In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et
Spiritus Sancti, amen. Ego, Guillelmus de Marolio, miles, dominus dicti loci,
sanus per Dei gratiam mente et corpore, et in mea bona et sana memoria
constitutis, recordans / et considerans quod nichil est certius morte et nichil
incertius hora mortis, volens et cupiens de bonis et rebus meis disponere et
etiam ordinare et saluti anime mee providere prout humana fragilitas / (nesse)
sunt ne cum de me humanitate contigerit decedere videar intestatus, testamentum
meum ultimum seu meam ultimam voluntatem et dispositionem extremam condo, facio
et de bonis et rebus meis ordino in / hunc modum.
In primis, animam meam et corpus meum Deo et beatissime
virgini Marie, matri eius, beatoque Laurentio et toti collegio beatorum,
commendo ; et in monasterio seu capella monasterii de Marolio cum [5] parentibus meis, in quacumque parte
in diocesi Petragoricensi decedere me contingat seu migrare, meam eligo
sepulturam ; et volo, ordino et precipio quod per exequtores meos
infrascriptos de bonis et rebus meis quibuscumque / de me juste querelantibus
ante omnia satisfiat.
Et lego priori prioratus de Marolio et capellano dicti loci
nomine predictorum prioratus et capellanie videlicet cuilibet eorumdem
sexaginta solidos currentis monete semel solvendos ad emendum / cuilibet
prioratus et capellanie quinque solidos renduales, volens ego dictus testator
quod prefati prior et cappellanus de Marolio qui fuerint ibidem ratione
redditorum predictorum sepulturam meam et parentum meorum qualibet die post /
celabrationem misse sue visitent et visitare teneantur. Item volo, ordino et
precipio quod per heredem meum infrascriptum vel per alium prod…um eius (nomine)
quotienscumque a loco de Marolio (aliene) contigerit cuilibet capellorum / de
Marolio et cappelle eiusdem loci qualibet die per annum continuum a die
sepulture mee inantea incipiendum et continue computandum unum denarium in
missarum celebratarum offeratur. Item lego priori et cappellano de Marolio [10] cuilibet eorumdem denarium suum
consuetum.
Item lego cuilibet presbitorum qui mee intererint sepulture
duos solidos currentis monete semel solvendos. Item lego dyaconibus et
subdyaconibus omnibus cuilibet eorumdem qui mee / intererint sepulture duodecim
denarios currentis monete semel solvendos. Item lego cuilibet clericorum qui
mee intererint sepulture quatuor denarios dicte monete semel solvendos.
Item volo, ordino et precipio quod die septime / vel obitus
mei helemosina duorum denariorum dicte monete omnibus pauperibus ibidem
veniantibus et petentibus. Item et in die septuagesime septime vel obitus mei
vel die qua fiet septuagesima, alia helemosina / consimilis detur pro salute
anime mee et parentum meorum.
Item lego cuilibet ecclesiarum honori castri mei de Marolio
unum cereum une libre cere semel et amplius duodecim solidos currentis monete
semel solvendos, / ad emendum duodecim denarios renduales. Item lego cuilibet
confraterarum Beate-Marie, Beati-Jacobi et Beati-Georgii que sunt apud Marolium
unum sextarium frumenti ad mensuram Marolii semel solvendum.
Item [15] lego
helemosine que datur apud Marolium in die Jovis Cene quatuor sextarios mixture,
bone et competente, in perpetuum annuatim, exsolvendo quiquidem quatuor
sextarios mixturie per heredem / meum infrascriptum gubernatoris seu bayliuis
dicte helemosine solvantur et reddantur in perpetuum annuatim ; et si
contingeret – quod absit – dictum heredem meum defficere in solutione dicte
mixture, volo et ordino / quod totiens quotiens heres meus predictus defficiet
in solvendum, ad molendinum meum dictum de La Vo…ra prope mercadill de Marolio
dicti gubernatori seu baiuli habeant recurssum et possint ibidem …grare / sua
propria actante sine indi… om…cuiuscumque offensa.
Item volo, ordino et precipio quod per heredem meum
infrascriptum valens unus denarius vel unus denarius qualibet die tresdecim
pauperibus in perpetuum largiatur, quam / helemosinam vel denarium pro dicta
helemosina super furnum meum de Marolio et exitus et proventum eiusdem jam
assigno et assicuo ; et volo quod ad dictos furnum et exitum habeatur
recurssus si dictus [20] heres
meus defficeret – quod absit – in erogatione dicte helemosine dande tresdecim
pauperibus superdictis.
