13 juin 1268

 

Edition : Edouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268) – Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées d’après les originaux des archives du Vatican, 1893, n° 644

Original : fol. 229 v°, an. IV, n° 42.

 

 

Concedit infrascriptis, quod possint vesci carnibus in festo beati Quintini, si secunda, tertia, vel quinta feria evenerit, ita tamen quod primo die competenti ante festum ipsum pro dicta vigilia jejunent. ().

 

Universis Christi fidelibus parrochianis ecclesiarum fundatarum in honore beati Quintini, Petragoricensis diocesis, tam presentibus quam futuris.

Ad beatum Quintinum, sicut accepimus, velut ad specialem patronum vestrum magnam reverentiam et devotionem habentes, festum ejus, quod in vigilia Omnium Sanctorum annis singulis celebratur, sollempniate celebri colitis, et eumdem sanctum festivis gaudiis honoratis. Ut igitur in eodem festo in quo spiritualiter exultatis aliquid secundum mundum jocundius vobis accrescat, si predictum festum secunda, tertia, vel quinta feria evenerit, vescendi carnibus ipso die, statuto jejunio non obstante, ita tamen quod primo die competenti ante festum ipsum pro dicta vigilia jejunetis, liberam vobis auctoritate apostolica licentiam impertimur. Nulli ergo nostre concessionis etc. Datum Viterbii, idus junii, anno quarto.