18 décembre 1235
Référence: pas dans Potthast.
Edition:
pas trouvé d’édition de cette bulle.
Notice: Lucien Auvray, Les
registres de Grégoire IX. Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées
d’après les manuscrits originaux du Vatican, 1890, n. 2884.
Decano Engolismensi
mandat, Petragoricensi episcopo
petente, quatenus clericos Petragoricensis dioecesis qui contra generale concilium plures dignitates et beneficia, cum cura
animarum, sine dispensatione
apostolica retinebant, compellat ut eadem dimittant, per praelatos ad quos eorum collatio
pertinebat, conferenda, et
ut fructus es eis perceptos,
ecclesiis in quibus eadem obtinebant, restituant; ipsi praelati tantum
de proventibus suis in ecclesiarum
ipsarum utilitatem
assignent, quantum a tempore vacationis
inde constiterit esse perceptum.
...
decano Engolismensi. Exhibita nobis venerabilis. Datum Viterbi, XV kalendas januarii, anno nono.
Original: Reg. 18, f. 92 r°, ann.
IX, c. 318.
Copie: http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome30/BnF_tome30.htm
(fol. 374 r°)
D'après collection Périgord, vol. 30, fol. 374 r°.
Decano Engolismensi.
Exhibita nobis
ven. frater nostri ... episcopi Petragoricen. petitio
continebat quod nonnulli clerici sue civitatis et dioc. plures
dignitates et beneficia, quibus cura est animarum annexa,
contra generale concilium simul retinere presumunt, quamquam cum eis non sit per sedem apostolicam dispensatum. Quo circa mandamus quatenus si est ita, dictos clericos, qui beneficia et dignitates que talites optinent, dimittant per prelatos ad quos eorum collatio
pertinet, personis idoneis conferenda; et ut fructus
perceptos ex eis a tempore quo secundas dignitates et beneficia contra prefatum concilium receperunt, ecclesiis in quibus eadem obtinent,
restituant; et ipsos prelatos,
si in eorum collatione extiterint negligentes, ut tantum de proventibus in ecclesiarum ipsarum utilitatem assignent, quantum a tempore
vacationis in constiterit
esse perceptum. mon. p. per
cens. eccl. appellatione re.
compellas. Datum
Viterbii XV kal. jan. anno nono.