Item volo, ordino et precipio quod heres meus infrascriptus
faciat et facere sollempniter tenebat in perpetuum / annuatim festum beate
Caterine virginis die festi predicti et in crastinum dicti festi, septuagesimam
meam et parentum meorum et quod detur helemosina prout est consuetum dare
ibidem.
Item lego cuilibet conventorum Fratrum / minorum et
predicatorum de Petragore et minorum de Nontronio, de Albaterra, et
predicatorum et minorum Engolismensium, viginti solidos semel solvendos
currentis monete pro quadam reffectione.
Item lego cuilibet ecclesiarum
Sanctorum / Stephani et Frontonis Petragoricensium
decem solidos currentis monete semel solvendos.
Item lego reverendo patre in Christi domino Petragoricensi episcopo decem
solidos semel solvendos.
Item lego ad faciendum candelam rote
capelle de castri / mei de Marolio unam libram cere
perpetuo rendualem, et aliam libram cere rendualem in perpetuum annuatim
(…ticio) quod accendetur ibidem ad elevacionem corporis Christi, ultra alia
deveria debita cappellane predicte.
Item [25] lego ad faciendum candelam rote beate Marie monasterii de
Marolio unam libram cere rendualem in perpetuum annuatim.
Item lego cappelle Beate-Marie de
Font-Trobada sex solidos currentis monete semel solvendos, ad emendum / ibidem
sex denarios renduales.
Item lego abbate et
conventu de Grosso Bosco decem solidos currentis monete semel solvendos.
Item lego correctore domus de Rause[na]co quinque solidos currentis monete semel
solvendos.
Item cuilibet / monialium de Fontains sex denarios currentis monete semel
solvendos.
Item lego Hospitali Beati-Johannis Jhrosolimitis viginti solidos currentis
monete semel solvendos.
Item lego ad dotandum decem pauperes puellas mulieres, / videlicet cuilibet
ipsarum viginti solidos currentis monete semel solvendos.
Item lego ecclesie beati Theodori de
Rupeboviscurti decem solidos currentis monete, solvendos et
reddendos eadem in perpetuum annuatim, ad tenendum ibidem quandam / lampadem
que ibidem ardeat et sit accensa qualibet die et nocte continue ante altare
beati Theodori, ultra lampadem quam tenent et legaverunt ibidem predecessores
mei.
Item lego Guillelmo de Marolio, [30] dilecto ac baussimo filio meo, videlicet viginti libras
currentis monete renduales, videlicet quatuordecim pro parte seu portione et
frayrech que posset ipsum Guillelmum filium meum tangere de rebus et bonis meis
ex successione / mea et sex libras pro parte seu portione et frayrech ipsum
Guillelmum filium meum tangere de dote matris sue ; et ultra viginti
libras predictas victum suum pariter et vestitum in castro seu hospicio meo /
de Marolio unacum uno roncino et uno garsione ; et si contingeret ipsum
Guillelmum filium meum uxere seu uxorem ducere, volo et ordino quod si
contingat ipsum Guillelmum filium meum decedere, herede masclo ex / carne sua
legitime descendente, superstituo quod predictis heredibus ex carne sua
legitime descendentibus possit predictas quatuordecim libras dare perpetuo et
legare et facere suam suorumque in perpetuum omnimodo voluntatem ; / si
vero ipsum Guillelmum filium meum absque heredes ex carne sua legitime
descendentes decedere contingat, volo et ordino quod predicte quatuordecim
libras renduales post mortem ipsius heredibus meis libere revertantur, [35] salvis tamen et exceptis quinque
solidos renduales dumtaxat quos volo quod possit legare pro salute anime sue.
Item volo, ordino et precipio quod predictas sex libras
renduales ipsum Guillelmum tangerit ex successione dicte / matris sue predicte
et omnes acquisitiones per ipsum Guillelmum filium meum factas et in posterum
faciendas, quecumque et ubicumque sint et consistant et quocumque nomine
censeantur, sint perpetuo dicti Guillelmi / filii mei et eidem soli et insolidi
qu…te remaneant et (immines) ad faciendum suam in perpetuum omnimodo voluntatem
in vita pariter et in morte.
Item volo, ordino et precipio quod predictas viginti libras /
renduales eodem Guillelmo dilecto filio meo in castro et castellania de Marolio
assignentur et assidentur ad usus et consuetudinem castri et castellanie
predictorum.
