10 juillet 1159-1181

Alexandre III met l’abbaye de Dalon et ses appartenances, sous la dépendance de l’abbé de Pontigny.

Référence : Jaffé-Loewenfeld, 11358

Guarino abbati et fratribus Pontiniacensibus asserit ecclesiam Dalonensem, a canonicis ejus, assensu episcopi Lemovicensis, sponte concessam. Henry Hist. de l'abb. de Pontigny p, 336. — "Justis petentium desideriis".

Loewenfeld met la date au 10 juillet 1167.

Edition : Histoire de l’abbaye de Pontigny, ordre de Citeaux, département de l’Yonne, par M. V.-B. Henry, 1839. Dans pièces justificatives.

 

Alexander episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Guarino abbati et fratribus Pontiniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consendum; et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestri justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam Dalonensem cum ecclesiis sibi adhaerentibus sicut abbas et fratres praedicti loci cum reliquis fratribus ejusdem congregationis, libera et spontanea voluntate, vobis, assentiente pariter et favente Lemovicensi episcopo, communiter concesserunt, vobis et vos ecclesiae vestrae, auctoritate apostolica, confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei aliquatenus contraire; si quis autem id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverint incursurum. Datum Romae, apud S. Mariam novam, 6 idus julii.