<<Retour

Les Olim

ou

Registres des arrets

 

rendus par la cour du roi

sous les rčgnes de saint Louis, de Philippe le Hardi,

de Philippe le Bel, de Louis le Hutin et de Philippe le Long.

 

par le comte Beugnot

 

Tome III

Premičre partie.

1299 - 1311

 

 

 

 

 

ENQUETES ET PROCES

 

Inqueste et processus

alii, judicati in Parlamento octabarum Omnium-Sanctorum

Anno Domini MCCXCIX

Philippe IV, 1299.

 

XLII. Cum domini castri de Monte-Agrerio peterent manum nostram, per gentes nostras appositam in jurisdictione alta et bassa castri et castellanie de Monte-Agrerio, amoveri ; Tandem relatis curie nostre, visisque et diligenter examinatis racionibus parcium predictarum, ac pluribus processibus super hoc habitis coram senescallis nostris Petragoricensibus successive, per judicium nostre curie, dictum fuit et pronunciatum manum nostram esse amovendam de jurisdictione dicti castri et castellanie de Monte-Agrerio pertinenciarumque ejusdem ac parrochiarum de Brassaco et de Sancto-Victore, existencium de castellania predicta, et dictos dominos non debere ulterius impediri quin ipsi uti valeant libere et pacifice possessione totalis jurisdictionis predicte in litis (en marge : lisez litibus) superius nominatis, et pignora inde capta eisdem dominis fore restituenda, servientes que nostros et quoscumque alios, qui super hoc dictos dominos molestaverunt seu molestari fecerunt, teneri ad dampna et expensas que et quas dicti domini, occasione hujusmodi, sustinuerunt a tempore quo primo a Johanne de Arreblayo, milite et senescallo nostro tunc Petrgoricensi, mandatum super hoc emanavit, et ipsos ad restitucionem dampnorum et expensarum hujusmodi fore compellendos, prout postulaverit ordo juris ; salva nobis questione proprietatis in predicta jurisdictione, cum de ea voluerimus experiri.

Veneris ante Brandones, mense Februario.

 

Inqueste et processus

alii, judicati in Parlamento Omniu-Sanctorum

Anno Domini MCCC

Philippe IV, 1300.

 

IX. Cum significasset nobis decanus de Yssigiaco, monasterii de Sarlato, quod cum ipse et predecessores sui, nomine ecclesie sue, essent et fuissent in possessione vel quasi meri et mixti imperii ac jurisdictionis omnimide alte et basse parrochiarum de Monte-Alto, Sancti-Pardulphi et Montis-Seguelli, idem feodi et retrofeodi parrochie de Ribanhaco, excepto tenemento de Bono-Fonte, quod est de dicta parrochia Montis-Siguelli ; et ea usi essent per decem viginti et triginta annos pacifice et quiete, et de predictis essent in nostra gardia speciali ; et multipliciter impediretur idem decanus in saisina jurisdictionis predicte per Reginaldum de Ponte, dominum Brageriaci, et per gentes suas, ipso mandante vel ratum habente, de novo et sine causa racionabili, in ipsius decani, ecclesie sue ac dicte garde nostre prejudicium, ut dicebat ; peteretque dictum Reginaldum et gentes suas prohiberi ne dictum decanum seu gentes suas in saisina predicte jurisdictionis amodo perturbent vel inquietent, et a predictis impedimentis cessent totaliter et desistant, dampnaque per hoc sibi illata reddant usque ad ducentas marchas argenti ; nosque super predictis mandaverimus inquiri, vocatis partibus, veritatem ; Tandem, visa inquesta super hoc facta, inventum est dictum decanum et predessores suos usos esse et fuisse jurisdictione predicta, et se esse et fuisse longo tempore in saisina meri et mixti imperii ac jurisdictionis omnimode parrochiarum predictarum, et eundem decanum multipliciter impeditum in eadem per dictum Reginaldum et gentes suas ; propter quod, per curie nostre judicium, dictum fuit et pronunciatum predictum Reginaldum esse prohibendum quominus, per se vel per alium, dictum decanum impediat in saisina jurisdictionis omnimode parrochiarum predictarum, et impedimenta per eundem Reginaldum seu gentes suas super hiis apposita, amoveri et cessare debere.

Mense Januario.

 

X. Cum decanus de Yssigiaco nobis conquestus fuisset quod Reginaldus de Ponte, dominus Brageriaci, Arnaldus de Montibus, miles, Bertrandus ejus filius, Raymondus Buada, Rolandus Rannulphi, Oliverius Prepositi, Galterius et Raymundus Prepositi, Guillelmus de Silvia, Arnaldus Boassa, Grimoaldus de Merens, Arnaldus le Clavier dictus Jaques, Guillelmus de Lossa, Geraldus Francisci, Raymundus de Podio-Petroso, Raymundus Gibrani, Guillelmus de Felen, Guido de Leuga, Guillelmus Petri, Petrus et Helyas de Verdon, Stephanus et Guillelmus Petri, et plures alii, usque ad numerum sexcentorum hominum, tam equitum quam peditum, more hostili cum armis, contra pacis statuta et bonos mores regni, de nocte, cum pulsaretur ad matutinas, ad locum de Yssigiaco sive villam accesserunt, et circa auroram diei sequentis, posse suum facientes de intrando dictam villam, hostiliter debellarunt, clamando : Bargerac ! ad mortem ! ad ignem ! ad molendinum dicti decani trahendo tela, quarrellos, sagittas et lapides proiciendo ad et infra dictam villam, ignemque facientes seu ibidem immittentes, barrias dicte ville et quinquaginta domos, necnon molendinum ipsius decani et ipsius furchas, cum duobus ibidem suspensis, diruerunt, fregerunt ac eciam combuxerunt, propter quod incendii periculo fuit posita tota villa ; item aliquos homines ibidem vulneraverunt, bacones, carnes salsas, gallinas et plura alia bona que ibi erant combuxerunt, et plura rapuerunt et secum portaverunt ; pluresque injurias, violencias et excessus ibidem committendo, in grave dampnum et prejudicium dicti decani, ecclesie sue et hominum justiciabilium suorum, necnon in injuriam et contemptum nostrum ac jurisdictionis et garde nostre specialis, ut dicebat ; nobisque supplicasset dampna sibi, ecclesie sue et hominibus justiciabilibus suis, ut dictum est, illata, per predictos usque ad quinque milia librarum emendari et resarciri sive reddi, factaque predicta tam enormia corrigi et puniri prout justum esset et consonum racioni ; nosque super excessibus predictis inquiri fecerimus, vocatis partibus, veritatem ; Tandem, visa inquesta super hiis, de mandato nostro, facta et diligenter examinata, omnibusque sollemnitate qua convenit rite actis, inventum est omnia et singula supradicta in querimonia seu facti narracione dicti decani contenta, bene et sufficienter esse probata ; proper quod, per curie nostre judicium, dictos Reginaldum et complices suos condempnavimus ad emendam, item ad restitucionem seu refectionem barriarum, domorum et molendini predictorum, et ad dictarum furcharum restitucionem seu reposicionem cum figura duorum hominum in eis suspensorum, dictorumque bonorum combuxtorum et raptorum restitucionem seu estimacionem eorumdem, necnon ad omnium aliorum dampnorum restitucionem que dictos decanum et homines justiciabiles suos pro dictis violenciis, incendio et excessibus legitime constiterit incurrisse. Item, dictum Reginaldum de Ponte condempnavimus, contra ipsum emendam taxando predictam, in quinque millibus libris Turonensibus nobis, et dicto decano in mille libris ejusdem monete, pro emenda predicta solvendis ; retenta nobis taxacione dicte emende contra alios superius nominatos facienda, cum de quantitate bonorum cujuslibet eorumdem fuerimus informati.

Mense Januario.

 

XI. Cum senescallus noster Petragoricensis, super injuriis, excessibus et vulnere denunciatis per Guillelmum Grabaldi contra Gasbertum de Salis, inquiri fecisset, et tandem dictum Gasbertum pro dictis injuriis, excessibus et vulnere per ipsum illatis dicto Guillelmo pensato insidio seu ex proposito eum interficiendi, condempnasset in centum quinquaginta libris nobis, et dicto Guillelmo in quinquaginta libris, cum gagio bajuli de Sarlato dandis seu solvendis ; dictus vero Gasbertus a dicta sentencia ad nostram curiam Parisiensem appellasset, necnon procurator noster et dictus Guillelmus a modica summa in condempnacione predicta contenta, similiter appellassent ; dictique appellantes plures causas et raciones proposuissent in curia nostra Parisensi hinc inde, propter quas dictam sentenciam asserebant nullam esse vel injustam ; super quibus mandavimus inquiri, vocatis partibus, veritatem ; Tandem, visis inquestis, tam super denunciacione predicta quam super causis dictarum appellacionum factis, et diligenter examinatis, pronunciatum fuit, per curie nostre judicium, bene fuisse per dictum senescallum judicatum, et male appellatum quantum ad summas in predicta condempnacione contentas et gagium bajuli supradicti, et quod Gasbertus compelletur ad solvendum dictas summas cum gagio bajuli supradicti.

Jovis post Circoncisionem Domini.

 

XXIX. Confirmacio sentencie per senescallum Petragoricensem late pro Rege et abbate Terracinensi contra Gaufridus de Ponte, scripta est in inquesta et in rotulo hujus parlamenti prope finem.

 

________________

 

Judicata que sequentur facta fuerunt per magistros

in camera post parlamentum, et sunt reposite hujusmodi

inqueste post parlamentum predictum judicate, in sacco dicti parlamenti.

 

VIII. Cum inter Bertrandum castri de Cressaco et Guillelmum Francheneda, castri de Sancto-Medardo, dominos, ex parte una, et Maurellum de Loaing, servientem, ut dicitur, nostrum in senescallia Petragoricensi, Gilebertum Johannis, militem, senescallum episcopi Caturcensis, et procuratorem ejusdem episcopi, ex parte altera, coram senescallo nostro Petragoricensi et Caturcensi seu ejus locum tenente et commissariis eorumdem, orta fuisset materia questionis super eo quod predicti Bertrandus et Guillelmus proponebant quod cum ipsi, quilibet pro jure suo, essent et fuissent diu, virtute cujusdam judicati per curiam nostram facti, in possessione pacifica dictorum castrorum, que a nobis se tenere dicebant, cum pertinenciis eorumdem in gardia nostra speciali, et ipsi venissent ad quamdam assisiam de Caturco, dictus Maurellus, cum quibusdam complicibus suis, pensatis incidiis, ut dicebant, venit ad portam dicti castri de Cressaco, et familiam dicti Bertrandi, in dicto castro, existentem, minis et terroribus seducens, dictum castrum introivit et statim quodam cornu cornavit, ad cujus sonitum dictus Gilebertus, cum multitudine armatorum accedens, dictum castrum intravit et, cum sic intrassent, familiam dicti Bertrandi inde expulerunt, bona ibidem existencia violenter abstulerunt, ipsum Bertrandum dicta possessione castri et bonorum dissaisiando et spoliando ; proponebant eciam quod, eadem die, ipsi Maurellus et Gillebertus, cum armis et per violenciam ceperunt et occupaverunt predictum castrum Sancti-Medardi, et gentes dicti Guillermi ibidem existentes violenter inde expulerunt, eundem Guillelmum possessione dicti castri et bonorum suorum spoliando et dissaisiando ; ex adverso autem, ad defensionem ipsorum Morelli et Gileberti et episcopi, multa dicebantur coram predictis judicibus proposita et exhibita fuisse. Super quibus, plures processus inter dictas partes facti, sentencie late et appellaciones interjecte dicebantur ; cumque dictus senescallus noster dictam altercacionem et dictas partes, cum suis processibus, ad curie nostre de assensu dictarum parcium, remisisset examen ; Visis et diligenter inspectis processibus et actis dictarum partium, viso eciam in registris curie nostre quodam judicato pro Bertrando de Cressaco super proprietate villarum de Cressaco et de Sancto-Medardo et mansis, villis, terris et pertinenciis omnibus et singulis eorumdem prolato, viso eciam quodam processu coram senescallo nostro Agenensi inter dictas partes facto et per gentes dicti episcopi exhibito, et ipsis partibus sufficienter auditis, per arrestum curie nostre dictum fuit et pronunciatum ipsos Bertrandum et Guillelmum possessione dictorum castrorum de Cressaco et de Sancto-Medardo et mansis, villis et pertinenciis omnibus et singulis eorum in primo judicato contentis, que predicti episcopus Maurellus et Gilbertus, tenent vel tenuerunt post tempus judicati predicti, ex nunc esse resaisiendos, et ad restitucionem dictorum castrorum ipsos episcopum Caturvensem, Gilebertum Johannis, militem, et Maurellum compellandos, necnon ad restitucionem omnium bonorum que in dictis castris existebant tempore spoliacionis et dissaisicionis predictarum, per dictos Gilebertum et Maurellum, ut dicitur, factarum, seu valoris eorumdem, postquam de dictis excessibus, bonis et valore eorumdem constiterit competenter ; ut autem super premissis excessibus et bonis, sciri plenius valeat veritas facti, et que pena seu emenda et cui fuerit pro tantis excessibus, si de eis constiterit, imponenda, ordinatum extitit per eandem curiam nostram quod duo probi viri non suspecti mittentur ad loca supradicta, qui, vocatis evocandis, super dictis excessibus et bonis, de novo inquirent de plano cum diligencia veritatem, omni appellacione cessante, non obstantibus processibus, sentenciis seu appellacionibus predictis, qui omnes ex eis arrestis et judicatis curie nostre fuerunt per ejusdem curie nostre judicium penitus anullati ; et si dictus episcopus, contra nos vel contra partem adversam, aliqua proponere voluerit, audietur.

Anno trecentesimo primo.

Sabbato ante festum beati Clementis.

 

Inqueste et processus

alii, judicati in Parlamento Omniu-Sanctorum

Anno Domini MCCCI

Philippe IV, 1301.

 

X. Inquesta facta pro M. Helia de Malo-Monte et Aymerico de la Cassanha, contra Gaufridum de Pontibus et gentes suas, super quibusdam prisiis et violenciis, per curiam anullata et iterato facienda.

Jovis ante Sanctum Gregorium.

 

XXIV. Cum Bertrandus de Pestilhaco conquestus fuisset coram magistro Petro Marini, vices gerente sue commissario magistri Raymundi de Bisturre, judicis a nobis dati eidem Bertrando in omnibus causis suis, quod cum ipse Bertrandus et predecessores sui essent et fuissent, ut ipse dicebat, a tempore cujus in contrarium memoria non existit, in possessione pacifica recipiendi vinatam et bladatam in certis parrochiis sitis et existentibus in honore et pertinenciis castri de Pestilhaco, a singulis terras et vineas ibidem excolentibus sibi vel mandato suo solvendi certis modis, diebus et loco et sub certa pena, prout in quodam judicato super hoc per curiam nostram Petragoricensem et Caturcensem pro ipso lato contineri dicebat ; diceretque dictus Bertrandus se in possessione dictarum bladate et vinate impeditum per Philippum de Joncheriis, tenentem locum gardiatoris bastide Montis-Caprarii, et consules dicte bastide, eo quod publice prohiberi fecerunt quod predicta deveria bladate et vinate sibi per aliquos minime solverentur ; peteretque dictus Bertrandus dictum impedimentum amoveri, et homines predictos compelli ad solvendum deveria predicta ; dictusque Petrus Marini, vocatis partibus inquisiverit super possessione, judicato et impedimento predictis ; Visa inquesta predicta, nobis per ipsum remissa et diligenter examinata, viso eciam judicato predicto, per curie nostre judicium pronunciatum fuit, non obstantibus quibusdam appellacionibus per dictos Philippum et consules interpositis, dictum impedimentum in possessione dictarum bladate et vinate eidem Bertrando per predictos appositum esse amovendum, et dictum Bertrandum ad statum in quo erat tempore dicti impedimenti appositi reducendum, prohibendo ne, contra dicti judicati tenorem, ipsi vel alii dictum Bertrandum impediant vel perturbent.

