25 septembre 1254

 

 

Copie : http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome34/BnF_T34.htm (fol. 211 r°)

 

 

D’après la copie de la collection Périgord.

 

Bulle du pape Innocent IV en faveur du chapitre de St Astier.

 

Innocentius &c. dilectis &c. capitulo seculari ecclesiae Sancti Asterii Petrag. dioc. salutem &c. Cum itaque, sicut ex tenore vestrae petitionis accepimus in ecclesia vestra sit abbas secularis et esse consueverit ab antiquo, cujus electio ad vos dignoscitur pertinere. Nos vestris supplicationibus inclinati, voleis auctoritate presentium, indulgemus ut non obstantibus aliquibus generalibus litteris ab apostolica sede ac ejus legatis, super quorum cumque provisione de dignitate vel personatu, aut abbatia vel beneficio impetratis, per quas non fit jus alicui acquisitum, vel etiam impetrandis cujus cumque tenoris existant , cum abbatiam ejusdem ecclesiae vacare contigerit, vobis per electionem canonicam de persona idonea in abbatem providere postitis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae concessionis infringere, vel &c. Datum Anagniae, VII kal. octobr. pontif. nostri anno duodecimo.