18 mai 1258

 

Copie : http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome35/BnF_T35.htm (fol. 19 v°)

 

 

Bulle du pape Alexandre IV en faveur du monastère de Sainte Claire de Périgueux.

 

Alexander episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Petragoricensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectarum in Christo filiarum sororum monasterii Sanctae Clarae extra muros civitatis Petragoricensis ordinis Sancti Damiani, fuit nobis humiliter supplicatum ut construendi oratorium in monasterio ipso quod est novella plantatio et habendi campanam eis licentiam concedere curaremus, ac nihilo minus in eodem monasterio ad opus dumtaxat ipsarum mandaremus cimiterium benedici. Volentes igitur tibi qui loci dioecesanus existis in hac parte deffere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quathenus predictis sororibus si tot sunt sub communi vita degentes quod gaudere debeant postulatis, eis hujusmodi concedas licentiam, et in predicto monasterio benedicas cimiterium si expedire videris sine juris preindicio alieni. Datum Viterbii XV calendas junii pontificatus nostri anno quarto