Item lego dilecto meo Helie de Marolio, filio / quondam
Raymundi de Marolio, filii mei quondam primogeniti, decem libras currentis
monete renduales et amplius victum suum et vestitum cum uno garsione et uno
roncino in hospicio seu castro meo de Marolio ; [40] quasquidem decem libras renduales volo et ordino quod post
mortem ipsius Helie ad heredes meos libere et sine contradictione quacumque
revertantur, etiam si dictus Helias dotari contingeret et heredes ex carne sua
legitime / procreare, salvis et exceptis quinque solidos renduales quos volo
quod dictus Helias possit legare pro salute anime sue.
Item lego Ysabelli, sorori dicte Helie filieque quondam dicti
Raymundi, quindecim libras currentis monete renduales et / centum libras in
denarios dicte monete semel solvendas cum vestibus et aliis ornamentis et rebus
aliis necessariis ad dotandum eamdem.
Item lego Ymberge, sorori dictorum Helie et Ysabellis, postume
dicti / Raymundi, centum solidos currentis monete semel solvendos ad
monachandum et omnia vestimenta et alia ornamenta necessaria ad monachandum
eamdem.
Item volo, ordino et precipio quod domina Mathiva et Aheylitz,
filie mee, / de bonis et rebus meis quecumque et ubicumque sunt et consistant,
sint in hac parte contente cum bonis et rebus in dotem et ex causa et nomine
dotis AA datis, premissis et assignatis et quod nichil aliud possint [45] petere, communa… vel divisim,
tacite vel expresse, directe vel indirecte, nisi predictam dotem suam.
Item volo, ordino et precipio quod domina Haelitz de
Rochafort, dilecta uxor mea, quod dum vixerit et sue sine marito / si de me
prenut… quod de ipsa humanitate contigerit, sit domina et gubernatrix omnium
bonorum meorum et hospitii mei dumtaxat bene et fideliter se habeat et se et
bona mea predicta bene et condecenter gubernavit et voluerit / regere,
gubernare et etiam administrare ad arbitrum exequtorum meorum infrascriptorum.
Si vero contingeret – quod absit – quod predicta uxor mea non possit commorari
cum herede meo infrascripto aut non possit / ipsum fratrem meum colari et
econverso quod dictus heres meus infrascriptus dictam dominam Aheylitz,
dilectam uxorem meam, non possit unacum ad invicem alium colari nec insimul
commorari ad libidem dictorum exequtorum, lego in illo / casu prefato uxori mee
ad vitam suam dumtaxat pro osclo et in osclum sex viginti libras currentis
monete renduales quas in eventu predicto AA assignatas et affectatas volo in
castro et castellania et ad usus et consuetudinem [50] de Marolio et amplius quandam domum meam sitam apud Marolium
cum suis pertinentiis universis que quondam fuit domino Raymundo de Marolio.
Item volo, ordino et precipio quod eidem uxori mee omnes
vestes / pa… et alia ornamenta sua que mecum apportavit ad hospicium meum
castri de Marolio et ex …… …nit in servicium meum, reddantur et restituantur
eadem sine contradictione quecumque vel valorem eorumdem / … quo dotere poterit
sufficienter et su…ane coram exequtoribus meis infrascriptis et non alibi,
super quibus volo quod stetur et credatur simplici verbo ipsius domine uxori
mee absque sine jurato et alia probatione / quacumque.
Item et si contingeret quod discensio vel rebellio propter
quam non possent prefati heres et uxor mei insimul commorari – quod absit –
curetur aut proveniret ex parte dicti heredis mei de quo cognoscent /
exequtores mei infrascripti et nullus alius in isto casu et non (aliter), ego
dictus testator lego prefate domine Aheylitz dilecte uxori mee quingentas
libras currentis monete semel solvendas.
Item prefatos Guillelmum filium [55] meum et filias meas et Heliam pronepotem meum et sorores suas,
ut quemlibet ipsorum tangit in premissis AA datis, assignatis et legatis cum
quibus ipsos et eorum quemilibet prout ips(um) tangit
de bonis et rebus meis / quibuscumque volo esse contentos heredes meos.
