8 octobre 1288

 

 

Edition : Joannis Hyacinthi Sbaralea, Bullarium franciscanum etc., 1765, tome 4, p. 44, n° LXII.

Remarque : cette bulle ne se trouve pas dans les registres analysés par Langlois.

 

Nicolaus IV

Anno 1288, die 8 octobris

Dilectis filiis ... priori praedicatorum et ... guardiano Minorum Fratrum ordinum Petragoricen. (1) salutem et apostolicam benedictionem.

 

Nuper ad nostrum pervenit auditu, quod bonae memoriae Helias quondam patriarcha Jerosolimitanus (2) olim, dum adhuc viveret, sex cophinos cum quibusdam pecuniae summis, vasis argenteis, et rebus aliis apud monasterium Grandimontense (3) Lemovicensis dioecesis, in thesauro videlicet ipsius monasterii fiducialiter deposuit, et etiam assignavit. Nos autem habere super hoc certitudinem intendentes, ut tam conscientiae nostrae in hac parte, quam illis, quos depositum contingit hujusmodi, salubriter per nostram providentiam consulatur, mandamus, quatenus ad praedictum monasterium vos personaliter conferentes (4) tam de praemisso deposito, quam de qualitate, quantitate, ac forma, sive modo et statu ipsius, et si depositum ipsum ad alias personas extra dictum monasterium in toto, vel in parte quocumque modo, vel causa pervenerit, necnon et de personarum ipsarum depositi circumstantiis inquiratis prudenter fideliter caute, ac solicite veritatem ; et si vobis de deposito ipso constiterit, faciatis illud in vestris manibus assignari, eoque sub sigillis vestris, et aliorum, de quibus videritis expedire, fideliter consignato, depositum ipsum taliter consignatum apud praedictum monasterium, vel in alio tuto loco, nostro et ecclesiae Romanae nomine deponatis ; illi, vel illis, apud quem, vel quos praedictum depositum duxeritis deponendum, ex parte nostra sub poenis, de quibus expedire videritis, injungendo, ut illud studeant usque ad apostolicae sedis beneplacitum fideliter ejusdem ecclesiae nomine conservare, facientes de consignatione, ac assignatione, et mandato hujusmodi confici publicum instrumentum, illud nobis fideliter transmissuri, et rescripturi celeriter seriose distincte ac plene per vestras litteras quidquid inveneritis, et senseritis, ac feceritis in praedictis. Non enim per hoc intendimus juri alicujus quomodolibet derogari ; sed ut habita de praemissis certitudine pleniori, et exinde per vos sufficienter instructi possimus, quod secundum Deum circa hujusmodi depositum faciendum extiterit, providere. Contradictores autem, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis. Non obstante, si aliquibus, quod suspendi, aut interdici, vel excommunicari nequeant, a sede apostolica sit indultum ; sive si vobis, aut ordinibus vestris a sede sit praedicta concessum, quod non teneamini vos intromittere de quibuscumque negotiis, quae vobis per sedem committuntur eamdem.

Datum Reate, VI nonas octobris, pontificatus nostri anno primo.

 

(1) Petragoricen. : de qua civitate, ac loco fratrum M. egimus in tomo 2, hujus Operis p. 526.

(2) Petr. Jerosolymitanus : natione Gallus an. 1279 a Nicolao III promotus ex Raynaldo ad eum an. n. 47.

(3) Grandimontense : ord. S. Augustini anno 1056 a S. Stephano abbate fundatum, et ab Alexandro III, anno 1170 confirmatum, quod distat sex leucis a Lemovico vulgo Limoges urbe Aquitaniae.

(4) Conferentes : est enim Petrocorium provinciae Lemovicensis finitum, et ad occasum.