Jovis post Brandones.

Toffardus reportavit.

 

XXV. Inquesta ad instanciam Bertrandi de Pestilhaco, contra consules et habitatores bastide Montis-Caprarii et vicinos dictorum locorum, et specialiter contra Armandum de Monte-Acuto, militem, facta super clandestinis maleficiis in molendinis, stangnis et domibus dicti Bertrandi perpetratis, propter suspicionem et vicium processus ipsius inqueste, fuit per curiam totaliter anullata. Poterit tamen idem Bertrandus, si voluerit, iterato super dictis maleficiis conqueri et ea prosequi ut debebit.

Jovis post Brandones.

Toffardus reportavit.

 

XXVI. Inquesta ad instanciam Bertrandi de Pestilhaco contra Philippum de Joncheriis tenentem locum gardiatoris bastide Montis-Caprarii, necnon consules et alios de dicta bastida facta super excessibus et violenciis factis in castro de Pestilhaco, proper vicium processus ipsius inqueste, per curiam exititit anullata, et reficienda est per aliquos probos qui ex parte Regis ad hoc mittentur.

Eadem die.

Per eundem reportata.

 

XXVII. Cum magister Raymundus de Bisturre, judex a nobis datus Bertrando de Pestilhaco in omnibus causis suis super pluribus violenciis, excessibus et injuriis magistro Petro Marini, tunc ipsius M. Raymundi vices gerenti, et quibusdam aliis cum eo existentibus, ipsiusque officium immo nostrum exercentibus, illatis et eidem judici, per dictum magistrum Petrum, denunciatis contra Philippum de Joncheriis, tenentem locum gardiatoris Montis-Caprarii, Bernardum de Pestilhaco de Bastida, Poncium de Sancto-Egidio, Helyam de Cermeto, Hugonem de Manhaco, Bertrandum de Guillelmo, et Guillelmum de Podio-Gizeelli, et plures alios homines dicte bastide Montis-Caprarii, ipsis vocatis et per contumaciam absentibus, positisque per eum pluries in deffectu, fecisset veritatem inquiri ; Tandem, visa inquesta predicta et diligenter examinata, per eandem inventum est quod dictus Philippus de Joncheriis et alii prenominati, ac alii plures, cum magna multitudine, centum hominum et plurium, tam equitum quam peditum, diversis armorum generibus armatorum, exeuntes de dicta bastida in via publica, irruerunt in dictum magistrum Petrum ac Petrum de Mozeiis et Simonetum, servientes nostros, cum eo existentes, et eundem M. Petrum per frenum equi sui in platea de Pestilhaco adduxerunt, et ibidem sibi plures injurias intulerunt, inter quos Petrus Santilli dixisse invenitur, « Interficiamus ipsum ; » Philippo de Joncheriis et Hugone de Menhaco dicentibus : « Male erit si recedat quin dilanietur. » Quibus auditis, dicti magister Petrus et servientes ad castrum de Pestilhaco fugerunt, et timore mortis ibidem se recluserunt, dicto Philippo de Joncheriis dicente : »Frangamus portas castri ; » ac deinde Bernardu de Miro-Monte et Vivianum de Cermeto, procuratores dicti Bertrandi dictus Philippus et plures alii fugaverunt, clamando : « Ad mortem ! Ad murtrarios, non eant ! » Item lanceas quas dicti servientes nostri portabant abstulerunt eisdem, Petrusque de Arragone et quidam alii, de mandato dictorum Philippi, Hugonis et Helye, Johannem Philippi, nuncium dicti M. Petri versus dictam bastidam duxerunt manibus a tergo ligatis ; propter que dictos Philippum de Joncheriis, Petrum Santilli, Petrum de Arragone, et alios superius nominatos, per curie nostre judicium, condempnamus in emendam ducentarum et quinquaginta librarum Turonensium, videlicet ducentis libris nobis solvendis, et quinquaginta libris dicto magistro Petro, pro se et dictis servientibus nostris ac ipsius predicto nuncio persolvendis.

Jovis post S. Gregorium.

Toffardus reportavit.

 

XLII. Cum abbas et conventus monasterii Sallatensis (lisez Sarlatensis) nobis significassent quod, cum Guillelmus de Fontibus, bajulus pariagii de Sallato, communis inter nos et ipsos religiosos, una cum Bernardo Breban, ejus serviente, irent per villam de Sallato perquirentes, pro capiendo malefactores quosdam qui maleficia quedam commisisse dicebantur, ibidem consules ejusdem ville seu gentes eorum commisisse dicebantur, ibidem consules ejusdem ville seu gentes eorum, cum complicibus eorumdem, ipsos bajulum et servientem violenter ceperunt, male tractaverunt, et secum captos duxerunt, dictique consules in domo consulatus eorum ipsos detinuerunt captos per duas noctes et unam diem, ideoque peterent predicta, tam nobis quam ipsis religiosis, emendari ; et e contra dicti consules, ad sui deffensionem, proponerent quod quidquid in facto hujusmodi per ipsos et gentes eorum factum fuerat, ipsi fecerant juste et licite, et jure suo utendo, pro custodia dicte ville ; dicentes se, ex facto hujusmodi, ad emendam aliquam multis racionibus non teneri ; Tandem, auditis parcium racionibus hinc et inde, et inquesta de mandato nostro super hoc facta, visa et diligenter examinata, visis eciam litteris regiis in inquesta predicta productis, predictos consules et eorum complices, per curie nostre judicium, absolvimus a predictis propositis contra ipsos, hoc siquidem observato quod per hujusmodi judicatum, cause principali super consulatu dicte ville, et ejus juribus inter procuratorem nostrum et dictos religiosos, ex una parte, et per dictos consules, ex altera, coram nobis pendenti, nullum prejudicium generetur.

Martis post Annunciacionem Domini.

Monti reportavit.

 

XLIII. Cum in causa mota, coram senescallo nostro Petragoricensi, inter procuratorem nostrum, pro nobis, ex una parte, et Guillelmum et Bernardum de Buxeria, fratres, ex altera, super hoc quod idem procurator noster asserebat quod dicti fratres, in quodam furno nostro sito in barrio de Lauserta, extra muros, prope domum magistri Arnaldi Carpentarii et prope domum Arnaldi de Campiras, utebantur furneria de quoquendo panem, et portando et reportando panem in dicto furno coquentibus, ac percipiendo duos tortellos de quolibet ibi panem dequoquente, cum jus hoc faciendi non haberent, ut idem procurator dicebat, petens eos prohiberi ne dicta furneria de cetero uterentur, lata fuisset diffinitiva sentencia per dictum senescallum pro nobis et contra dictos reos, dicti rei a predicta sentencia, tanquam ab iniqua, ad nos appellantes, judicem sibi dari in causa appellacionis hujusmodi impetrarunt ; qui judex, vocatis partibus, super ipsarum articulis veritatem inquisivit, et negocium hujusmodi perfectum ad curiam nostram remisit ; Visi igitur, per curiam nostram, tam principalis quam appellacionis cause predicte partis utriusque processibus et diligenter examinatis, pronunciatum fuit, per curie nostre judicium, male pronunciatum fuisse per dictum senescallum, et per dictos Guillelmum et Bernardum bene fuisse appellatum, et fuerunt dicti rei ab impeticione dicti procuratoris nostri, per idem judicium, super hoc absoluti.

Rosselletus reportavit.

Jovis post Annunciacionem Domini.

 

XLIV. Cum, in causa mota coram senescallo nostro Petragoricensi, inter procuratorem nostrum, pro nobis, ex una parte, et Raymundum Alacris, ex altera, super hoc quod idem procurator noster asserebat quod dictus Raymundus, in quodam furno nostro sito apud Lausertam, prope portam vocatam de Ecclesia, in domo que confrontatur cum portali dicte porte, utebatur furneria de quoquendo panem et portando et reportando in dicto furno panem coquentibus, ac percipiendo duos tortellos de quolibet ibi panem dequoquente, cum jus hoc faciendi non haberet, ut idem procurator dicebat, petens eum prohiberi ne dicta furneria de cetero uteretur, lata fuisset diffinitiva sentencia per dictum senescallum pro nobis et contra dictum Raymundum, dictus Raymundus a predicta sentencia, tanquam ab iniqua, ad nos appellans, judicem sibi dari in causa appellacionis hujusmodi impetravit ; qui judex, vocatis partibus, super earum articulis per nostram curiam sibi missis testes recipiens, inquisivit super hoc veritatem, et negocium perfectum ad curiam nostram remisit ; Visis igitur, per curiam nostram, tam principalis cause quam appellacionis utriusque patris processibus, et diligenter examinatis, pronunciatum fuit, per curie nostre judicium, male pronunciatum per dictum senescallum et bene appellatum per dictum Raymundum fuisse, et fuit dictus Raymundus ab impeticione dicti procuratoris nostri, per idem judicium, super hoc absolutus.

Jovis post Annunciacionem Domini.

Rosselletus reportavit.

 

XLV. Cum causa mota fuisset coram senescallo nostro Petragoricensi inter procuratorem nostrum, ex una parte, et Guillelmum et Bernardum de Buxeria, fratres, ex altera, super hoc quod idem procuratr noster asserebat quod dicti fratres, in quodam furno nostro, sito infra muros de Lauserta, prope domum Arnaldi Lalberuco et prope domum que fuit quondam Guillelmi Bertonis, utebantur furneria dequoquendo panem et portando et reportando in dicto furno panem quoquentibus, ac percipiendo duos tortellos a quolibet ibi panem dequoquente, cum jus hoc faciendi non haberent, ut idem procurator dicebat, petens eos prohiberi ne dicta furneria de cetero uterentur, et lata fuisset sentencia diffinitiva per dictum senescallum, pro nobis, et contra dictos reos, dicti rei a dicta sentencia, tanquam ab iniqua, ad nos appellantes, judicem sibi dari in causa appellacionis hujusmodi impetrarunt ; qui judex, vocatis partibus, super earum articulis per nostram curiam sibi missis testes recipiens, inquisivit super hoc veritatem, et negocium perfectum ad curiam nostram remisit ; Visis igitur, per curiam nostram, tam principalis cause quam appellacionis utriusque partis processibus, et diligenter examinatis, pronunciatum fuit, per curie nostre judicium, male pronunciatum per dictum senescallum, et bene appellatum per dictos reos fuisse, et fuerunt dicti rei ab impeticione dicti procuratoris nostri super hoc absoluti.

Jovis post Annunciacionem Domini.

Rosselletus reportavit.

 

LIX. Visis inquestis, ad instanciam procuratoris nostri senescallie Petragoricensis, factis super eo quod abbas Tutellensis seu gentes et ministri temporalis jurisdictionis ipsius abbatis, in prejudicium et contemptum jurisdictionis nostre et dicta jurisdictione sua temporali abutendo, bajulo nostro Montis-Dome, suum officium exercenti, multas injurias intulerunt, baculum nostrum regium, in quodam portali apud Ruppem-Amatoris per servientem nostrum appensum, amoverunt et in lutum seu terram projecerunt, homines ville Ruppis-Amatoris ad mandatum gencium nostrarum, in nostrum exercitum volentes venire arrestaverunt et impediverunt venire, et plures ad nos et nostram curiam appellantes, post appellacionem ad nos interpositam, ceperunt, arrestaverunt et incarceraverunt, vulneraverunt aliquos eorumdem, et cuidam homini condempnato per eos ad amittendum manum sinistra, qui ad nos appellavit, post appellacionem hujusmodi manum dexteram amputaverunt, per arrestum nostre curie, dictum fuit quod abbas predictus, pro predictis excessibus ministrorum suorum, quorum aliquibus presens fuisse reperitur, emendam quatuor millium librarum Turonensium nobis solvet.

Super eo vero quod ministri dicti abbatis quemdam hominem, positum seu saisitum ad manum nostram, post dictam apposicionem manus et inhibicionem factam eis, ex parte nostra, suspendisse dicuntur, vocatis partibus, veritas inquiretur ; et remittetur inquesta ad curiam judicanda.

Sabbato post mediam Quadragesimam.

Gorinthus reportavit.

Audient dominus Guillelmus de Plaisiaco et Guillelmus de Viriaco, vel ille eorum qui vacare poterit.

 

Cum, ex parte Fortanerii, domini de Gordonio, militis, asserentis quod, cum ipse diversis debitis usurariis honeratus, quamdam villam suam, vocatam bastidam Fortanerii de Gordonio, cum omnibus ejus pertinenciis, pro certo precio, convento et sibi soluto, Jacobo Johannis, burgensi de Caturco innobili, vendidisset, dum tamen hujusmodi vendicioni nostrum preberemus consensum, et hoc, ut dicitur, adjuncto quod, si dictus miles infra quinquennium a tempore dicte vendicionis facte vellet dicto emptori reddere et solvere precium supradictum, villam predictam, cum ejus pertinenciis, sic venditam recuperaret et haberet, senescallus noster Petragoricensis, videns villam predictam cum ejus pertinenciis que a nobis in feudum et homagium tenetur, sic venditam sine licencia nostra, positamque de manu nobili in manum innobilem, dictum precium dicto innobili reddidisset, et nobis villam predictam, cum pertinenciis suis, adhuc durante dicto quinquennio, applicasset, idem miles infra dictum quinquennium predicto senescallo nostro predictum precium competenter pro predictis venditis rehabendis obtulit, prout conventum fuerat inter predictos militem et emptorem, predicto senescallo nostro premissa facere recusante, nobis supplicatum fuisset quod super premissis faceremus inquiri veritatem, et ejus faceremus requestam de recuperandis predictis ; Tandem, super premissis facta inquesta de mandato nostro, vocatis procuratore nostro et predicto milite, auditis propositis, ex parte predictorum procuratoris nostri et militis, visa et diligenter examinata inquesta predicta, visis eciam litteris et instrumentis hinc inde productis, per curie nostre judicium, dictus procurator noster a predictis per militem predictum propositis et petitis fuit sentencialiter absolutus.

Jovis post Sanctam-Trinitatem.

M. Pasquerius reportavit.

 

LXXI. Inquesta pro consulibus Belli-Regardi, in Caturcinio, super valore partis quam ipsi habent in decis, furneria et bassa justicia dicte ville, quam ipsi volunt vendere domino Regi, non fuit judicata, et mandatum est senescallo Petragoricensi quod, cum Rex ad presens ista non velit emere, manum suam propter hoc in predictis appositam amoveat.

In octabis Candelose.

Per dominum thesaurarium Andegavensem.

Super asserem est.

 

Inqueste et processus

alii, judicati in sequenti Parlamento octabarum Candelose,

Anno Domini MCCCII

Philippe IV, 1302.

 

Rien concernant le Périgord.

 

Post Parlamentum.

 

XXII. Cum inter Raymundam, relictam quondam magistri Stephani Gonelli, clerici, tam pro se quam pro liberis suis, et procuratorem nostrum senescallie Petragoricensis, pro nobis, ex una parte, et consules Moyssiaci, ex parte altera, mota esset materia questionis super eo quod predicti Raymunda et procurator noster, nomine quo supra, proposuerunt quod per dictos consules, et specialiter per Guillelmum Raymundi, scutiferum, Bernardum Galterii, Gerardum Textorem, Bernardum Johannis de Magistro, seniorem, et Bernardum Astorgii, consules Moyssiaci, et ad eorum instanciam seu mandatum, occasione talliarum ipsius communitatis, et post appellacionem ad nos per dictum Stephanum, dum vivebat, ut dicitur, interjectam, ipsi Stephano, Raymunde et sue familie, multe injurie, ejectiones et violencie, in personis eorum, et multa dampna in rebus et bonis eorumdem, tam mobilibus quam immobilibus, illata fuerunt injuste, et banna contra ipsos cum tubicinio, tam super participacione cum ipsis quam super vendicione bonorum suorum, per preconem communitatis Moyssiaci proclamata, in ipsorum conjugum grave vituperium et dampnum, prout in eorum articulis plenius continetur, quare supplicaverunt super hiis inquiri, et emendam condignam fieri, et dampna ac deperdita hujusmodi sibi reddi seu restitui, et ipsos consules super hiis condempnari prout et in quantum justicia suaderet; dictis consulibus in contrarium proponentibus, et pluribus racionibus dicentibus petita fieri non debere; Tandem, auditis omnibus que dicte partes hinc inde proponere voluerunt, et inquestis, dicti consules et communitas ville Moyssiaci, super predictis ipsi Raymunde, nomine quo supra, in novies centum libris Turonensibus, et nobis, pro emenda nostra, in quingentis libris Turonensibus, per curie nostre judicium, sentencialiter condempnati fuerunt.