Facio et instituo in omnibus aliis autem bonis et rebus meis,
juribus, censibus, redditibus et aliis deveriis meis et actionibus michi
competentibus quibuscumque dilectum / ac baussimum pronepotem meum Guillelmum
de Marolio, filium quondam dicti Raymundi de Marolio, filii mei quondam
primogeniti deffuncti, heredem meum universalem facio et instituo ; volens
et concedens quod statim post / mortem meam (omnium) bonorum et rerum meorum,
quocumque nomine censeantur et ubicumque sint, et quo meo honore contigerit die
obitus mei posses…, exceptis legatis prefatis, ad dominum Guillelmum heredem
meum universalem libere / devoluatur ; si vero dominum Guillelmum, heredem
meum universalem, absque herede masclo ex carne sua legitime descendente mori –
quod absit – contingeret, eidem Guillelmo heredi meo universale prefatum Heliam
fratrem [60] suum heredem meum
universalem AA substituo ; et si contingeret – quod absit – de ipso Helie
absque herede masclo ex carne sua legitime descendente, prefato Helie dilectum
filium meum dominum Guillelmum heredem meum / universalem AA substituo.
Item predicto Guillelmo, pronepoti meo et heredi universale,
et Helie eius fratri et sororibus suis, predictum Guillelmum, dilectum filium
meum, tutorem et curatorem dono et concedo ; et volo ac ordino / quod
dominus Guillelmus, filius meus, prefatos nepotes et neptes suos et bona et res
eorumdem, ut tutor et curator eorumdem, regeat, teneat et administret,
possideat et explacet tamdiu quousque predicti /
fratres et sorores ad etatem legitimum pervenerint.
Item volo, ordino et precipio quod super et de bonis et rebus
per dominum Guillelmum filium meum nomine tutoris et curatoris liberorum
predictorum percipiendis et levandis, / stetur et credatur eiusdem Guillelmi
filii mei simplici jurato, absque omnia alia probatione et taxatione
(predictis) cuicumque ; et si contingeret – quod absit – dominum
Guillelmum dilectum filium meum in tutela, cura et administratione [65] predictis se male habere, male
regere et administrare, volo, ordino et precipio quod alii exequtores mei, tam
pre…tus de mala administratione cognita, per eosdem exequtores ipsum Guillelmum
filium meum a tutela, / cura et administratione predictis omnino valeant dicti
exequtores excludere et etiam (aujordere).
Exequtores vero huius mei testamenti ultimi seu mee ultime
voluntate et dispositione extrema facio et instituo dilectos / ac baussimos
meos discretum virum dominum Talayrandum de Sancto Asterio, venerabilem
canonicum ecclesie Sancti-Frontonis Petragoricensis, religiosum virum dominum
Yzarnum Borem de Mello, discretum virum magistrum Guillelmum / Gualhart,
jurisperitum, Heliam de Sancto Asterio, Petrum Bermont, domicellos, et dilectum
filium meum dominum Guillelmum de Marolio, quem superior super omnes alios
exequtores meos facio ; et volo, ordino et precipio quod prefati
exequtores / – et specialiter et expresse dominus Guillelmus filius meus, solus
et insolidus – omnia et singula in presenta pagina contenta presidant,
compleant et exequantur diligenter ; dans et concedens ego dictus testator
[70] prefatis exequtoribus meis – et
specialiter domino Guillelmo filio meo –, soli et insolidi, omnia et singula in
presento meo ultimo testamento seu mea ultima voluntate et dispositione extrema
contenta plenam et liberam potestatem / proficiendi, complendi et omnino
exequtendi et omnia et singula bona mea tenendi ad manum suam et ea possidendi,
expletandi, levandi et percipiendi et ea vendendi, alienandi et distrahendi, si
…… sint / – quod absit – tamdiu quousque premissa omnia et singula sint
prestera, soluta, exequta integre, (ante omnia) penitus et completa ;
volens et concedens quod aliquis de heredibus meis predictis nichil de bonis
meis / habeat, leviet et percipiat nec aliquid petere vel exhigere (possit
donet) predicta legata sint omnino completa et soluta.
Item volo, ordino et precipio quod, si super premissis aliqua
dubietas vel obscurreas (inposterium) / …tur aut sint dubia vel obscura, non
expressa, non plene specificata aut minus plene dicta, quod unus, duo vel tres
de exequtoribus meis cum dicto Guillelmo filio meo et econverso dictus [75] Guillelmus filius meus cum uno,
duobus vel tribus de exequtoribus meis supradictis, corrigere vel interpretare,
specifficare et declarare possint ; volo tamen quod aliquid de premissis
diminuere valeant vel / etiam augmentare.
