5 juin 1258

 

Copie : http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome35/BnF_T35.htm (fol. 5 r°)

 

 

Bulle du pape Alexandre IV exhortant l’évêque de Périgueux de dire la première messe dans l’oratoire du monastère de Sainte Claire lorsqu’il sera construit et d’y faire un sermon au peuple.

 

Alexander episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Petragoricensi, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecta in Christo filiae sororis monasterii sanctae Clarae extra muros civitatis Petragoricensis ordinis Sancti Damiani in paupertatis habitu elegerunt pauperum Christum siqui. Quia vero est pietatis opus eas benigno favore prosequi, ac verbis et operibus pro regis aeterni gloria consolari, fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente per apostolica tibi scripta mandantes quathenus ad monasterium ipsum quod prout asseritur est novella plantatio, postquam ibidem constructum fuerit oratorium personaliter accedens ibidem celebra primam missam predicationis verbum ad populum proponendo, ita quod predicta sororum in hoc desiderii sui consequantur effectum nos quod devotionem tuam possimus exinde commendare. Datum Viterbii quintodecimo calendas junii, pontificatus nostri anno quarto.