Jovis ante Penthecostem, anno trecentesimo quarto.

 

Inqueste et processus

judicati in Parlamento Omnium-Sanctoeum,

Anno Domini MCCCIV

Philippe IV, 1304.

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste et processus

judicati in sequenti Parlamento octabarum Pache,

Anno Domini MCCCVI

Philippe IV, 1306.

 

XLIV. Cum inquisitores a nobis in Petragoricenci senescallia deputati, in quodam papiro cujusdam notarii dicte senescallie, tunc defuncti, scriptum invenissent quod Petrus Salinerii, quondam burgensi Figiaci, occasione submersionis Petri Predicaire, nobis, per locum tenentem senescalli Petragoricensis, in mille marcis argenti fuerat condempnatus, et idcirco, tam per ipsos inquisitores quam deinde per curiam nostram, dictum fuisset et injunctum quod dicta condemnacio contra Bertrandum Salinerii, filium et heredem dicti Petri, mandaretur execucioni ; cujus virtute mandati dictus Bertrandus compulsus fuit certam pecunie quantitatem nobis solvere de condempnacione predicta ; datumque postea fuerit nobis intelligi quod dictus papirus falsatus fuerat, et quod predicta condempnacio, non per manum illius cujus fuerat dictus papirus, sef post ejus obitum, per manum alterius, falso fuerat ibi scripta, super hoc inquiri fecimus veritatem ; Visa igitur et diligenter examinata inquesta super hoc de mandato nostro facta, inventum fuit sufficienter probatum quod dicta condempnacio per manum alienam falso fuerat ibi scripta, et idcirco dictus Bertrandus ab hujusmodi condemnacione et ejus execucione fuit, per curie nostre judicium, totaliter absolutus, et eidem reddi faciemus quicquid ipse nobis solvit de condempnacione predicta.

Mercurii post quindenam Penthecostes.

Roya reportavit.

 

Inqueste et alii processus

judicati in sequenti Parlamento octabarum Omnium-Sanctorum,

Anno Domini MCCCVI

Philippe IV, 1306.

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste et alii processus

judicati in sequenti Parlamento

octabarum Omnium-Sanctorum,

Anno Domini MCCCVII

Philippe IV, 1307.

 

IV. Cum mota esset discordia coram nobis inter Geraldum de Cornelio, militem, et Guillelmam, ejus sororem, ex una parte, et magistrum Fulconem de Soris, procuratorem nostrum in senescalliis Petragoricensi et Caturcensi, ex altera, super eo quod dicebant dicti conjuges quod Geraldus Flote, miles, tunc senescallus Petragoricensis et Caturcensis, eos coram se traxerat in causam, ad instanciam procuratoris nostri predicti, asserentis dotem dicte Guillelme et quedam alia bona ejusdem esse nobis commissa, dictusque senescallus pronunciaverat, per diffinitivam suam sentenciam, dictam dotem et quedam alia bona ejusdem Guillelme esse nobis commissa ; a qua sentencia, tamquam nulla seu iniqua, dicti conjuges ad nos appellaverant, petentes predictam sentenciam nullam pronunciari, vel, si esset aliqua, injustam decerni, procuratore nostro predicto contrarium dicente ; Viso dicte cause totali processu, pronunciatum fuit, per curie nostre judicium, dictum senescallum male pronunciasse, et dictos conjuges bene appellasse.

In festo beati Andree.

Cuillier reportavit.

 

XIII. Coram Johanne de Arrebalyo, milite, senescallo Petragoricensi et Caturcensi, proposuit magister Fulco de Surys, procurator noster in senescallia predicta, contra abbatem et conventum Brantholmenses, quod cum ipsi, cum multitudine hominum, ad quemdam ortum prope Brantholmum, tamquam domini temporales dicti loci, causa diruendi seu demoliendi quamdam domum et quoddam trolium per Arnaldum Saunerii ibidem edificatum, accessissent ad instanciam Petri dicti Batelat, asserentis se dictum locum possidere et injuste a dicto Arnaldo edificatum esse, et ipse Arnaldus, hoc sciens, a dictis abbate et conventu, ne dirueretur dictum edificium, ad nos vel ad senescallum predictum, in presencia dictorum abbatis et conventus, appellasset, et eisdem abbati et conventui, ex parte nostra et senescalli predicti, in quantum poterat, inhibuisset ne dictum edificium destrueretur, dictus abbas respondit quod, nec propter appellacionem, nec propter Regem, nec propter roqum, dimitteret quin ipse edificium predictum destrueret, et, spreta dicta appellacione, primis contra dictam domum percuciens clamavit: Fondez ! fondez ! et tunc gentes ipsius abbatis funditus dictum edificium destruxerunt;  propter quod peciit dictus procurator, contra predictos religiosos et eorum curiam secularem, pro tantis excessibus, emendam condignam nobis adjudicari et Arnaldo predicto, procuratore dictorum abbatis et conventus contrarium dicente; tandem senescallus predictus, auditis racionibus utriusque partis, per diffinitivam sentenciam, in trecentis libris Turonensibus nobis pro emenda, et in centum, et quinquaginta libris Turonensibus, ipsi Arnaldo, racione demolicionis, vel dirucionis predicte, solvendis taxavit et judicavit emendam contra dictoes religiosos et eorum curiam secularem, et expensas dicte litis eidem Arnaldo adjudicavit, et pronunciavit eundem esse et fuisse in possessione dicti orti tempore demolicionis predicte; pronunciavit eciam ipsum reducendum esse in possessione dicti orti, et quod ipsum trolium reedificare et in priori statu reponere posset; a qua sentencia, tanquam iniqua, utraque parcium, in quantum contra se faciebat, ad nos appellavit; partibus igitur in nostra curia comparentibus, peciit dictus procurator noster, cum constet, ut dicebat, partem dictorum religiosorum vim publicam in hujusmodi commisisse, ipsos in amissione omnium bonorum suorum temporalium aut dicte jurisdicionis sue temporalis, saltem quoad vitam suam condempnari, et quoad hanc condempnacionem per dictum senescallum factam augmentari, procuratore abbatis et conventus petente dictam sentenciam nullam esse pronunciari, aut si esset aliqua, eam injustam decerni; Auditis igitur parcium racionibus hinc et inde, et viso toto processu predicto, curia nostra sentenciam predicti senescalli, in eo quod ipse taxavit et adjudicavit, racione predicta, trecentas libras Turonenses, pro emenda nostra, et centum et quinquaginta libras Turonenses dicto Arnaldo, pro dampnis ab eo passis, racione dirucionis seu demolicionis dicti trolii seu edificii, solvendas, et in eo quod dictus Arnaldus edificium predictum in statu in quo erat ante dictam litem motam reponat, si sibi videbitur expedire, per suum judicium, confirmavit, et in ceteris dicti senescalli judicatum predictum infirmavit, salvo tamen dictis Arnaldo et Petro jure suo, si quod ipsi habebant in loco predicto ante litem motam predictam, tam in possessione quam in proprietate, quibus nolumus per dictam sentenciam aliquod prejudicium generari.

Mercurii in festo beate Lucie.

Cuillier reportavit.

 

LXI. Cum olim quedam sentencia, virtute cujusdam commissionis nostre, lata fuerit per magistrum Johannem Anthonii, quondam judicem nostrum ordinarium Caturcensem, pro procuratore senescallie nostre Petragoricensis et pro consulibus de Castilhonnays, contra Grimoardum de Balenxes, Raymundum et Arnuscaudum de Gavauduno, fratres, ejus filios, super omnimoda jurisdictione et justicia quarumdam parochiarum expressetarum in sentencia et processibus inde secutis, et a dicta sentencia per dictos patrem et ejus filios ad nostram curiam fuerit appellatum, et eciam quidam processus coram diversis judicibus, per dictos patrem et filios a nobis impetratis, super hoc facti fuerint, qui processus et sentencia, tam cause principalis quam appellacionis, ad curiam nostram remissi fuerint judicandi; Tandem, visis processibus et sentenciam supradictis, propter intricacionem et defectus plures in hujusmodi processu repertos, per curie nostre judicium, dictum fuit et ordinatum quod, omnibus processibus et appellacionibus predictis omnino rejectis, ac dictis rebus contenciosis in statu in quo sunt remanetibus, certis auditoribus committetur quod ipsi ad patriam, coram se vocatis partibus ac procuratore nostro et gentibus ducibus Aquitanie, si voluerint interesse, de principali questione predicta, secundum articulos a partibus inde sibi tradendos et per eos concordandos, summarie et de plano et absque strepitu judicii, diligenter veritatem inquirant, et inquestam, quam inde fecerint, curie nostre judicandam remittant sub eorum sigillis fideliter inclusam.

Lune post octabas Epiphanie.

M. Symon de Rabuisson reportavit.

Ad hoc sunt deputati auditores M. P. de Monci, senescallus Petragoricensis, et M. Matheus de Curtis-Jumellis, judex ordinarius Caturcensis, ita quod tres vel duo eorum, tercio non expectato, etc. Loco dicti M. P. de Monci subrogatus est M. P. de Dycia, judex major Petragoricensis.

Remissa fuit inquesta auditoribus per procuratorem Petragoricensem.

 

Inqueste et processus

per curiam judicati in Parlamento

octabarum Nativitatis Domini,

Anno Domini MCCCVIII

Philippe IV, 1308.

 

I. Cum jamdudum consules et universitas bastide Montis-Dome, per curie nostre judicium, condemnati fuissent ad solvendum nobis quatuor millia librarum parvorum Turonensium, pro penis levatis per ipsos a juratis dicte bastide non edificantibus nec residentibus in dicta bastida Montis-Dome, hoc adhecto in judicato predicto quod dicti judicati execucio aliquantulum differretur, et videretur si dicti consules, infra modicum tempus, producerent quedam privilegia per que dicebant se esse immunes a dictarum penarum prestacione, dictumque judicatum anno Domini millesimo trecentesimo primo fuerit prolatum nec reperiatur dictos consules aliqua super hoc postea privilegia produxisse, per curie nostre judicium, dictum fuit et pronunciatum quod predicta condempnacio mandabitur execucioni.

Sabbato post Epiphaniam.

Mellentus reportavit.

De istis quatuor millibus libris, ad quas tenentur per dictam condempnacionem consules Montis-Dome postea apud Cachant, in presencia domini Regis, preceptum fuit per curiam et pronunciatum quod dicta summa ab eis levetur per terminos competentes, a senescallo Petragoricensi statuendos, et per manum ipsius expendatur in refectione et edificacione clausure turrium et pontis ville predicte, prout eidem senescallo videbitur expedire.

Sabbato post Sanctum Georgium.

 

XXXVIII. Super eo quod quidam canonici Sancti-Frontonis Petragoricensis, cum quibusdam aliis, violenter et cum armatorum et laycorum potencia, ac contra prohibicionem servientis domini Regis, ad custodiendum curatum ecclesie Sancti-Ciliani in saisina sua dicte ecclesie sibi deputati, eundem curatum inde, ut dicitur, expulerunt, inquesta, de mandato senescalli Petragoricensis, per ejus commissarios, facta, visa et diligenter examinata, quia inventum est quod dicta inquesta facta fuit post recusaciones sufficentes, si probarentur, contra dictos commissarios propositas, et post appellacionem legittime super hoc interpositam, curia nostra dictam anullavit inquestam, et precepit quod dicta inquesta remittatur ad senescallum predictum, ut, per se vel per alios ydoneos partibus non suspectos, vocatis procuratore nostro et aliis qui fuerint evocandi, super predictis excessibus et violenciis, quantum ad curiam nostram pertinet, ad finem reddendi parti dampna sua et hoc emendandi domino Regi, tam per testes in dicta inquesta alias productos, quam per alios ydoneos, veritatem diligenter inquirat, et inquestam hujusmodi ad curiam remittat completam ad proximum parlamentum, et ad videndum eam judicari, quantum ad curiam nostram pertinet, diem partibus assignando, et de hoc curiam nostram certificando.

Remissa fuit per procuratorem Regis ad perficiendam.

Jovis post Brandones.

 

XLVI. Cum, ad instanciam Nigri de Maures, servientis nostri armorum, superintendentibus negociis annalium beneficiorum ecclesiasticorum in senescallia Petragoricensi deputatis a senescallo dicti loci, mandassemus ut ipsi inquirerent, vocatis partibus, de valore pedagii Solliyacensis, et de ipsius pedagii donacione predicto servienti, ut dicitur, facta per Ogerum de Duro-Forti, quondam decanum Solhiacensem, quod pediagium ad ipsius decani mensam pertinere dicebatur, dictique commissarii, vocatis partibus et presente dicti decani procuratore, processissent ad inquirendum super predictis, et super aliis in facta sibi commissione contentis, tandem, certa die ad procedendum super hiis ulterius coram ipsis auditoribus dictis partibus assignata, unus de dictis commissariis solus, sine coajuncto, dicta die, in causa hujusmodi procedens, dictum decanum posuit in defectu, et processum predictum ad nostram misit curiam judicandum; Viso igitur per nostram curiam processu predicto, dicta curia nostra defectum anullavit predictum, et precepit quod, secundum predicte commissionis tenorem, vocatis evocandis, dictus processus perficiatur per dictum senescallum, vel illos quos ipse ad hoc deputaverit, et sibi reddetur processus predictus.

Dominica predicta.

Creci reportavit.

Traditus fuit processus senescallo predicto ad perficiendum.

 

LXVI. Cum, mota questione inter nobiles et innobiles castri et castellanie Sancti-Angeli, ex una parte, et abbatem et conventum Carrofenses et eorum priorem Sancti-Angeli, ex altera, super eo quod, licet ipsi sint et fuerint, ut dicitur, ab antiquo de ressorto nostro ballivie de Briva, que non distat a castro predicto Sancti-Angeli ultra unam dietam in qua eciam cause jure scripto deciduntur, tamen prior predictus homines castri et castellanie predictorum, in eorum prejudicium et gravamen, in casibus ressorti, de novo trahere nitebatur ad ressortum ballivie Montis-Maurilii, qui locus distat a dicto castro Sancti-Angeli per tres dietas, et in quo loco cause jure consuetudinario reguntur, peteret procurator dictorum nobilium et innobilium super hiis per nos remedium apponi; dicto priore e contrario proponente predicta fieri non debere; Visa igitur inquesta, per commissarios a nobis deputatos super hoc facta, vocato senescallo Petragoricense et aliis evocandis, visis eciam quibusdam litteris ex parte dicti prioris exhibitis, viso eciam quodam arresto in parlamento Tholosano dudum facto, per curie nostre judicium dictum fuit quod homines dicti castri Sancti-Angeli et ejus castellanie ad examen ballivie de Briva in casibus ressorti remittentur, secundum quod fuit antiquis temporibus observatum.

Dominica predicta.

Cuillier reportavit.