Et hoc est testamentum meum ultimum seu mea ultima voluntas et
dispositio extrema, quod et quam valere et obtinere volo perpetuam et
irevocabilem firmitatem jure testamenti prefati vel in / prefatis solemnis vel
nuncupatum in streptis vel sine streptis factis vel sal… jure codicillorum aut
al eo melioribus modo et forma quibus de jure de (futuro) usu consuetudine seu
quamvis alia ratione valere et / (interpretare) poterit et debebit et valere
possunt et debent extremam (hominam) voluntatem ; et quod non possit in
toto vel aliqua sue parte infrigi pretextu seu causa alicumque sollempnitat…
obvu…is ; et si quod aliud testamentum / seu aliquod aliam voluntatem aut
dispositionem meam extremam condidi aut feci, illud vel illam annullo, revoco,
volo et instituo et ultime volo esser mem… … aliquod habere roboris firmitatem.
Et p…… michi testes huius [80]
mei ultimi testamenti seu mee ultime voluntatis et dispositionis extreme
religiosum virum dominum Raymundum Auderii, priorem prioratus de Marolio,
dominum Guillelmum Coronelh, capellanum de Marolio, dominum Aymericum de
Frigido Fonte, presbyterum, / capellanum dicte capelle dicti castri mei de
Marolio, nobilem virum dominum Helias de La Vaure, militem, et Iterium eius
filium, Aymericum de Marolio, domicellum, magistros Johannem Auderii sive de La
Mota, Aymericum de La Clota, clericos, et Raymundum / Barrieyra, domicellum,
rogans et supplicans eisdem ut de premissis et singulis et quolibet premissorum
si …… fuerit sint memores atque testes.
Et rogo et supplico Helia Buncart, clerico domini regis nostri
Francorum, actante publico notario / et sigilli communis dicti domini nostri
regis et ecclesie Sancti-Frontonis Petragorensis in villa Petragorense posito
et statuto con…… quod presentem paginam testamentum meum ultimum seu meam
ultimam voluntatem et dispositionem extremam contenentem, si… / predicto c…
faciat sigillare et eidem signum suum solitum apponat ; et rogo insuper et
supplico custodi sigilli nobilis et spectabilis viri domini vicecomitis
Lemovicensis quo voc… ad causam et (conctus) quod dictum sigillum dicti domini [85] vicecomitis presenti pagine
apponere dignetur, ducat cum dicto sigillo commune in testimonium premissorum,
quibus sigillo et signo et eorum cuilibet per se solum apposito vel appenso vel
si apposito deparvet aut non apponetur, / volo ego dictus testator fidem plenam
adhibere et eorumdem quodlibet per se solum facere plenam fidem et volo quod
predicti testes sigillis et signis predictis sint in hac parte contenti ;
quibus sigillis et signis nos prefati / testes sumus in hac parte contenti.
Actas fuerunt hec apud Marolium, in castro dicti loci, die
Mercurii ante festum beati Laurentii, anno Domini millesimo cccmo
terciodecimo, regnante domino Philippo, domino nostro, Dei gratia Francorum /
rege illustrissimo, presentibus testibus, ad premissa vocatis testibus
specialiter et rogatis.
Ac me, Helia Buncart, clerico dicti domini nostri regis,
actante publico notario, qui unacum dictis testibus premissis presens fui et
presentes litteras seu / presens publicum (instrumentum) huuis testamentum
contenentes de prothocollo meo extraxi propriaque mea manu strepsi et signo meo
solito consignavi premissas in forma redigendas et dicto sigillo curie
sigillare feci, ad premissis vocatus et [90]
requisitus a dicto testatore et rogatus in testimonium premissorum.
Constat michi dicto notarie de interlineas superius factas et
positas : judictoribus, heres, contenta, predictis. Actum ……… quibus
supra. /
Nos vero Arnaldus de Verzinis, custos sigilli curie communis
domini nostri Francorum regis et ecclesie Sancti-Frontonis Petragoricensis in
villa Petragorice positus et statutus, ad fidelem relacionem dicti notarii, cum
in premissa fidem plenam / adhibemus, sigillum predictum presentes litteras seu
huic presento publico instrumento dictum testamentum contenente apposuimus,
jure domini nostri regis et ecclesie predictorum in premissis semper salvo.
