13 août 1253
Notice : Elie Berger, Les
registres d’Innocent IV publiés ou analysés d’après les manuscrits originaux du
Vatican et de la bibliothèque nationale, 1884-1921, n° 6928.
Quum
monasterium Tutelense, ordinis sancti Benedicti, Lemovicensis dioecesis, in
medio nationis indomitae positum asseratur, propter quod abbas ejusdem queritur
se ibidem pacem spiritus habere non posse, nec pacificis intendere professionis
suae studiis sicut vellet, mandat abbati infrascripto papa ut, si idem abbas
cedere voluerit, ipsius cessionem recipiens quum ab eo fuerit requisitus, de
bonis dicti Tutelensis monasterii provisionem eidem abbati assignet, demum vero
conventui denuntiet, ut sibi per electionem canonicam de abbate provideant.
… abbati monasterii Teracinensis (sic),
Petragoricensis diocesis.
Cum monasterium Tutellense – Datum
Asisii, idibus augusti, anno XI°.
Copie: http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome35/BnF_T35.htm
(fol. 242 r°)
Original: Reg., an. XI, n° 108, fol. 11 v°.
D’après la copie de la collection
Périgord.
Abbati Monasterii Terracinen. Petrag. dioc.
Cum monasterium Tutellen., ord. s. Ben., Lemovic. dioc., in
medio nationis indomite positum asseratur, propter quod dil. fil.
abbas ejusdem
queritur se ibidem pacem episcopus habere non posse, nec pacificis intendere professionis sue studiis, sicut vellet. Mandamus quatenus, si idem abbas propter hoc intendens sue quieti, et ejusdem monasterii utilitatibus providere, cedere voluerit, ex aliqua justa causa regimini abbatie, tu ipsius cessionem vice nostra, recipiens, cum ab eo fueris requisitus, de bonis dicti Tutellen. monasterii provisionem
eidem abbati assignes, vel assignari facias
competentem &c. Demum vero prefati mon. Tutellen. conventui
denuncias ut sibi per electionem canonicam provident de
abbate. Datum Asisii, idus augusti
anno XI.