 

LXXVI. Cum Aymericus de la Cassanna domicellus, in curia nostra assereret quod mansi de Podio, de la Genabia et Del-Rion, siti in parrochia de Cassanea, sunt proprii dicti Aymerici, et quod idem Aymericus et ejus predecessores ab antiquo consueverunt percipere, a tenenciariis dictorum mansorum, certos redditus et tallias, pro voluntate ipsius Aymerici, necnon servicia, expleta et alia deveria consueta, et quod ipse, in dictis mansis et pertinenciis eorumdem, est in saisina exercendi solus et insolidum, ab antiquo et a tanto tempore cujus contrarii memoria hominum non existit, altam et bassam justiciam et omnimodam jurisdictionem in feodis et retrofeodis suis et possessionibus que ipse habet, movent et tenentur ab eodem in villa et tota parrochia de Cassanea, secundum quod in processu super hoc facto plenius continetur ; assereret eciam se esse in saisina ab antiquo exercendi, una cum parciariis suis, in dicta parrochia de Cassanea, et in locis aliis, a predictis infra dictam parrochiam sitis, altam et bassam justiciam et omnimodam jurisdictionem in habitantes contrahentes et delinquentes in eadem ; assereretque se et predecessores suos ab antiquo esse in saisina ponendi fabrum in parrochia de Cassanea, et compellendi homines dicte parrochie ad fabricandum cum eo, et levandi pedagium in dicta parrochia. Que omnia, tam ipse, quam ejus predecessores, advoaverunt et recognoverunt se tenere a magistro Helya de Malo-Monte, quondam domino de Burdelia, assererentque dictus magister Helias, dictus Aymericus, et procurator noster, in quantum quemlibet eorum tangit, et homines ipsius Aymerici, Gaufridum de Ponte et gentes suas, ipsius nomine seu mandato, ipso ratum habente, contra inhibicionem eis factam ex parte nostra per servientes nostros, ipsum Aymericum impedivisse et turbasse in possessione premissorum, et multa bona dicti Aymerici et hominum suorum, per violenciam armorum, levasse et secum asportasse, dictis bonis in manu nostra existentibus, et multas violencias, injurias, prisias et dampna alia eidem Aymerico et gentibus suis, contra dictam inhibicionem per servientes nostros factam, dicto Gaufrido et gentibus suis, per violenciam armorum, contra bonum statum pacis et patrie, intulisse, secundum quod in processu super hoc facto plenius continetur ; et quosdam de hominibus dicti Aymerici vulnerasse, in contemptum nostrum et dicti Helye, ac ipsius Aymerici et hominum suorum prejudicium non modicum et gravamen ; dicto Gaufrido in contrarium asserente, et dicente se predicta bona rite et juste levasse et secum asportasse, et se, a quatuor annis citra, esse et fuisse ex justa causa in saisina levandi predictos redditus, tallias, explecta et dicta deveria consueta, et se esse in saisina a dicto tempore exercendi altam et bassam justiciam et omnimodam jurisdictionem in dictis mansis et dicta parrochia ; Tandem inquesta, quia inventum est sufficienter probatum dictum Aymericum et predecessores suos esse et fuisse ab antiquo in saisina premissorum, et dictum Gaufridum et gentes suas, ipsius nomine seu mandato, ipso ratum habente, contra prohibicionem, tam sibi quam gentibus suis, ex parte nostra, per servientes nostros factam, ipsum Aymericum et gentes suas in predictis impedivisse et turbasse minus juste et sine causa, et multa bona ipsius Aymerici et gencium suarum, contra dictam inhibicionem, per violenciam armorum, levasse et secum asportasse, usque ad magnam summam, et quemdam hominem, deputatum per servientes nostros ad custodiam bonorum ipsius Aymerici hominumque suorum, et eciam quosdam alios homines dicti Aymerici graviter vulnerasse, et multas alias injurias, violencias, prisias, et dampna alia ipsi Aymerico et gentibus suis, contra dictam inhibicionem, per violenciam armorum intulisse, in contemptum nostrum et dicti Aymerici hominumque suorum, prejudicium non modicum et gravamen, et quedam verba contumeliosa de nobis dixisse, dictus Gaufridus, racione predictarum injuriarum et violenciarum, nobis in duobus millibus libris Turonensibus, pro emenda nostra, et dicto Aymerico et hominibus suis in sexcentis libris Turonensibus, pro dampnis suis, injuriis, deperditis et catallis, de quibus constitit per inquestam predictam, per curie nostre judicium extitit condempnatus, et, per idem judicium, dictum fuit quod impedimenta, apposita in predictis per dictum Gaufridum seu gentes suas, inde amovebuntur, peticione levatorum de bonis dicti Aymerici et gencium suarum per dictum Gaufridum et gentes suas, postquam inquesta predicta ad nostram fuit curiam reportata, dicto Aymerico et ejus gentibus reservata.

Dominica qua cantatur : Judica me.

Bocellus reportavit.

 

LXXX. Cum proposuisset coram senescallo Petragoricensi syndicus consulum bastide nostre Montis-Caprarii, contra magistrum Petrum Mangonis, judicem majorem Figiaci, quod dictus magister Petrus, dicens se executorem cujusdam judicati pro Bertrando de Pestilhaco facti sub velamine dicte execucionis, corruptus pecunia a pluribus hominibus dicte bastide, plura pignora levaverat injuste, pluribus eorum injurias et violencias inferendo, plures eorum et eciam aliquos servientes nostros verberando, pluresque dictorum hominum de domibus suis ejecerat et domos eorum clauserat, adeo quod duo pueri, propter factum ejus, expiraverunt, petens a dicto senescallo quod, secundum formam mandati nostri super hoc sibi facti, de predictis inquireret, et inquestam factam nobis remitteret, ut cum predictis legittime puniremus ; dicto magistro Petro ex adverso proponente se, racione dicte execucionis, a pluribus pignora levasse juste tamen et secundum formam mandati sibi per dictum senescallum facti, petens eos de predictis, sibi falso et calumpniose impositis, et animo diffamandi, legittime puniri ; Visa igitur inquesta, super hiis de mandato nostro facta, per curie nostre judicium, dictum fuit predictum magistrum Petrum de predictis, sibi impositis, culpabilem non fuisse inventum, et de predictis, per idem judicium, ab impeticione dictorum consulum fuit absolutus ; condempnatique fuerunt dicti consules, pro predictis, in ducentis libris Parisiensibus, nobis pro emenda, et in centum libris Parisiensibus, dicto magistro Petro solvendis.

Dominica predicta.

Cuillier reportavit.

 

LXXXVI. Cum Helyas de Burdelia incepisset edificare quoddam fortalicium et quedam alia edificia ante clausuram castri de Burdelia, prohibitumque fuisset eidem, ex parte nostra, ne ad ipsorum fortalicii et aliorum edificiorum constructionem seu edificacionem procederet, et postea, dicto Helya conquerente, prohibicionem hujusmodi fuisse minus justam, mandaverimus inquiri utrum ipse Helyas jus haberet premissa faciendi ; Inquisito igitur de premissis, visaque inquesta super hoc facta, quia inventum est quod dictorum fortalicii et edificiorum construtiones et edificaciones essent adeo prejudiciales nobis et dicto castro, quod dictum castrum nostrum et ipsius fortalicium subesset fortaliciis et edificiis, ibidem per ipsum Helyam jam inceptis, cum nos, auctoritate superioritatis nostre, licet jam facta, destruere et multo forcius ne fierent impedire, per curie nostre judicium, dictum fuit quod, non obstantibus quibuscumque racionibus ex parte ipsius Helye propositis, omnia predicta, sic per eum edificata, reponentur et reposita tenebuntur in tali statu quod dicto castro nostro et ipsius fortalicio nullatenus possent obesse.

In octabis Pasche.

Creci reportavit.

 

XI. Cum procurator noster senescallie Petragoricensis et Lambertus Porte, ac nonnulli alii cives et habitatores ville Petragoricensis, coram nobis proposuissent quod, cum olim certus modus et certa forma, communitati dicte ville utilitis et expediens, fuissent in creandis, anno quolibet, majore et consulibus dicte ville, eciam ab antiquo inter eos communiter et pacifice observata, videlicet quod, finito tempore unius anni, congregabantur  in consulatu seu in domo communi dicte ville major et consules, et per ipsos convocabantur ad hoc sollempniter et publice cum tubis omnes populares dicte ville, et eis ibidem sic convocatis, major et consules predicti dimittebant totum posse suum popularibus predictis, retento sibi, de voluntate popularium predictorum, quod eligerent quatuor, non ex se ipsis sed ex aliis popularibus seu civibus dicte ville, juramento ad sancta Dei Ewangelia corporaliter prestito quod, omni favore et odio depositis, illos quatuor quos ydoneiores et utiliores ad hoc crederent, pro posse suo eligerent ; qui quatuor, sic per ipsos electi, jurabant, in presencia tocius populi, quod octo probos viros ad hoc ydoneos et non suspectos, omni favore deposito, assumerent et eligerent de communitate predicta, rejectis semper majore et consulibus illius anni ; qui octo viri, per dictos quatuor sic electi, jurabant, in presencia tocius populi, quod majorem et consules eligerent et assumerent, pro eorum posse, utiliores communitati predicte, omni favore et odio depositis, et inspecto quod, ex electione ipsorum, dictis electoribus nullum particulare commodum seu avantagium quereretur, sed considerarent quod expediens utilitati dicte ville eis videretur ; dicti vero octo per hunc modum sic electi, majorem et consules, pensata in omnibus utilitate dicte ville, pro posse suo, eligebant, per quos communitas dicte ville juste et sine fraude regi debebat, et per eos regebatur ; deinde vero, a tempore sex annorum vel novem citra aut circiter, major et consules qui a dicto tempore fuerunt citra, obmisso penitus antiquo et approbato modo utili communitati et rei publice ville predicte, particularem magis quam communem circa hoc utilitatem respicientes, alium novum modum eligendi majorem et consules inter se invenerunt, ac eciam, ut alios cives et habitatores dicte ville gravare possent et super eos dominari, inter se fraudulenter et dolose ordinarunt, videlicet quod, longe ante tempus deposicionis sui officii, alibi quam in dicto loco communi ad hoc antiquitus consuete se invicem clamdestine congregabant, et ibidem, communitatem predictam dolose decipiendo, secrete ordinabant illos quatuor quos debebant ad eligendum alios octo, in omnibus voluntatem ; et illis quatuor inter se sic ordinatis et electis, mittebant pro ipsis, et eos ad se venire faciebant et jurare quod octo certos viros, per eos sibi expresse nominatos seu in scriptis traditos, eligerent ad nominacionem suam predictam ; quibus octo hominibus ad nominacionem eorum, per dictos quatuor sic electis, jurare similiter faciebant quod ipsi octo certas personas quas dicti consules secrete inter se eligebant et ordinabant, videlicet quilibet eorum unum de consanguineis vel amicis suis, in majorem et consules anni futuri assumerent ad nominacionem eorum et eligerent, prout inter ipsos extiterat ordinatum ; qui quidem octo sic jurati, majorem et consules a dicto tempore citra, ad nominacionem predictam eligebant, non inspecto quod dicti sic electi inutiles essent et minus ydonei communitati ville predicte et dampnosi ; et sic a dicto tempore citra per tales conspiraciones illicitas et harellas reprobatas, eciam juramento vallatas, consulatum et administracionem dicte ville inter se per circuitum tenuerunt et eciam habuerunt, dictos cives et communitatem predictos fraudulenter et dolose decipiendo, pluresque sumptus et expensas communitati dicte ville inutiles et dampnosas de bonis communitatis predicte, per eorum factum et culpam, indebite fecerunt, et alias in administracione sua multis modis delinquerunt, dictam communitatem, multis modis, per eorum malam administracionem, dampnificando ; quodque Helyam Lesclacha, Petrum Garriera et Helyam Rigaldi, servientes nostros, auctoritate propria, indebite ceperunt et suo carceri viliter manciparunt ; item quod, eo tempore quo Petrus Martini se gerebat pro majore dicte ville, ipse, una cum quibusdam suis consulibus et aliis eorum complicibus dicte ville, quorum nomina inferius continentur, post et contra inhibicionem, dicto majori et consulibus, per bajulum nostrum Petragoricensem, de mandato nostro, factam, ne dicto Lamberto Porte, burgensi Petragoricensi, aliquam injuriam seu indebitam novitatem facerent, et post et contra appellacionem seu provocacionem per ipsum Lambertum ab ipso majore et ejus creacione et contra ipsum ad nos, seu ad senescallum nostrum Petragoricensem, factam et eis sufficienter insinuatam, ipsoque Lamberto, per dictum bajulum nostrum sub protectione nostra jam recepto, eundem Lambertum, violenter et turpiter pulsando et ad terram ipsum prosternendo, ac usque ad effusionem sanguinis verberando et male tractando, violenter ceperunt, et captum ad domum consulatus Petragoricensis duxerunt, non obstante quod, ante capcionem et in ipsa capcione et post, ad nos seu senescallum nostrum predictum appellasset seu provocasset, immo quanto plus ad nos appellabat, tanto vilius per ipsos ducebatur, presertim dum prefatum Lambertum, ad nos seu ad dictum senescallum nostrum alta voce appellantem, captum ad domum dicti consulatus ducerent, quidam servientes nostri eisdem majori et consulibus obviarunt, ac ipsis, auctoritate nostra, inhibuerunt ne dictum Lambertum, appellantem ad nos, ulterius ducerent, et precipiendo eis quod ipsum eisdem redderent et liberarent. Qui major et consules dictis servientibus in aliquo obedire noluerunt, necnon dictum Lambertum, sic captum et intra portas dicti consulatus violenter intrusum, injuriose ad pedem cujusdam scale iterum ad terram prostraverunt, ipsumque, invitum et renitentem, et ad nos seu senescallum nostrum reclamantem et appellantem, dictam scalam ipso invito fecerunt ascendere, et domum dicti consulatus intrare, et, post dictas capcionem et intrusionem in domum consulatus predicti, ipsum appellantem verberaverunt et graviter vulneraverunt ; quinimmo dictis majore et consulibus adhuc existentibus et reclusis, statim post capcionem et intrusionem predictas, per bajulum nostrum requisiti fuerunt pluries et cum instancia quod portas dicti consulatus, quas clausas tenebant, sibi auctoritate nostra aperirent, et quod dictum Lambertum, post et contra appellacionem seu provocacionem ad nos seu senescallum nostrum interpositam, captum et per ipsos incarceratum, sibi traderent ac eciam liberarent ; qui major et consules dicto bajulo nostro obedire contempserunt. Item, cum post predicta, eadem die et statim, prefatus bajulus noster, Petrum Medici, ac Petrum Martini, majorem, propter predictos excessus, violencias et inobediencias, in dicta villa arrestasset et cepisset, ac ipsos arrestatos et captos ad nostrum carcerem secum ducere nisus fuisset, auctoritate nostra eisdem precipiendo et injungendo ut secum ad nostrum carcerem venirent, dicti Petrus Martini et Petrus Medici obedire eidem noluerunt, immo de ejus manibus violenter se rescusserunt, et insuper nonnullas alias inobediencias contra nos et officiales nostros pluries et indebite commiserunt, propter quas pixides seu boistias communes dicte ville, in quibus pecunia communis dicte ville reponi consuevit, ad manum nostram posuimus, quam manum nostram dicti major et aliis civibus et popularibus supradictis contradicentibus et multipliciter se opponentibus ex adverso ; tandem, super premissis auditis dictis partibus, per curiam nostram exititit ordinatum quod super predictis veritas plenius inquireretur et nobis seu curie nostre referretur ; Inquesta igitur super premissis, et auditis racionibus et defensionibus, parcium predictarum, de mandato nostro facta, visa et diligenter examinata, quia, per testes fide dignos, repertum est dictos majorem et consules, qui a dicto tempore citra fuerunt in villa predicta, una cum suis complicibus et confederatis et aliis quorum nomina inferius continentur, premissa commisisse, per judicium curie nostre dictum fuit quod omnimoda jurisdictio dicte ville in manu nostra tenebitur, et remanebit, quamdiu nostre placuerit voluntati, et quod nichilominus interim cives et alii habitatores dicte ville, anno quolibet, majorem et consules, vel consules tantum, si eis videatur expedire, secundum modum antiquum, in concordia poterunt eligere, et electos concorditer ab ipsis senescallo nostro presentabunt, qui presentati majoriam et consulatum administrabunt prout antiquitus extitit consuetum. Preterea porte domus dicti consulatus, que fuerunt clause, nec ad mandatum nostri bajuli fuerunt apperte, destruentur et comburentur, et ita sine portis remanebit dicta domus, quamdiu nostre placuerit voluntati ; et, per idem judicium, prefati majores et consules qui a dicto tempore citra fuerunt in villa predicta, una cum liberis eorumdem usque in terciam generacionem, ab omni officio majorie et consulatus sunt privati, et, cum hoc, predicti majores et consules quondam, et cetere persone quorum nomina subsequntur, solvent nobis, pro emenda, sex millia librarum Turonensium bonorum, et dicto Lamberto Porte, pro suis injuriis et dampnis, mille libras Turonenses, per modum qui sequitur imponendas et levandas ab eisdem, videlicet :

 

Petrus Martini, nobis, quadragentas et viginti libras, et dicto Lamberto, trecentas libras.