Et nos Petrus Sanchi, clericus nobilis / et potentis viri
domini Johannis, ducis Britannie ac vicecomitis Lemovicensis, etcumque judex
ordinarius in vicecomitatu predicto et custos sigilli eorumdem quo utitur,
adhibemus ad fidelem relacionem dicti Helie Buncart, / clerici dicti domini
vicecomitis jurati, cum super hiis fidem plenam adhibemus, sigillum vicecomitis
predictum presenti pagine duximus apponendum in testimonium omnium premissorum.
[95] H. Buncart re cum sic est. (BnF, Pér., 114, fº
23 ; y appendu le sceau de l’official de Périgueux ; transcription
partielle dans ibid., 151, fº 24)
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et
Spiritus Sancti, amen. Quoniam in tribus consistit status horis, videlicet in
procordatione / preteriorum & ordinatione presentium et providentia
futurorum, nichil quod morte certius nec incertius hora mortis et quia etiam
expedit / ha…bus casus presertim mortis prevenire potius quod ab eis prev……
predicto, ego, Guillelmus de Marolio, dominus eiusdem loci de Marolio, Petragoricensis
/ dyocesis, filium quondam Raymundi de Marolio, valeti deffuncti, in ……
valetudinis constitutus, mente tamen per Dei gratiam bene comp…, cogitans de
superius [5] et affectans de bonis et liberis meis disposuere et saluti anime
mee et parentum meorum cum divino auxilio prospreri … michi meisque /
successoribus providere, testamentum meum ultimum seu meam extremam et ultimam
voluntatem, quod et quam volo et jubeo tenere, valere et robur perpetuum /
obtinere in omnibus articulis et capitulis eiusdem, quod si parte non valent ut
(ago) aliquo jure, usu vel consuetudine reffragente, volo et jubeo / quod
valeat et teneat pro et in omnia ea parte qua valere poterit et tenere in ……
testamenti seu codicillorum aut alio quovis jure quo valere et tenere / possunt
ult…re decedentum voluntates. Condo, facio et ordino in hunc modum.
In primis, animam meam commendans altissimo Creatori et
beatissime Marie [10] virgini, matri sue, beatoque Laurentio ac toti collegio
omnium superiorum, corpus mei sepulturam eligo in capella Sancte Katerine
ecclesie de Marolio, in (vusto), videlicet / ubi parentes mei sepeliri
consuaverunt, ita quod si alicu quod predicto loco de Marolio me contingat
decedere, volo corpus meus ad sepeliendum defferii si tunc / commode fieri possit
al comperato commode poterit fieri poterit ossa mea ibidem ad sepeliendum volo
defferii.
Item volo et precipio quod omnia et singula legata, fidei /
commissa et relata, ab olim facta quibuscumque personis vel locis per
progenitores vel predecessores meos et debita ab eis et a me de bonis dictorum
progenitorum / meorum et meis, persolvantur per exequtores meos inferius
vocatos ante quod aliquid de ipsis bonis per heredes seu substitutores meos
inferius nominatos aliquid levatur [15] vel precipiatur et creditoribus
dictorum progenitorum meorum et meis ac de me juste querelantibus satisfiat
ante omnia ut est dictum.
Item lego pro salute / anime mee et dictorum predecessorum
meorum, primo ecclesie dicti loci de Marolio decem solidos rendales vel
pecuniam competentem ad emendam eosdem.
Item priori et capellano dicti loci / deveria consueta recipi
pro predecessoribus meis sepulturis ibidem.
Item cuilibet conventium Mendicantium vel (quasi) dyocesis
Petragorensis uterusque sexus unam reffectionem
pro salute anime / mee et parentum meorum et ut illa die commemoraturam faciant
pro me et ipsis.
Item lego ipsi Fratrum predicatorum de Petragore centum
solidos semel.
Item lego passagio / ultramarino, quando fiet, quinquaginta
libras semel.
Item capelle castri de Marolio decem solidos rendales seu
pecuniam competentem ad emendam eosdem. [20]
Item lego dicte (lono) de Riperiis, filie quondam Guillelmi de
Riperiis, valeti deffuncti, viginti libras semel.
Item lego monialis de Fontanis sex libras semel pro / salute anime
mee et parentum meorum.
Item lego seu relinquo Ymbergie, sorori mee, moniali dicti
loci de Fontanis, decem libras rendales ad vitam ipsius / dumtaxat, ita quod
post mortem ipsius Ymbergie ad heredem meum libere revertatur.
Item lego cuilibet ecclesiarum honorii de Marolio pecuniam ad
emendam duos / solidos rendales pro commemoratione faciendo pro salute anime
mee et parentum meorum.
