18 mai 1258

 

 

Copie : http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome35/BnF_T35.htm (fol. 19 v°)

 

 

Le pape Alexandre IV mande à l’évêque de Périgueux de célébrer la première messe dans le monastère de Ste Claire et de faire un sermon au peuple à cette occasion.

 

Alexander episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri episcopo Petragoricensi, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecta in Christo filiae sorores monasterii sanctae Clarae extra muros civitatis Petragoricensis, ordinis Sancti Damiani in paupertatis habitu elegerunt pauperum Christum siqui. Quia vero est pietatis opus eas benigno favore prosequi, ac verbis et operibus pro regis aeterni gloria consolari, fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente per apostolica tibi scripta mandantes quathenus ad monasterium ipsum quod prout asseritur est novella plantatio, postquam ibidem constructum fuerit oratorium personaliter accedens ibidem celebra primam missam predicationis verbum ad populum proponendo, ita quod predicta sorores in hoc desiderii sui consequantur effectum nos quod devotionem tuam possimus exinde commendare. Datum Viterbii XV calendas junii, pontificatus nostri anno quarto.