Petrus Medici, nobis, centum et quadraginta libras, et dicto Lamberto, quinquaginta libras.

Guillelmus Chatnelli, nobis, centum et viginti libras, et dicto Lamberto, quinquaginta libras.

Oliverius de Blanqueto, nobis, centum et viginti libras, et dicto Lamberto, quinquaginta libras.

Helyas Seghuin, nobis, quadragentas et octoginta libras, et dicto Lamberto, ducentas et sexaginta libras.

Petrus Bulfarina, senior, nobis, ducentas et quadraginta libras, et dicto Lamberto, centum et quinquaginta libras.

Stephanus de Salis, nobis, centum et quinquaginta libras, et dicto Lamberto, centum libras.

Helyas de Tort, nobis, quatuor et vinginti libras, et dicto Lamberto, viginti libras.

Petrus de Capella, nobis, quatuor et viginti libras, et dicto Lamberto, viginti libras.

Isti precedentes interfuerunt capcioni et violenciis illatis dicto Lamberto Porte.

Guillelmus de Verdu, nobis, quadringentas et viginti libras.

Gerardus de Manso, sex et triginta libras.

Helyas de la Greliera, nonaginta libras.

Helyas de Agonaco, octo et quadraginta libras.

Arnaldus d Brossilho, quatuor et viginti libras.

Petrus Fabri, sexaginta libras.

Remundus de Cavo-Monte, quatuor et viginti libras.

Laurencius Porte, trecentas et sexaginta libras.

Pasculphus de Martino, quingentas et quadraginta libras.

Bernardus Coronat, centum et viginti libras.

Arnaldus de Polhischier, ducentas et quadraginta libras.

Johannes Lostelier, centum et octoginta libras.

Ademarus de la Chanse, triginta libras.

Guillelmus de la Malfre, octodecim libras.

Gerardus de Sancto-Asterio, triginta libras.

Petrus Peschier, octo et quadraginta libras.

Petrus Passenghien, sex et triginta libras.

Stephanus de Ruppe, ducentas et quadraginta libras.

Geraldus de Gaudin, sexaginta libras.

Petrus Garelli, sexaginta libras.

Stephanus de Blanqueto, quadragentas et viginti sex libras.

Johannes de Agonaco, sex et triginta libras.

Johannes de Meloya, centum et quinquaginta libras.

Helyas Barrau, sex et triginta libras.

Yterius de Beulaya, centum et viginti libras.

Petrus, filius Stephani de Armanhaco, quatuor et viginti libras.

Helyas de Charos, centum et octoginta libras.

Johannes de Magistro-Jacobo, sex et triginta libras.

Fronto de Gelat, trecentas libras.

B. Bona Boucha, centum et viginti libras.

Geraldus Despelrich, centum et viginti libras.

Guido de Geraudo de las Salinarias, nonaginta libras.

 

Sabbati post Sanctum-Georgium.

M.R. de Thibotot reportavit.

 

XII. Cum denunciatum fuisset curie senescalli Petragoricensis contra Gaufridum de Ponte, quod ipse, seu gentes sue, cum multitudine, tam equitum quam peditum, centum et plurium numero armatorum, more hostili, et contra pacis statuta, venerat in parrochia d’Ayvigas, et quemdam hominem, suspensum in furcis justiciariis dicte parrochie per gentes vicecomitis Turenne, dispensi fecit, et resuspendi in furcis patibularibus in honore castri de Caslucio dicti Gaufridi; et cum dictus suspensus fuisset, per gentes vicecomitis predicti, de dictis furcis de Caslucio extractus, et iterato in furcis primis resuspensus, idem Gaufridus seu gentes sue, congregata multitudine centum viginti et plurium armatorum, tam peditum quam equitum, ad dictam parrochiam d’Ayvigas accedentes, furcas predictas in dicta parrochia erectas diruerunt, et predictum suspensum, positum tunc in manu Regis, secum asportantes, in furcis predictis de Caslucio resuspendi fecerunt, multos alios excessus graviter committendo; Super predictis excessibus auditis defensionibus prefati Gaufridi, inquesta facta et per curiam nostram visa et diligenter examinata, quia predicti excessus per dictam inquestam reperti fuerunt sufficienter probati; item et quod dicte furce in parrochia d’Ayvigas erant in jurisdictione dicti vicecomitis Turenne, per judicium nostre curie, fuit dictum quod idem Gaufridus solvet nobis mille libras Turonenses, pro emenda, et quod dictas furchas in parrochia d’Ayvigas, per gentes suas destructas, de novo ibi erigi faciet et reponi, et ipsas furcas de dicto suspenso, prout melius fieri poterit, resaisiri.

Sabbati predicta.

M. Yvo de Laudunaco reportavit.

 

XIII. Item, cum denunciatum fuisset curie senescalli Petragoricensis quod Girbertus de Taminis duos bannitos nostros, vocatos Guillelmum et Raymundum Adobit, receptaverat in castro de Caslucio, Gaufridi de Ponte, et quod bajulo nostro de Serlato (lisez Sarlato), eosdem bannitos, qui se in quadam domo de Caslucio intruserant, insequente, et ipsos, cum carrellis et sagittis se defendentes, capere cum suis servientibus et totis viribus innittente, dictus Girbertus, predictum hospicium intrans, dictos bannitos extra predictum hospicium captos et ligatos secum duxit ; et, cum idem bajulus regius eosdem bannitos, ex parte nostra, sibi reddi per dictum Girbertum requireret, eosdem bannitos nichilominus, ex parte nostra, arrestando et propriis manibus capiendo, idem Girbertus ipsos bannitos eidem bajulo restituere et reddere denegavit, nec permisit quod idem bajulus illos bannitos secum duceret ad carcerem nostrum, prefatusque bajulus, cum tunc non potuisset dictos bannitos secum ducere, eidem Girberto eos sub manu Regia custodiendos arrestatos tradidit in commanda, donec per senescallum Petragoricensem vel gentes nostra idem Girbertus esset requisitus super restitucione eorumdem ; et deinde cum denunciatum fuisset predicte curie, contra dictum Gaufridum, quod ipse, post predicta facta per dictum Girbertum, predictos Guillelmum et Raymundum, bannitos, receptaverat in suo castro de Monte-Forti, et quod ipsos bannitos, post requisicionem factam eidem per gentes nostras super restitucione ipsorum eisdem gentibus nostris facienda, abire permisit ; Super predictis denunciatis, auditis ejusdem Gaufridi defensionibus, factis inquestis et per nostram curiam diligenter visis, quia inventum fuit per dictas inquestas quod dicta denunciata sufficienter fuerunt probata, et quod dictus Gaufridus omnia facta per dictum Girbertum, ut premittitur, tamquam per locum tenentem suum et nomine ipsius Gaufridi facta, advoavit, totum onus in se suscipiens de predictis, eundem Girbertum in quantum poterat super hiis liberando, per judicium curie nostre, dictus Gaufridus omnimoda justicia alta castrorum predictorum de Caslucio et de Monte-Forti privatus fuit, et predicta justicia dictorum castrorum nobis, per idem judicium, extitit applicata, et nichilominus dictum fuit quod parte principales dicti castri de Monte-Forti destruentur et comburentur, nec de cetero porte ibi reponentur absque nostra licencia speciali ; poterit tamen fieri ibidem clausura de spinis.

Sabbati predicta.

M. Yvo de Laudunaco reportavit.

 

XIV. Item, cum denunciatum fuisset curie senescalli Petragoricensis quod vicecomes Turenne, seu gentes sue, cum multitudine armatorum cum armis prohibitis incedentes per terram nostram, et euntes ad furcas castri de Caslucio Gaufridi de Ponte, quemdam hominem suspensum in dictis furcis dispenderunt et secum asportaverunt ; Super predictis, auditis defensionibus dicti vicecomitis, inquesta facta et per curiam nostram diligenter examinata, per judicium nostre curie, dictum fuit quod dictus vicecomes, pro facto predicto, solvet nobis centum libras Turonenses pro emenda.

Sabbati predicta.

M. Yvo de Laudunaco reportavit.

 

XVII. Cum denunciatum fuisset curie senescalli Petragoricensis contra episcopum Caturcensem, Guillelmum de Monte-Pensato, militem, Bertrandum de Monte-Pensato, Aurafredum de Monte-Pensato, Gaillardum de la Garda, Armandum de Monte-Pensato et Finamandam, condominos Montis-Pensati, necnon et contra consules dicti loci, quod predicti condomini, seu eorum bajuli et consules, duos homines, videlicet Guillelmum Brunelli et Guillelmum Pepio, quos ad suspendium sentencialiter condempnarunt ; et a qua sentencia predicti condempnati ad dominum Regem et ad ejus senescallum Petragoricensem appellaverunt, suspenderunt seu suspendi fecerunt in furchis Montis-Pensati, contra appellacionem predictam, non obstante eciam quod, cum Oardus, serviens regius, post predictam appellacionem et antequam predicti condempnati suspensi fuissent, inhibuisset dictis dominis, seu eorum bajulis, ne ad execucionem dicte sentencie procederent, appellacione predicta pendente ; Super predictis facta inquesta et nostre curie reportata, visa et diligenter examinata, quia inventum est sufficienter probatum dictos condempnatos, post appellacionem predictam, per dictos dominos seu eorum bajulos suspensos fuisse, et post inhibicionem predictam, per judicium curie nostre, dictus episcopus Caturcensis ad vitam suam, alii vero condomini predicti imperpetuum, justicia omnimoda dicti castri Montis-Pensati fuerunt privati, et fuit applicata domino Regi justicia memorata ; sed, quia non invenitur per dictam inquestam quod contra dictos consules Montis-Pensati, super predictis denunciatis, fuerit inquisitum contra ipsos, super hoc inquiretur de novo ad finem civilem.

Sabbati predicta.

M. Yvo de Laudunaco reportavit et traddiit eam sibi Nogaretus.

 

Expediciones per curiam facte in auditorio juris scripti,

super processibus qui sequuntur, sunt in rotulo hujus Parlamenti ;

et dicti processus, illi videlicet qui fuerunt michi traditi,

sunt in sacco Parlamenti ejusdem, videlicet :

 

I. Processus inter procuratorem Petragoricensem cum Galhardo de Sancto-Genesio, contra quosdam homines de Miro-Monte.

 

II. Item, processus in causa appellacionis inter procuratorem Petragoricensem et Ratherium de Penna, racione cujusdam novi pedagii.

 

III. Item, processis in causa appellacionis inter procuratorem Petragoricensem cum Petro, capellano Sancti-Felicis, contra Guillelmum Quintini et ejus consortes.

 

IV. Item, processus inter procuratorem Petragoricensem et homines de Bello-Regardo, super portacione armorum contra priorem de Prugnans.

 

V. Item, processus in causa appellacionis inter procuratorem Petragoricensem cum monialibus de Leyme, contre homines villes de Moleriis.

 

Inqueste et processus

per curiam judicati in Parlamento

Hyemali Sancti-Andree, Apostoli,

Anno Domini MCCCIX

Philippe IV, 1309.

 

I. Cum, lite mota inter Johannem Ferri, servientem regium in senescallia Petragoricensi, ex una parte, et Fabrum de Valleto, ex altera, coram senescallo Petragoricensi, vel ejus commissario, super eo quod dictus Faber, ut dicebatur, predictum servientem, officium suum sergentarie exercendo, vileniaverunt ipsum, percuciendo et per guttur accipiendo ; facta super hoc inquesta de mandato ipsius senescalli, idem senescallus dictum Fabrum condempnasset in decem libris dicto servienti, et in gagio bajulie Montis-Acuti, et in centum libris domino Regi, pro emenda, solvendis, dictus Faber a condempnacione predicta ad nostra curiam appellavit ; Partibus igitur presentibus in curia nostra, et nichil novi proponentibus in caus appellacionis predicte, visa diligenter dicta inquesta, per curie nostre judicium, dictum fuit predictum senescallum bene judicasse, et dictum Fabrum male appellasse, et quod predicta condempnacio mandabitur execucioni.

Dominica post Nativitatem Domini.

Creci reportavit.

 

XI. Cum senescallus Petragoricensis Bernardum Arnaldi, Gaillardum de Penna, fratres, et eorum consortes, clericos, pro quibusdam excessibus denunciatis contra ipsos, in certis pecuniarum summis, tam nobis quam denunciatoribus solvendis, sentencialiter condempnasset, decernendo bona ipsorum debere teneri et explectari usque ad satisfactionem condempnacionis predicte et ipsi ad curiam nostram super hoc appellassent, in causa dicte appellacionis, plures raciones, in nostra curia, ad finem anullandi dictam sentenciam, proponendo ; quo debato pendente extra nostri cameram parlamenti, nostre fuerunt obtente littere, continentes quod predicta condempnacio mandaretur execuciono ; quarum execucionem postea suspendi mandavimus usque ad presens parlamentum ; Tandem, dicto processu ad nostram curiam reportato, et audita relacione quorumdam de consiliariis nostris, coram quibus dictum negocium extitit agitatum, per curie nostre judicium, condempnacio predicta et ea que exinde sequta sunt, fuerunt totaliter anullate, et precepit curia quod bona eorum, propter hoc capta, ex integro reddantur eisdem.

Jovis post octabas Epiphanie.