Item lego ecclesie Sancti-Theodori sex
libras ad emendas decem solidos rendales / pro faciend… ibidem anniversario meo.
Item lego cuilibet ecclesiarum de Bairres, de Rupe Forti, de
Rogeyrol et de Manhe, Xanctonensis dyocesis, viginti quatuor [25] solidos ad
emendos duos solidos rendales pro salute anime mee et parentum meorum.
Item lego conventum Fratrum minorum de Nontronio, Lemovicensis
dyocesis, sexaginta solidos / semel saluti anime mee et parentum meorum.
Item lego quinquaginta tunicas parvas grossi ad vestiendum
quinquaginta pauperes.
Item lego seu relinquo discreto viro / magistro Guillelmo de
Brucia, clerico jurisperito, quinquaginta libras turonenses semel pro ratione
serviensis et patrociniis michi per eum inpensis in negotiis meis, in quibus /
diligenter et fideliter laboravit.
Item relinquo Raymundo, filio meo, viginti libras rendales, in
quibus heredem eum michi instituo.
Item relinquo / Ysabelli, filie mee, viginti libras rendales
et ducentes libras semel et Eynordi, alie filie mee, alias viginti libras
rendales et ducentas libras semel, [30] qua eis et earum cuilibet relinquo ad
dotandum easdem et pro dotibus premissis de …tend… eisdem et earum cuilibet, in
quibus relatis et in quibus premissis heredes / michi instituo eas et quamlibet
earumdem prout quamlibet earum tangit presens dictum ; quibus filiabus et earum
cuilibet et etiam dicto Raymundo, filio meo, et omnibus / aliis meis liberis
nascituris de ipsos vel ipsas seu ipsorum aliquem infra pubertatem vel al
quandocumque sine liberis naturalibus et legitimis decedere contingerit,
substituo / et substitui esse volo heredem meum universalem infrascriptum et
heredem seu puerum masculum ex ipso herede meo universali legitime procreatum,
et eis non exsta… / volo …… …… dictis liberis meis illum quem inferius
declarabo.
Item, si contingeret in futurum unum vel plures filium vel
filiam a me procreati, relinquo [35] eis et eorum cuilibet decem libras
rendales et centum libras in pecunia semel, in quibus ipsos et eorum quemlibet
heredem meum instituo ; et si contingerit predictos nascituros / vel eorum
aliquem infra pubertatem vel al quandocumque sine liberis legitimis decedere,
substituo eius et eorum cuilibet in casu predicto heredem meum universalem /
infrascriptum et eius masculinos et substituros predictos.
Item Eynordim, dilectissimam uxorem meam, relinquo et esse
volo tutorem, curatorem et gubernatorem / omnium liberorum meorum predictorum
ex me et ipsa procreatorum et procreandorum prout …… videlicet vidualem vitam
duxerit et honestam ; cui Eynordi, uxori mee, / do et relinquo pro gratis
serviciis per eam michi inpensis et pro osclo al (sibi) dato et promisso a me
vel predecessoribus meis quinquaginta libras turonenses rendales [40] ad vitam
ipsius dumtaxat de terra et bonis meis in ipsius locis et competentibus ……nandi
eidem, et ultra hoc volo dotem suam sibi salvam (fore) et / integraliter reddi.
Item heredem meum universalem michi facio et instituo
Guillelmum, filium meum primogenitum, in omnibus et singulis bonis et
hereditatibus meis / exceptis legatis, relatis et pretrig…is in testamento meo
(huius) declaratis … Si quod …isit ipsum Guillelmum, filium et heredem meum, sine liberis legitimis / decedere contingerit
infra pubertatem vel al quandocumque, Raymundum filium meum sibi substituo ;
quod si forte ille Raymundo tunc non excaret vel alius / masculus ex me vel
ipsis Guillelmo et Raymundo aut eorum altero legitime procreando, quos et eorum
quemlibet dicto heredi meo universali substituo et substitueri [45] esse volo,
tunc in illum casum substituo predictis heredibus meis et eorum quolibet Heliam
de Marolio, dilectum fratrem meum.
Item volo et ordino quod exequtores / mei infrascripti,
filiabus meis predictis seu illi earum que in matrimonio (novo) al non
proloquio de (novo) fuerit … dotandis, possint augere de rebus / meis in
redditibus vel al et eam vel eas sit dotandam honorabiliter, volo habere de
bonis meis ultra al per me filii relata illud quod dictis exequtoribus / meis
expedio… videbient et ad arbitrum eorumdem.
