datum
Gallaciis super Ligerem, mense novembris anno Domini millesimo quadringenterino
septuagesimo quarto et regni nostri secundo. Per Regem De Villacharta.
Quas quidem litteras
praeinsertas ac omnia et singula in eis contenta, rata et grata habentes eas ex
ea ad humilem supplicationem et requestam dilectorum nostrorum habitantium et
manentium loci et parochiae de Insula in patria petragoricensi de quibus in ipsis
litteris cavetur, laudemus, approbemus ac ex nostris plenitudine potestatis
regiaeque auctoritatis ac speciali gratia horum seriem laudamus, approbamus et
confirmamus sic et in quantum supplicantes priscis temporibus rite et juste usi
sunt et gavisi, gandentque et utuntur depresenti : senescallo petragoricensi
nec non caeteris justiciariis nostris aut eorum locotenentibus praesentibus et
futuris et eorum cuilibet mandantes quatenus ex nostris presentibus laudatione,
approbatione, confirmatione et gratia, memoratos supplicantes uti ex gaudere
faciant et permittant, non inferentes, neque eisdem a quoque in praemissis
impedimentum in contrarium inferre faciant aut permittant, quinimo secus acta
ad statum pristinum et debitum reducant seu reduci faciant indilate ; quod ut
firmum et stabile perpetuis perseverat temporibus, sigillum nostrum
praesentibus litteris duximus apponendum, nostro in caeteris et quolibet alieno
in omnibus juribus semper salvis. Datum Blesis, mense mai, anno Domini
millesimo quingentesimo seeundo et regni nostri quinto.
Plillipus
Dei gratia Francorum Rex senescallo petragoricensi et cadurcensi aut ejus
locotenenti salutem, habitatores villas de Insula nos significare curarunt quod
cum riparia dictae villae ejusque nemora atque prata ad eandem villam
pertinentia et ad usum proprium dictorum habitatorum sint solum et in solidum
communia et de quibus sint dicti habitatores in possessione et saisina
gracifice vel quasi, suique praedecessores fuerunt, vel privilegia regibus
eisdem superius concessa a tanto tempore cujus initii memoria hominum non
existit, quae quidem riparia, prata et nemora simul communia parum proficiunt
dictis, habitatoribus atque villas multo magis proficiant si censarentur ac si
privatis personis ad tributum seu annuam censam tradentur ex eisdem perciperet
grandius utilitatis incrementum, supplicantes nos ut eisdem nemora, prata et
riparia censendi prout superius en expressum dignemus concedere facultatem,
quare nos eorum supplicationi annuentes, mandamus vobis et committimus quod si
vos videbitis quod legitime extiterit, hoc sit ita, proviso tamen quod non
vobis ullam quodlibet exinde ob hoc praejudicium quaeratur, dictos habitatores,
quibus dicta prata, nemora, atque riparia censendi et tradendi ad firmam et
annualem censum usque ad certum tempus praesentibus litteris concedimus
facultatem : datum apud Robarderium decima die mai anno 1300 : quorum quidem
privilegiorum supplicantes prefati confirmationem a nobis humiliter
postulerint, hinc est quod eorundem supplicationi benigne annuentes,
privilegia, libertates et francheses in praesentibus litteris contenta et
contentas, rata et grata, ratas et gratas habentes, eos et ea de nostrae
potestatis plenitudine, specialique gratia, laudamus et confirmamus,
ratificamus et approbamus, concedentes in eisdem supplicantibus quod illis
utantur et gaudeant in futurum eotenus quo superius eisdem rite et recte usi et
gavisi fuere, utunturque et gaudent de praesenti, etc. Datum Ambosiae in mense
mai, anno Domini millesimo quingentesimo decimo nono et regni nostri quarto.
Collatio facta cum originali. Signat Demondinys.
(Collationné sur l’original
du vidimus.)
Pour
copie conforme :
Grellet-Balguerie.
(1) ou plutôt "de
Monte-Inciso" (note Cl. R.)
(2) ibidem.