 

XV. Cum capitulum et cantor Sancti-Frontonis Petragoricensis nobis conquesti fuissent quod, licet ab audiencia curie celerarii dicte ecclesie, que tenetur in parrochia Sancti-Frontonis predicti, ad audienciam curie dicti capituli, consueverit appellari, ipsumque capitulum a tanto tempore de cujus contrario memoria non existit, sit et fuerint in possessione pacifica cognoscendi de causis appellacionum hujusmodi et diffiniendi easdem, ut dicunt, inquisitores nuper a nobis in senescallia Petragoricensi deputati inhibuerunt, ut dicitur, generaliter et de novo, sine causa racionabili, ne de cetero a curia celerarii predicti ad curiam dicti capituli appelletur, et, si appellatum fuerit, appellacio hujusmodi nullius sit momenti ; item, quod, licet super alienacionibus rerum immobilium, sitarum infra muros predicte parrochie, consueverint fieri littere testimoniales, unico sigillo dicti capituli per manum cantoris ejusdem ecclesie sigillate, quibus litteris adhibetur et hactenus adhiberi consuevit plena fides in judiciis et extra, cantorque predictus emolumentum dicti sigilli, racione sue cantorie et non capituli, percipere consuecerit de antiqua et approbata consuetudine, ut asserit idem cantor, a tanto tempore de cujus contrario memoria non existit, dicti inquisitores inhibuerunt, ut dicitur, et de novo, ne instrumenta super hujusmodi alienacionibus rerum immobilium dicte ville sigillo dicti capituli unico Podii-Sancti-Frontonis Petragoricensis in causis civilibus et criminalibus nobis et dicto capitulo pro indiviso sit communis, nosque et ipsum capitulum simus et fuerimus in possessione creandi notarios publicos ad conficiendum litteras et instrumenta publica sigillanda sigillo communi nobis et capitulo memorato, litterasque concedendi ipsis notariis super creacione ipsorum sigillandas sigillo capituli et senescalli Petragoricensis, a tempore constitucionis ibidem sigilli communis predicti, dicti inquisitores inhibuerunt, ut dicitur, de novo ne de cetero fides adhibeatur litteris et instrumentis notariorum, litteras sue creacionis habencium sigillatas unico sigillo capituli et senescalli nostri predictorum, statuentes fidem adhiberi debere litteris et instrumentis notariorum habencium litteras sue creacionis sigillatas solo sigillo communi nobis et capitulo memorato ; que premissa in prejudicium dictorum capituli et cantoris redundare videbantur, ut dicebant ; nos super premissis mandavimus veritatem inquiri ; Visa igitur inquesta super predictis de mandato nostro facta, propter quosdam defectus in ea repertos, quia non est compertum nos, per procuratorum nostrum in predictis, legittime defensos fuisse, ex causa, curia nostra ordinavit quod procuratori nostro Petragoricensi fiet copia articulorum in inquesta predicta contentorum et nominum testium in ea productorum, et quod ipse dictis articulis iterato respondebit, et defensiones nostras super eis ad plenum proponet, et contrarios articulos, si voluerit, faciet, ac probaciones pro parte nostra super predictis producet, et quod salve remanebunt attestaciones testium ex parte dictorum capituli et cantoris in inquesta predicta productorum ; salvo eciam quod, contra testes parcium hinc inde productorum et producendorum, ipse partes hinc inde dicere possint et super eorumdem testium reprobacionibus que fuerint admittende probaciones legittime recipientur ; et super omnibus predictis inquesta predicta, jam inchoata, perfecta et completa, ut premissum est, remittetur ad curiam judicanda.

Martis post octabas Epiphanie.

M. G. de Usco reportavit.

 

XVI. Cum significasset nobis procurator abbatis capituli Sancti-Frontonis Petragoricensis quod domus que quondam fuit Guillelmi Guidonis, ad manum nostram pro delictis ipsius, ut dicitur, posita, habilis et competens existeret ad tenendam curiam communem inter nos et abbatem et capitulum ecclesie memorate, cum non sit, ut dicebant, certus locus ad faciendum premissa deputatus ; cumque assereret procurator predictus quod medietas dicte domus eisdem abbati et capitulo, jure suo, debebat confiscari, nos super causa dicte conficactionis ejus tempore et valore dicte domus, aliisque circonstanciis premissas tangentibus, informacionem fieri mandavimus, nostro ad premissa procuratore vocato ; Visa igitur super premissis informacione de mandato nostro, ut premittitur, facta, per curie nostre judicium, dictum fuit quod informacio predicta non judicabitur, cum facta non fuerit ad finem judicandi, sed, si procurator dictorum abbatis et capituli velit hoc prosequi, nos super premissis, vocatis procuratore nostro et aliis evocandis, plene faciemus inquiri veritatem, et inquestam hujusmodi judicari et debito fine decidi.

Martis post octabas Epiphanie.

M. G. de Usco reportavit.

 

XX. Cum mota esset questio inter procuratorem nostrum Petragoricensem, ex una parte, et senescallum et gentes tunc regis Anglie, ducis Aquitanie, asserentes dictum regem esse dominum superiorem loci Salvitatis, ex altera, presentibus dominis loci Salvitatis et partem facientibus, prout procurator ipsorum coram nobis confessus fuit in jure, super eo quod dicebat idem procurator noster quod, licet nos essemus et simus in saisina exercendi omnem justiciam altam et bassam in loco de Salvitate et in toto feodo de Camineriis et in omnibus terris existentibus in dicto feodo, scilicet in tota parrochia Sancti-Germani et de Monasteriis, de Sancto-Pardulfo et de Dulphal, et de Sancto-Romano, et de Guisaco et de Anhaco, illi qui se dicunt domini Salvitatis, in quodam loco prope Salvitatem in predicta parrochia Sancti-Germani, cuidam auriculam justiciando absciderent in prejudicium dicte saisine nostre ; et, quia predicti, licet pluries requisiti ex parte nostra, quod dictum locum de predicta auricula resaisirent et factum hujusmodi emendarent, noluerunt hoc facere, senescallus noster Petragoricensis quicquid predicti, qui fecerant dictum factum, habebant in dicta villa Salvitatis et totam dictam villam ad manum nostram posuit, ponendo eciam ibidem vexillum nostrum et servientes nostros ; sed gentes tunc regis Anglie, scilicet Augerus Mota, senescallus Agenensis, cum pluribus suis servientibus armatis, ad dictum locum venientes, post appellacionem ad nos per bajulum de Aymeto factam, portas ipsius Salvitatis fregerunt, et exinde servientes nostros per scapulas ejecerunt et vexillum nostrum in fossatios projecerunt ; adiciens idem procurator noster quod, cum bajulus de Aymeto animalia quorumdam hominum de Salvitate, justiciando, cepisset et ea secum duceret, plures homines de Salvitate et servientes quidam dicti regis Anglie, una cum eis de villa predicta, armati exierunt et bajulum predictum cum armis fugaverunt, et predicta animalia rescusserunt eidem ; petebatque dictus procurator noster predicta nobis emendari, et, nos in saisina exercendi omnem justiciam in locis predictis debere remanere, pronunciari, senescallo et gentibus dicti regis Anglie, nomine quo supra, plura ad sui defensionem proponentibus, ex adverso, et asserentibus quod domini loci predicti Salvitatis, cujus loci dicebant dictum regem Anglie esse dominum superiorem in omnibus, erant in saisina exercendi omnem justiciam in locis predictis et eciam in parrochia de Busseto, et requirentibus manum nostram, in dictis locis appositam, amoveri ; Visa igitur inquesta super hiis de mandato curie nostre facta, visis eciam omnibus que dicte partes in hujusmodi [questione] proponere voluerunt, quia inventum fuit dictum procuratorem nostrum excessus predictos per eum propositos contra gentes predictas dicti regis Anglie liquide probavisse, et eumdem procuratorem nostrum, quantum ad saisinam predicte justicie locorum omnium predictorum, excepta parrochia de Anhaco, intencionem suam melius probavisse, per curie nostre judicium dictum fuit nos esse et remanere debere, tamquam partem, jure nostro, in saisina exercendi omnem justiciam altam et bassam in locis predictis, salva tamen, super hoc, parti adverse, questione proprietatis, et dictam partem adversam esse in saisina exercendi jurisdictionem in dicta parrochia de Anhaco, et in ea remanere debere, salva nobis in hujusmodi questione proprietatis ; et manus nostra, ibidem apposita, fuit amota, et eciam manus nostra, apposita in dicta parrochia de Busseto, fuit amota, salva nobis questione proprietatis et possessionis jurisdictionis in loco predicto ; et, pro excessibus predictis, liquide probatis, dictum fuit quod gentes dicti regis Anglie hoc emendabunt ; quam emendam postea curia nostra, contra dictum Augerum Mota, tunc senescallum Agenensem, taxavit ad quinque millia librarum Turonensium, nobis, pro emenda predictorum, solvenda.

Jovis ante Candelosam.

Cuillier reportavit.

 

XXI. Visa inquesta facta inter abbatem Obazine, ex parte una, et Bertrandum et Armandum de Gramaco, fratres, milites, et eorum consortes, ex altera, super eo quod dicebat dictus abbas quod dicti milites et eorum consortes injuriose fecerant occidi quosdam boves ipsius abbatis, cum inventum fuerit dictam inquestam non esse completam, per curiam dictum fuit quod dicta inquesta remittetur ad perficiendum per majorem judicem senescallie Petragoricensis, vocatis partibus, et Johanne Calveti, procuratore nostro senescallie Petragoricensis.

Jovis predicta.

Cuillier reportavit.

Procurator Petragoricensis habuit eam.

 

XLVII. Inquesta quadam facta per commissarios senescallier Petragoricensis, ad instanciam procuratoris nostri dicte senescallie, contra Johannem Porquerii et Guillelmum de Urseya, super quibusdam excessibus ab eisdem, ut dicebatur, perpetratis, videlicet super delacione armorum et violenciis illatis, ut dicebatur, dicte la Bonne et ejus filio et Ademaro de Furno, visa et diligenter inspecta, predicti Johannes et Guillelmus a predictis excessibus, contra ipsos propositis, per curie nostre judicium, absoluti fuerunt.

Martis post Reminiscere.

Decanus Cassellensis reportavit.

 

XLIX. Cum quedam appellacionis causa, per procuratorem religiosi viri, abbatis Terracinensis, nomine procuration ipsius, ab audiencia senescalli nostri Petragoricensis ad nostram curiam interposite, super quibusdam gravaminibus, ad instanciam Gaufridi de Ponte, eidem abbati et hominibus suis, per quamdam ordinacionem prefati senescalli nostri, de quibusdam pignoribus, ab hominibus dicti Gaufridi, per quosdam servientes nostros, ad instanciam abbatis predicti, captis, eisdem hominibus restituendis, ut dicebat idem procurator, illatis, per nos commissa fuisset magistro Geraldo de Sabanaco, clerico nostro, audienda et terminanca, fueritque dicta causa per prefatum magistrum Geraldum, quibusdam tamen partium predictarum coram eo allegacionibus auditis, magistro Petro Teysenderii simili modo commissa, magister Petrus predictus, cognito de dicta causa, pronunciavit appellacionem dicti abbatis esse injustam, dictum Gaufridum et ejus procuratorem a peticione dicti abbatis super hoc absolvendo, dictumque abbatem et procuratoem suum, nomine procuratorio ipsius, in litis expensis condempnando ; a qua sentencia, tanquam iniqua, fuit, per dictum procuratorem, nomine quo supra, iterato ad nostram curiam appellatum ; Visis igitur actis et processibus utriusque partis, meritisque dictarum causarum diligenter attentis, per curie nostre judicium dictum fuit et pronunciatum dictum magistrum Petrum male judicasse, et predictum procuratores dicti abbatis bene appellasse, et quod dicta sentencia non mandabitur execucioni, et restituentur dicto abbati predicta bona supra dictos homines suos capta, occasione premissorum.

Martis post Reminiscere.

M. G. de Landri reportavit.

 

LXVIII. Cum Guillelmus Viguerii, serviens noster et locum tenens vicarii Montis-Albani apud Eshartex, senescallo Petragoricensi denunciasset quod nobilis mulier Guillelma de Picatos, Bertrandus, ejus filius, Guillelmus de Bogias, et Arnaldus, ejus filius, predictum servientem, officio nostro utentem, in facie, usque ad sanguinis effusionem, percusserant, et quedam pignora, que, suum officium exercendo, ceperat, eidem recusserant, et baculum, signo regio signatum, quem palam et publice deferebat, eidem abstulerant et in lutum projecerant ; et propter hoc castellanus Montis-Albani, ex commissione sibi a senescallo Petragoricensi facta, vocatis Guillelma et aliis predictis, inquisivisset, et auditis omnibus que dicte partes hinc inde proponere voluerunt, dictam Guillelmam in centum libris nobis, et centum solidis parti, et dictum Guillelmum de Bogias et Arnaldum, ejus filium, in centum libris nobis, et centum solidis parti dicti servientis, condempnasset, a qua sentencia dicti condempnati ad nostram curiam appellarunt ; commissarius autem a nobis in causa dicte appellacionis datus, procedens in ea, predictam sentenciam pronunciavit esse nullam ; a qua sentencia nullatis procurator noster senescallie Petragoricensis ad nostram curiam appellavit ; Visis igitur omnibus processibus supradictis, pronunciatum fuit, per curie nostre judicium, dictum procuratorem nostrum bene appellasse et dictum commissarium male judicasse, et fuit confirmata prima sentencia predicta, et mandabitur execucioni.

Lune post Letare Jerusalem.

Cuillier reportavit.

 

LXXVII. Lite mota, coram senescallo Petragoricensi, inter comitem Petragoricensem, ex una parte, et Lambertum Porte ac bajulum nostrum Petragoricensem, ex altera, super eo quod dictus comes dicebat quod, ipso existente in saisina, racione castri de Granholio, exercendi merum et mixtum imperium in villis de Mangaco et de Borro, tenendique ibi placita sua, quando sibi placebat, gentesque ipsius comitis, pro tenendo dicta placita sua, ibidem accessissent, saisinam suam predictam continuando, ipsi ad instanciam dicti Lamberti, per dictum bajulum fuerunt super hoc prohibiti, licet de hoc mandatum non haberet nec potestatem, ut dicebat ; a qua quidem prohibicione, ex parte predicti comitis, ad dictum senescallum extitit appellatum ; quare peciit idem comes pronunciari ipsum bene appellasse, dictumque bajulum male et inique processisse ad faciendum prohibicionem predictam, ipsumque puniri pro premissis, ac dictum Lambertum condempnari ad solvendum sibi, racione predictorum, mille marchas argenti, pro suis dampnis et interesse ; dicto Lamberto, pro se, ac procuratore nostro Petragoricensi, pro nobis, in quantum nos tangit, plures raciones in contrarium proponentibus, et dicentibus quod, cum dictus Lambertus, racione basse justicie que in dictis locis ad eum dicitur pertinere, teneret ibidem placita sua, gentesque dicti comitis accessissent ibidem cum multitudine armatorum, causa impediendi eum super hoc, et ipse ad senescallum Petragoricensem appellasset, ne, per gentes dicti comitis impediretur in hujusmodi, presente serviente nostro, ad ipsius Lamberti custodiam in saisina sua predicta, auctoritate nostra specialiter deputato, essetque eisdem prohibitum, per servientem predictum, ne ipsum impedirent in premissis, et ne aliquas novitates super hoc eidem facerent, et posuisset idem serviens dicta loca et jurisdictionem dictorum locorum ad manum nostram, tamquam superioris, propter debatum parcium predictarum, arrestassetque easdem gentes dicti comitis, propter delacionem predictam armorum, quibus omnibus spretis, dicte gentes ipsius comitis ibidem tenuerunt placita sua, et gentes dictorum locorum pignorarunt, arrestum predictum et manum nostram predictam fregerunt, et plura alia attemptarunt contra dictum Lambertum, in prejudicium appellacionis sue predicte, et contra inhibicionem predictam dicti bajuli nostri, quare petebat dictus Lambertus se absolvi a predicta peticione dicti nomitis, et pronunciari ipsum Lambertum bene appellasse, et attemptata, post appellacionem suam ad statum debitum reduci ; dictusque procurator noster, pro nobis, petebat ipsum comitem, propter predicta, puniri secundum qualitatem excessuum predictorum ; super quibus factis, excessibus, appellacionibus, attemptatis, senescallus Petragoricensis, vocatis partibus, fecit veritatem inquiri ; Dictis igitur processibus et inquestis, de mandato nostro ad judicandum ad curiam nostram asportatis, visis et diligenter examinatis, quia inventum est sufficienter probatum gentes dicti comitis predictum Lambertum, post appellacionem suam, impedivisse in saisina sua predicta et contra prohibicionem dicti bajuli nostri, ex parte nostra eis factam, dictamque manum nostram violasse et plura alia commisisse, contra appellacionem et prohibicionem predictas, per curie nostre judicium dictum fuit ipsum comitem male appellasse et dictam prohibicionem juste sibi factam fuisse a bajulo predicto, fuitque dictum predictum Lambertum bene appellasse, et quod ea que attempta fuerunt, post appellacionem suam predictam, ad statum debitum reducentur ; et, per idem judicium, fuit dictus comes condempnatus ad solvendum nobis ducentas libras Turonenses, pro excessibus supradictis, dictusque Lambertus a peticione predicta dampnorum et interesse dicti comitis extitit absolutus.

