Parlement
de Paris / n° 5180 (1318) (Criminel, III, f° 5r°)
Copie
du manuscrit :
Transcription
CR / 13 mars 2007
Remarque:
transcription non achevée, pour toute suggestion ou correction, SVP envoyer un courriel .
Ph.
etc.[1], senescallo
Petragoricensi et Caturcensi, etc.[2]
Alaydis de Monteardito, Yterius et Focherius de
Monteardito, fratres, eius filii,
nobis,
graviter conquerendo, exponi fecerunt quod
Arnaldus de Sanceto, Petrus de Goais[3], Petrus
de Chaus, Raymondus de Challaco et Odo
de
Monte Ardito, Guillelmum de Monte Ardito filium dicte
Alaydis proditorie occiderunt, et de hoc est fama publica
in illis partibus contra eos quodque
licet
tempore
et in tempus delicti hius essent et reputarentur
laici sine tonsura, vestes radiatas[4] deferentes,
et notorie extra ordinem et habitum clericalem
communiter
gesta exercentes, nichilominus in fraude se prisioni
episcopi Petragoricensis reddiderunt, evadere sic
intentes debitam temporalis iusticie ultionem.
Quare
mandamus vobis quatenus, si, ut premittitur,
legitima per famam suspicio agat de morte huius
contra eos et de conditione et statu eorum
ita esse con-
-stiterit
ipsos, nisi ut clericos dictus episcopus eos
teneat, ubicumque extra sacra loca reperiantur,
capi faciatis et incarcerari, ac demum veritate
dicti facti,
vocatis
evocandis, plenius inquisita exhibeatis eis, ut ad eos pertinuerit,
secundum eorum demerita ius [matur--](?). Si
non pro clericis legittime habeantur,
prefatum episcopum
requiratis ex parte nostra, et cum effectu
ut faciat in faciam de eisdem jus non nostrum
in eorum bonis servantes diligenter illesum
et
caventes attente quod nostra temporalis
jurisdictio per specialem non impediatur
aliquatenus(?) in hac parte. Datum Parisius, VII
februarii, anno XVII°.