5 juillet 1159-1181

Alexandre, pape, confirme un jugement porté par l'évêque de Périgueux et l'abbé de La Couronne dans un conflit qu'il leur avait confié le soin de régler.

 

Edition : Bulletin et mémoires de la Société archéologique de la Charente, t. 9, série 6, 1899, p. 147, Cartulaire de l’église d’Angoulême, abbé J. Nanglard.

Copie : http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/Cartulaires/cartulaire de l eglise angouleme.htm

 

 

 

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri, episcopo, et dilectis filiis, capitulo Engolismensi, salutem et apostolicam benedictionem. Aea quae concordia vel juditio statuuntur firma debent et inconcussa existere, et ne alicujus malignitate turbari [v]a[l]eant vel mutari, apostolico robore convenit communiri. AEapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, concordiam quam cum hominibus de Vilac per manum venerabilis fratris nostri Petragoricensis episcopi et dilecti filii, abbatis de Corona, quibus causam ipsam commiseramus terminandam, vos fecisse accepimus; sicut de beneplacito utriusque partis facta est, auctoritate apostolica confirmamus et pre[senti]s scripti patrocinio communimus, statuen[tes] ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam [nostram] confirmationis infringere vel ei aliqua [vi vers]us contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Ferentinis III nonas julii.