Veneris ante Ramos Palmarum.

Creci reportavit.

 

LXXX. Lite mota, coram senescallo Petragoricensi, inter homines habitantes in parrochia de Creyshaco, una cum procuratore nostro dicte senescallie, ex parte una, et comitem Petragoricensem, ex altera, super eo quod ipsi dicebant quod gentes dicti comitis ceperant ab eisdem hominibus pignora, racione cujusdam tallie ipsis hominibus a gentibus dicti comitis indebite imposite, et de novo, et post appellacionem per dictos homines ad senecallum predictum emissam ab audiencia comitis supradicti, quare petebant dicta pignora sibi reddi et restitui ; dicto comite in contrarium asserente, et plures raciones ad sui defensionem proponente ; Facta super hoc inquesta de mandato dicti senescalli, et de mandato nostro ad judicandum curie nostre reportata, visa et diligenter examinata, quia dicti homines et procurator noster intencionem suam super hoc minime probaverunt, per judicium curie nostre dictus comes fuit ab impeticione predicta eorum absolutus.

Veneris ante Ramos Palmarum.

Creci reportavit.

 

LXXXV. Cum, ex parte hominibus territorii de Alto-Monte et locorum circumvicinorum nobis significatum fuisset quod nobis et hominibus dicti loci et toti patrie expediebat quod nos, in loco qui dicitur Gard’-a-mon, quandam novam fieri faceremus bastidam, nos, ad eorum instanciam, mandavimus senescallo Petragoricensi ut ipse veritatem inquireret, vocatis qui deberent vocari, utrum dictam bastidam fieri nobis et dictis hominibus ac predicte patrie expediret, et quod commodum vel incommodum, si ipsa fieret, nos et quicumque alii haberemus, et inquestam quam super hoc faceret, sub sigillo suo clausam, quam cicius posset, nobis remitteret ; qui senescallus, servata forma mandati predicti, inquestam super hoc factam per ipsum ad curiam nostram remisit ; Visa igitur inquesta predicta, cum, per eam non fuerit inventum quod aliqui se in hujusmodi opposuerint, proponentes aliquid racionabile quare dicta bastida fieri non deberet, per curie nostre judicium dictum fuit quod nobis, predictis hominibus et toti patrie expedit quod dictam bastidam in predicto loco de Gard’-a-mon fieri faciamus.

Veneris ante Ramos Palmarum.

M. R. de Sancto-Benedicto reportavit.

Placuit domino Regi quod ista bastida fiat, et idcirco mandabitur senescallo Petragoricensi quod ipse in loco predicto faciat fieri dictam bastidam, patrie consuetudine observata, proviso eciam quod ipse convenciones per dictos homines promissas dicto senescallo, pro domino Rege, propter hoc integrari faciat et compleri.

 

LXXXVII. Cum frater Berengarius Seguini, monachus monasterii Brantolmensis, prior, ut dicebat, prioratus de Claris-Vallibus et de Veroglio, eidem annexo, coram senescallo Ruthenensi proposuisset quod, licet ipse esset et diu fuisset in saisina pacifica dicti prioratus de Veroglio, et sub manu et garda nostris, et pro dicta custodia certum servientem haberet a nobis seu seneschallo nostro, ad hoc sibi specialiter deputatum, baculusque noster, in signum garde predicte, esset palam et publice super portam ecclesie dicti prioratus positus, nichilominus, spreta manu et garda predictis, Hugo et Bertrandus de Balaguerio, fratres, dictum prioratum intraverunt, et portas ejus claudentes, dictum priorem ad dictum prioratum venientem et intrare volentem, violenter et cum armis, prohibuerunt ne dictum prioratum intraret, ipsum priorem taliter possessione sua spoliando, quare petebat dictus Berengarius prioratum predictum de Verogolio, cum suis juribus et pertinenciis et cum fructibus inde perceptis, sibi restitui, et se in statum pristinum reponi, et dictos fratres, pro dictis excessibus, puniri, dictis fratribus pluribus racionibus se defendentibus, ex adverso ; Visa inquesta, super hoc per dictum senescallum facta, et de mandato nostro ad judicandum ad curiam nostram reportata, per judicium curie nostre dictum fuit dictum fratrem Berengarium in saisina dicti prioratus de Verogolio esse reponendum, in eodem statu in quo ipse erat, tempore violencie predicte, salva auctoritate et disposicione abbatis Branthomensis in omnibus, quantum ad prioratum predictum, et mandabitur senescallo predicto quod de fructibus exinde perceptis et qui percipi potuerunt, vocatis quorum intererit, faciat, prout ad se pertinet, justicie complementum ; et pro eo quod dicti fratres gardam et manum nostram fregerunt, per idem judicium dictum fuit quod de bonis dictorum fratrum capientur ducente libre Turonenses, pro emenda nostra.

Veneris ante Ramos Palmarum.

Cuillier reportavit.

 

XCIV. Cum, a quodam judicato, per prepositum Parisiensem facta, contra Gaufridum de Ponte, dominum de Riberac, domicellum, pro Petro Sales, apothecario, in quadam causa pecuniaria que coram dicto preposito pendebat inter partes predictas, idem Gaufridus ad nostram curiam appellasset ; Tandem, in causa dicte appellacionis, predictis partibus in nostra curia constitutis, et auditis parcium racionibus hinc et inde, visoque processu parcium predictarum, per curie nostre judicium dictum fuit predictum prepositum bene judicasse et dictum Gaufridum male appellasse, et mandabitur execucioni  judicatum predictum.

Dicto Gaufrido curia ex causa remisit istam emendem.

Jovis post Epiphaniam.

 

Inqueste et processus

per curiam facti in Parlamento Hyemali,

Anno Domini MCCCX

Philippe IV, 1310.

 

LXXXI. Cum Raymundus le Camus, de mandato magistri Yvonis de Laudunaco, clerici, et Johannis Roberti, militis nostrorum, tamquam bannitus de regno nostro, pro suspicione plurium criminum, tandem captus in nostro carcere de Emeto teneretur per Bernardum de Podio-Acuto, bajulum nostrum de Emeto, dictus Raymundus a dicto carcere evasit, eundem carcerem violando ; post hoc dicti magister Yvo et miles predictum Bernardum, pro suspicione dicte evasionis, captum fecerant in nostra prisione teneri ; qui Bernardus super facto hujusmodi finavit, cum predictis magistro Yvone et militer, ad quadringentas libras Turonenses nobis dandas ; quibus mediantibus, dictus Bernardus fuit a dicto carcere liberatus, quo sic liberato, idem bajulus postea nobis, conquerendo, monstravit quod ipse a dicta financia, ad nos legitime appellavit, et quod ipse compulsus fuit, per justum metum et per violenciam prisionis ad faciendum financiam predictam ; de quibus mandavimus inquiri, vocatis partibus, veritatem ; Factis igitur informacione, contra dictum Bernardum, super suspicione evacionis dicti Raymundi, et inquesta super querimonia dicti Bernardi, et ad nostram curiam asportatis, auditisque super eis partibus antedictis, precepit nostra curia quod viderentur dicte informacio et inquesta, ut per eas sciretur si dictus Bernardus super hoc appellaverit nec quod per violenciam compulsus fuerit ad dictam financiam faciendam, per curie nostre judicium, dictum fuit quod contra eundem Bernardum execucioni mandabitur financia predicta.

Jovis ante Penthecostem.

Mangon reportavit.

 

LXXXII. Cum, ex parte Petragoricensis episcopi hominumque burgi d’Alamans ac procuratoris nostri senescallie Petragoricensis, nec non Nicasii de Ursino, servientis nostri, nobis fuerit, conquerendo, monstratum quod Gaufridus de Ponte, dominus Riberiaci, domicellus, predicto episcopo cuidem presbitero, ejus subdito, et aliis supradictis personis plures violencias, injurias, excessus, dampna et rescussas fecit, ac eciam dictum episcopum turbavit in possessione alte et basse justicie burgi d’Alamans, in qua dictus episcopus et sui predecessores sunt, ut dicitur, et fuerunt pacifice a tempore a quo memoria hominum in contrarium non existit ; nos vero, de predictis excessibus et inobedienciis, vocatis evocandis, inquiri mandavimus veritatem ; facta igitur super hiis inquesta et ad curiam nostram reportata, visa et diligenter examinata, quia repertum est per eam sufficienter probatum quod dictus Gaufridus, dominus Riberiaci, Geraldum de Bono-Fonte, presbiterum, cepit, et in vilissimo carcere posuit et intrusit, necnon, post provocaciones et appellaciones a dicto episcopo et hominibus suis burgi d’Alamans ad nos interjectas, ne dictus Gaufridus predictum episcopum in saisina justicie alte et basse dicti burgi, in qua erat, ut dicebat, solus et insolidum, impediret, nec hominibus dicti burgi aliquas violencias inferret, dictoque episcopo, in speciali garda nostra existente in persona et omnibus bonis suis, ac Nicasio de Ursino, serviente nostro, super hoc, per senescallum nostrum Petragoricensem, specialiter gardiatore ipsi episcopo deputato, qui Nicasius, serviens noster, predicta dicto Gaufridi notificaverat, et sibi, auctoritate nostra, inhibuerat, sub omni eo quod posset nobis forisfacere, ne predictis episcopo et hominibus in ipsorum prejudicium aliquid attemptaret, quodque dictus serviens noster predictum Gaufridum citaverat ad assisiam senescalli nostri Petragoricensis prestiturum assecuramentum preposito et hominibus prefati burgi d’Alamans, et ex habundanti, iterato inhibuerat eidem ne dicto episcopo et gentibus suis aliquid forisfaceret ; quibus omnibus spretis, dictus Gaufridus, in prejudicium garde nostre, plures homines et habitantes dicti burgi d’Alamans cepit et incarceravit et in vilissimo carcere retrudit. Item, predicti non contentus, dictus Gaufridus ad predictum burgum d’Alamans accessit, et ibidem intravit per violenciam, frangendo portas dicti burgi, cum multitudine hominum armatorum, non obstante eciam quod dictus serviens noster ibidem presens, dicto Gaufrido, auctoritate nostra, inhiberet hoc eidem, quantum posset. Item, quod dictus Gaufridus, mala malis accumulans, dicto episcopo ibidem presente et pontificalibus induto, cum mittra, croça et sancte crucis vexillo, inhibente dicto Gaufrido, ex parte Dei et nostra, ne ipsi, ecclesie sue nec hominibus d’Alamans aliquas injurias vel novitates faceret, dictus Gaufridus multa opprobria dixit eidem episcopo et pluries ipsum fuit dementitus, ac eciam dictus Gaufridus ita impetuose transivit inter dictum episcopum et quemdam sacerdotem qui eum sustinebat quod fere ambo ad terram ceciderunt, et cecidissent nisi astantes ipsos sustinuissent et juvassent, et quod existentes cum dicto Gaufrido plures sagittas et quarellos contra habitantes dicti burgi projecerunt, et quod dictus Gaufridus assisias ibidem tenere attemptavit. Item, quod dictus Gaufridus Guillelmum de Philhaco, quem dictus Nicasius, serviens noster, ceperat apud Riberiacum, de mandato senescalli nostri Petragoricensis, tanquam debitorem nostrum fugitivum, rescussit eidem, manumque violentam in dictum servientem apposuit, et digitos super oculos servientis predicti fortiter oppressit, et insuper quod, cum dictus Gaufridus, manu et ore, fuisset arrestatus per senescallum nostrum Petragoricensem, et sibi preceptum quod iret apud Lausertam tenere prisionem, dictus Gaufridus hoc facere non curavit, sed inobediens recessit, ac plura alia gravamina, dicto episcopo et gentibus suis et servientibus nostris intulit, et plures alias inobediencias fecit, jurisdiccionem nostram contempnendo ; Quibus omnibus diligenter attentis, per curie nostre judicium, dictus Gaufridus extitit condempnatus personis que sequntur, in hunc modum ; Primo, dicto episcopo, pro predictis injuriis et dampnis sibi per dictum Gaufridum illatis, in mille quingentis libris Turonensibus parvorum ; item, dicto Nicasio, servienti nostro, in centum et quinquaginta libris Turonensibus ; item, hominibus et habitantibus dicti burgi d’Alamans, captis et incarceratis per dictum Gaufridum, in quinquaginta libris Turonensibus distribuendis inter ipsos per predictum episcopum ; item, nobis in duobus millibus librarum Turonensium, pro emenda nostra ; et precepit curia nostra quod tota terra dicti Gaufridi ponatur ad manum nostram et teneatur donec omnia predicta ad plenum fuerint persoluta, et insuper fuit dictum quod dictus Gaufridus tenebit prisonem firmatam usque ad voluntatem nostram in loco a nobis sibi assignando, et, quando dictus Gaufridus exibit dictam prisionem nostram, ipse statim ibit, recta via, ad dictum episcopum Petragoricensem, ipsi emendam verbalem super predictis injuriis prestaturus, reservavitque curia nostra, per idem judicium, cuilibet dictarum parcium, super justicia dicti burgi d’Alamans, jus suum, tam in proprietate quam in possessione.

Jovis ante Penthecosten.

Decanus de Cassello reportavit.

 

LXXXVII. Cum, super justicia terre de Moleriis et de Podio-Corneti, inter procuratorem nostrum senescallie Petragoricensis, ex una parte, et Ratherium et Bertrandum de Calceata, fratres, ex altera, questio verteretur fuissetque justicia predicta, propter debatum parcium, ad manum nostram, tamquam superioris posita, dicentibus dictis fratribus se, tempore apposicionis manus nostre et ante, esse et fuisse in possessione pacifica justicie predicte, petentibus ante omnia de hac incidenti questione cognosci, et dictam manum nostram antequam, super dicto principali negocio, tenerentur procedere, amoveri, dictumque fuisset, per arrestum curie nostre, de dicta incidenti questione primo cognosci debere, suspensa medio tempore cognicione super dicto negocio principali ; Datis igitur a nobis certis commissariis super dicta incidenti questione, factaque per eos inquesta super eadem questione et ad nostram curiam de nostro asportata mandato ac diligenter visa, quia per eam liquido compertum est dictos fratres, tempore apposicionis manus nostre, esse et ante fuisse in pacifica saisina justicie predicte, per curie nostre judicium, fuit dictum quod manus nostra de dicta justicia amovebitur, sub caucione ydonea, secundum tenorem arresti per curiam nostram facti, et predictis fratribus, in saisina dicte justicie, interim remanentibus, super dicto principali negocio procedetur, et removabitur commissio super eo, certis commissariis super hoc deputandis a nobis, quibus dabitur in mandatis quod compellant dictos fratres litteras et instrumenta contractus habiti inter comitem Petragoricensem et ipsos super translacione juris quod habebat idem comes in justicia predictorum locorum, procuratori nostro predicto, juxta fisci privilegium, exhibere ; quod si facere recusaverint dicta justicia ad manum nostram statim, nulla alia cause cognicione premissa, reponetur, nex ulterius proecedetur in negocio principali, donec dicta instrumenta eidem procuratori nostro exhibuerint et de hujusmodi sua contumacia prius satisfecerint competenter.

Mercurii post Penthecosten.

M. G. de Usco reportavit.

 

CXIV. Cum in causa coram nobis mota inter executorem testamenti defuncte Margarete, quondam domine Bragericai, ex una parte, et Ysabellim de Levis, legitimam tutricem seu administraticem Helie Rudelli et sororis ejusdem, liberorum suorum ac dominorum Brageriaci, ex altera, racione bonorum que quondam fuerunt dicte defuncte et fructuum et exituum eorumdem ac execucionis testamenti ipsius defuncte, orto debato, ex incidenti, inter partes predictas super eo quod proponebatur manum nostram appositam in castris de Morenx, de Brageriaco et in alia terra dicte defuncte, fractam fuisse, auditis super hoc procuratore nostro et dicte executore, ex una parte, et procuratore dicte Ysabellis, ex altera, per arrestum nostre curie, dictum fuit quod, ante omnia dicta manus nostra, si fracta fuerit, ex integro resaisietur ; et postea, dictis procuratore nostro et executore plures raciones proponentibus et plures litteras et instrumenta exhibentibus ad probandum dictam manus nostre fraccionem, dicte Ysabellis procuratore ex adverso proponente dictam manum non fuisse appositam in bonis predictis, et, si unquam fuit ibi apposita, quod inde amota fuerat ante tempus fraccionis proposite per partem adversam, quasdam litteras et instrumenta super hoc ostendendo ; Tandem, auditis hinc inde propositis et visis litteris et instrumentis parcium predictarum, per arrestum nostre curie, dictum fuit dicte manus nostre apposicionem in dictis castris et bonis, et ejus fractionem per gentes et ministros dicte Ysabellis factam, sufficienter esse probatam, et quod dicta manus nostra reintegratibitur et resaisietur de omnibus fructibus et exitibus inde perceptis supra manum nostram predictam, et quod dicta Ysabellis hoc nobis emendabit ; et, hiis factis, partes audientur super eorum questione principali, et interim dicta manus nostra remanebit apposita, sicut prius, in castris et bonis predictis.

Actum apud Pontisaram, dominica ante Ascencionem Domini, anno trecentesimo undecimo.

 

CXVII. Cum, ex parte procuratoris nostri Patragoricensis, nobis fuerit significatum quod Guido de Tornemine et Poncius, Guillelmus, Petrus ac Guiotus, fratres ac nepotes, familiares et de vestibus predicti Guidonis de Tornemine post citacionem et ajornamentum facta predicto Guidoni avunculo et suis nepotibus, ad assisiam de Martello, coram senescallo Petragoricensi, super assecuramento prestando Bonifacio Porquerii, ac inhibicione facta dicto Guidoni suisque nepotibus et familiaribus, ex parte nostra, super omni eo quod possent nobis forisfacere, ne, pendente dicto ajornamento super dicta assecuracione prestanda, aliquas injurias, in persona vel bonis, dicto Bonifacio Porquerii inferrent, quibus spretis, predicti nepotes et familiares dicti Guidonis prefatum Bonifacium Porquerii, evaginatis gladiis, invaserunt et eidem plures injurias intulerunt ; nos vero de predictis, per certos commissarios deputatos a nobis, vocatis evocandis, inquiri mandavimus veritatem ; Facta igitur inquesta super hiis et, auditis partibus, visa et diligenter examinata, quia repertum est per eandem sufficienter probatum quod predicti nepotes dicti Guidonis de Tornemine, post predicta ajornamentum et inhibicionem facta, ut dictum est, dictoque Bonifacio in gardia nostra posito et existente, ipsum Bonifacium cum gladiis invaserunt, et multas injurias intulerunt eidem, quodque predictus Guido de Tornemine, post dictos sic excessus perpetratos, in domo sua de Martello et in quadam alia domo sua, extra villam de Martello, predictos nepotes suos occultavit et receptavit, absque hoc quod ipsos in aliquo evitaret,  in prejudicium garde et inhibicionis predictarum, per curie nostre judicium, dictus Guido de Tornemine in quingentis libris Turonensibus nobis solvendis occasione predictorum extitit condempnatus, salva dicto Bonifacio peticione sua super injuriis et excessibus predictis.

Mercurii post Penthecosten.

Cassel reportavit.

 

CXVIII. Cum, pendente ajornamento Guidoni de Tornemine et Poncio, Guillelmo, Petro ac Guioto, fratribus, ejusdem Guidonis nepotibus et familiaribus, facto de assecurando Bonifacium Porquerii de Martello, et post inhibicionem predictis ajornatis factam, ex parte domini Regis, ne, pendente dicti ajornamenti dilacione super prestando assecuramento predicto, ipsi ajornati injurias aliquas dicto Bonifacio in persona vel bonis suis inferrent, nepotes predicti, contra dictum Bonifacium, fecerint insultum et ipsum invaserint et vileniaverint, et inquesta super hoc facta, dictus Guido, per inquestam predictam, in emendam quingentarum librarum Turonensium domino Regi solvendam fuerit condempnatus, tandem dictus Guido, se reputans ex condempnacione predicta gravatum, graciam obtinuit a domino Rege ut, non obstante condempnatione predicta, iterato videretur inquesta predicta ; Visa igitur iterum dicta inquesta et ad nostram curiam reportata, et super ea deliberatione habita pleniori, dictus Guido a predicta condempnacione fuit totaliter absolutus.

Jovis post Sanctum-Barnabam, anno trecentesimo undecimo.

 

Item inqueste expedite inter dui parlamenta de speciali mandato, etc.

 

I. Cum Auda de Tyranno, filia et heres Gombaudi de Tyranno, domicelli, in causa appellacionis ab ipsa, contra Bertrandum Calculi, a curia domini de Blancaforti, primitus ad curiam dilecti et fidelis nostri ducis Aquitanie et ejus senescalli Wasconie interjecte, a curia ipsius ducis et ejus senescalli predicti, a pluribus gravaminibus et defectu ac denegacione juris, secundo se asserens appellasse, litteras nostras obtinuisset senescallo Petragoricensi vel ejus locum tenenti directas, inter cetera continentes quod, appellacione sua predicta pendente, nihil permitteret attemptari in prejudicium ipsius appellantis, et atemptata, si que essent, ad statum debitum faceret revocari, locumque tenens dicti senescalli Petragoricensis predictam commisisset bajulo nostro nove bastide Sancti-Ludovici, dictus bajulus, super eisque dicta Auda in ejus et appellacionis sue prejudicium dicebat post dictam appellacionem fuisse attemptata, vocato Arnaldo de Baigaran, bajulo dicti domini de Blaquaforti et quibusdam aliis, veritatem inquisivit ; inquestaque per eum facta de predictis, ipse precepit eidem Arnaldo quod dictum locum de Tyranno, cum ejus pertinentiis, et molendinum dicti loci restitueret dicte Aude, cum, post appellacionem predictam, eam seu ejus familiam inde ejectam per ipsum Arnaldum fuisse, per suam inquestam diceret invenisse ; dicto vero Arnaldo hoc facere recusavit ; dicta vero inquesta ad curiam nostram asportata, et Auda predicta instanter requirente eam videri et judicari, per arrestum nostrum curie, dictum fuisset in novissime preterito parlamento quod dicta inquesta videretur, nisi pars adversa causam racionabilem proponeret quare non deberet videri ; tandem finito dicto parlamento, nos dilectis et fidelibus gentibus nostris, Parisius requestas tenentibus, mandavimus, et ex causa, quod, quamquam finitum esset dictum parlamentum, ipsi procedetent ad judicandum dictam inquestam, nisi pars adversa aliquid racionabile proponeret quare non deberet judicari ; vocatis igitur partibus et dicta Auda ut prius requirente, pars adversa plura in contrarium allegavit ; quibus auditis, precepit curia nostra, non obstantibus propositis ex adverso, dictam inquestam videri et judicari ; Visa igitur et diligenter examinata inquesta predicta, cum per eam repertum sit sufficienter probatum dictam Audam, ut premissum est, appellasse ipsamque existere in possessione dicti loci de Tyran pertinenciarumque ejusdem, tempore appellacionis predicte, ipsamque seu ejus familiam, nostrumque servientem, ad gardiandum ipsam deputatum, de dicto loco de Tyran, post dictam appellacionem ejectos fuisse per dictum Arnaldum, et eundem Arnaldum animalia et bona quamplura mobilia dicte Aude et hominum suorum ibidem existencia, usque ad valorem quingentarum librarum Turonensium, per violenciam cepisse et secum duxisse, certosque homines ipsius Aude de loco dicto del Bosc captos tamdiuque detentos fuisse, carceri mancipatos per Arnaldum predictum, quousque dederunt eidem, pro sua deliberacione, certam caucionem, post dictam appellacionem, et inhibicionem sibi factam per gentes nostras ne, pendente appellacione predicta, eidem Aude faceret aliquod prejudicium vel gravamen, per curie nostre judicum, dictum fuit quod ipsa Auda de dicto loco de Tyran et pertinenciis ejus et omnibus animalibus et bonis predictis, si extant, alioquin de quingentis libris Turonensibus, pro eorum valore, si dictum valorem dicta Auda ex habundanti, un curia nostra, juraverit, restituetur et ad hoc compelletur idem Arnaldus, et eciam ad reddendum eidem Aude cartas, litteras, obligaciones et instrumenta sua in domo sua predicta existencia, tempore ejeccionis predicte, et omnia dampna que ipsa et ejus homines sustinuerunt ultra hoc, racione predictorum, facta prius fide de eisdem dampnis, causionemque predictam per dictos homines del Bosc pro eorum deliberacione datam dicto bajulo de Blanquafort, curia nostra totaliter anullavit, fuitque dictus Arnaldus, per idem curie nostre judicium, condempnatus in emenda mille librarum Turonensium nobis solvendarum pro dictis excessibus et contemptu ; dicta vero Auda, de valore bonorum predictorum requisita jurare, per suum asseruit juramentum quod dicta bona sibi ablata , tempore ejectionis predicte, in domo sua predicta de Tyranno existencia, videlicet jocalia, blada, vina, culcitre, coopertoria et alia quedam bona sua, non computatis litteris, cartis, obligacionibus et instrumentis suis predictis, bene valebant quadringentas libras Turonenses ; de animalibus vero hominum suorum certum non potuit, ut dicebat, facere juramentum, nisi prius cum dictis hominibus suis fuerit super hoc certificata ; super quo curia nostra remisit eam ad senescallum Petragoricensem vel ejus locum tenentem.

Sabbato post octabas apostolorum Petri et Pauli.

Mangon reportavit.

 

X. Cum Helyas de Bleigniaco, armiger, ex una parte, et senescallu et procurator Petragoricenses pro domino Rege, ex altera, de quibusdam rebus et jurisdicionibus, sub certis condicione et forma, permutacionem fecissent, retenta super hoc domini Regis voluntate, et dominus Rex eidem senescallo mandasset ut ipse, vocato procuratore suo et aliis evocandis, inquireret diligenter si dicta permutacio sibi esset utilis, et sibi remitteret quicquid super hoc inveniret, ut per hoc appareret si dictam permutacionem confirmare vel infirmare deberet ; Visa inquesta super hoc per Helyam de Creichaco, clericum, ad hoc, per dictum senescallum, deputatum, facta, propter plures defectus in ea repertos, curia nostra non judicavit inquestam predictam ; sed iterato facta est super hoc commissio judici ordinario Caturcensi, quod de predictis inquirat, secundum tenorem commissionis sibi facte.

In octabas beati Johannis-Baptiste.

 

Inqueste et processus

per curiam judicati in Parlamento octabarum Brandonum,

Anno Domini MCCCXI

Philippe IV, 1311.

 

VI. Mota lite, coram senescallo Petragoricensi, inter procuratorem nostrum, pro nobis, ex una parte, et abbatem et conventum Turturacenses, ex altera, super eo quod dictus procurator proponebat, contra dictos abbatem et conventum, quod ipsi erexerant quasdam furchas in jurisdicione et territorio Turturacensibus, quam juridiccionem dicebat idem procurator, ex certa causa, fuisse et esse positam ad manum nostram, et sic fregisse dicte manus nostre apposicionem religiosos predictos; unde petebat dictus procurator noster predictas furchas totaliter dirui, et dictos abbatem et conventum nobis in emendam condignam, propter hoc, condempnari; parte dictorum religiosorum in contrarium proponente, et dicente se ad respondendum super hoc compelli non debere, nisi prius, traditis sibi peticione seu articulis supra propositis, et die ad deliberandum sibi super hoc assignata, et cum hoc petebat sibi mostram ante omnia fieri debere loci illius ubi furce predicte dicebantur per ipsos erecte, cum plures essent furce in dictis loco et territorio, et plures alias raciones proponebat, quare dicebat se non debere compelli ad repondendum in continenti dicte peticioni, presertim cum in dictis loco et senescallia utatur jure scripto; quas raciones dictus senescallus admittere recusavit, sed pronunciavit, premissis non obstantibus, dictos religiosos super premissis statim debere respondere, premissas raciones per dictos religiosos propositas non admittens; inhibuit etiam et interdixit, sub pena quinquaginta librarum, advocatis et consiliariis dictorum abbatis et conventus ne consilium seu patrocinium sibi prestarent super premissis, et notariis ibidem presentibus ne de predictis dictis religiosis facerent publicum instrumentum; ex quibus omnibus et singulis supradictis, religiosi predicti, sencientes se et ecclesiam suam per ipsum senescallum indebite pergravari, ad audienciam nostram in scriptis appellaverunt; Visa igitur inquesta et processu predictis, per judicium curie nostre, dictum fuit predictum senescallum male processisse in predictis, maxime faciendo inhibiciones predictas et denegando dicit loci ostencionem, et precepit quod, vocatis partibus, ad locum contenciosum accedat, et eo viso cognoscat de plano, et absque libelli tradicione, de dicta manus apposicione et ejus fraccione, et, si incenerit ita esse, dictas furchas faciat dirui et factum hujusmodi nobis competenter emendari, et postea de questione parcium principali, propter quam manus nostra fuit apposita in predictis, vocatis partibus, cognoscat, et eisdem exhibeat justicie complementum.

Martis post Sanctum-Georgium.

M. Stephanus de Housseia reportavit.

 

LXXI. Cum, ex parte procuratoris nostri senescallie Petragoricensis, nobis fuisset significatum quod, cum Petrus Barraherii esset in saisina ecclesie Sancti-Silani Petragoricensis, certo serviente ad gardiandum ipsum in sua saisina ex parte nostra deputato eidem, et sic in dicta saisina ipsius ecclesie et in garda nostra predicta per duos annos continuos fuisset Taleyrandus de Sancto-Asterio, Helyas de Bosco, Helyas de Blanqueto, Petrus de Barrio, Petrus Bruneti, Bertrandus de Claro-Monte, Helyas de Capella, Girardus de Armanhaco, Aymericus de Turre, Guido et Arnaldus de Lavisvilla, canonici ecclesie Sancti-Frontonis Petragoricensis, una cum quibusdam suis complicibus, tam laicis quam aliis, dictam gardam nostram frangendo violenter et cum armis, dictam ecclesiam fregerunt, intraverunt et occuparunt, et vicarium dicti Petri Barraherii ab ea violenter ejecerunt, in dicte garde nostre prejudicium et dicti Petri dampnum non modicum et gravamen ; super quibus mandavimus, vocatis partibus, inquiri cum diligencia veritatem ; Inquesta igitur super hoc facta et ad judicandum curie nostre reportata, visa et diligenter examinata, cum per eam curie nostre constiterit de saisina et garda predictis, necnon de fractione, occupacione, ejectione et violenciis supradictis, per curie nostre judicium, dictum fuit quod dictus Petrus Barraherii in saisina dicte ecclesie, in qua ipse erat de facto, reponetur in eodem statu in quo ipse erat, tempore violenciarum predictarum, restituenturque sibi a dictis invasoribus fructus a dicto tempore de ipsa ecclesia percepti, et cum hoc tenebitur in manu nostra temporale dictorum canonicorum quousque nobis satisfecerint de mille libris Turonensibus pro emenda, salvo alias insuper jure dictarum partium, tam super possessione quam super proprietate, dicte ecclesie, per competentem judicem decidendo.

Parisius, lune post Magdalenam.

Creci reportavit.

 

 <<Retour