Item volo et ordino quod, si de dicta uxore mea humanit…
contingeret, dominus Petrus Bermondi, miles / michi valde dilectus, tutelam,
curam, baillium et administrationem dictorum liberorum meorum habeat atque
curat. Et si post dictam uxorem meam de prefato [50] domino Petro Bermondi
humanita contingeret, volo et ordino quod dominus Girardus de Chabravilla,
miles michi dilectus, habeat tutelam, curam et administrationem / predictas.
Volo etiam, jubeo et concedo et ordino quod Guillelmus de Vinssaco et
Rampnulphus Vigerii, domicelli, gubernant, tenent et precipiant / terram meam
etiam temp(o)re tutele predicte existencis in manu seu
potestate dictorum dominorum Petri et Girardi et cuicumlibet eorumdem.
Item volo, jubeo et / ordino quod predicta uxor mea et tutores
alii supradicti de liberis et bonis meis nichil facere vel disposuere valeant
absque consilio et voluntate domini / Fortanerii de Sancto Asterio et discreti
viri magistri Guillelmi de Brucia. Ymo cum eorum consilio, volo et jubeo omnia
fieri acque regi huius autem testamenti [55] mei seu ultime voluntatis mee.
Exequtores facio et ordino predictum dominum Fortanerium de Sancto Asterio et
dominum Heliam de Sancto Asterio, mil
Item, prefatosque magistrum / Guillelmum de Brucia, dominos
Petrum Bermondi et Guillelmum de Chabravilla, milites, Guillelmum de Vinzaco et
Rampnulphum Vigerii de Ambella, valetos, / per quos, et per duos ex ipsis, bona
mea mobilia et immobilia capi a……te propria volo et jubeo et de eis per me
omnia et singula predicta disposita et a / meis predecessoribus relata compleri
et salvi et de bonis meis predictis distrahi …… si et prout eis videbient
faciendum, quibus et duobus ex ipsis do plenam / et liberam potestatem premissa
omnia et singula faciendi et exequtendi et meam ultimam voluntatem predictam
complendi quodque per heredes meos predictos vel substituros [60] nichil
accipiatur de rebus et bonis meis predictis donet ipsi exequtores ut dictum est
meam integralitam completerunt voluntatem, ymo dictis heredibus / et
substitoribus meis et aliis quibuscumque h…
ex terra (steria) interdico et prohibeo quamtum possum. Cedo etiam dictis
exequtoribus meis et duobus ex eis ac / pleno jure transfero in eosdem ad ……dum
supra omnia bona mea predicta, actiones, jura et nomina eorumdem et quo ex eis
michi competent / et possint competere contra omnia …… …… Insuper volo et ordino quod in omnibus et singulis supradictis prefatus magistrus Guillelmus de Brucia
/ diligentia, fidelitate et integritate
…… …… ……] …orem possit contingere, declarare, interpretare, diminuere et
augere prout …… …… …… et prout [65] filii videbitur faciend…
Item […… …… suprascriptas
heredi mei universalis declaro, volo et ordino in hunc modum, videlicet quod in
eum / casum in quem Helias de Marolio, frater
meus, …… heredi meo universali superius substituto seu heredem ipsius
Helias masculum quem dictus Helias non expl…re / substituo sicut supra decedere
contingeret …… …… pubertatis vel al
quandocumque absque herede masculo ex carne sua legitime procreato, ego
substituo / michi et ipsis Ysabellam, filiam meam primogenitam, quibus …… non
existet… sicut supra Eynordim, secundam filiam meam, substituo per modum per
quem / de dicta filia primogenita supra dixi.
Testes sunt huius mei ultimi testamenti seu mee ultime
voluntatis, vocati et rogati uno conte… a me, [70] videlicet dominus Helias
Ainardi, presbiter, magistri Rampnulphus Teintureni et Arnaldus de Sancto
Justo, phisici Engolismenses, nobilis vir dominus Girardus de Chabravilla, /
miles, Guillelmus de Turre et Guillelmus de Vernhia, domicelli, et Rampnulphus
Vigerii, clericus de Rolhaco.
Supplico siquidem reverendo in Christo patri domino Ayquelino,
Dei gratia episcopo, venerabili et discreto viro domino Bertrando, decano
Engolismensi, et Petro Garnerii, preposito dicti loci pro excellenti / principe
domino Philippo, rege Navarre, comite Ebroytense et Engolismense, ut sigilla sua
unacum sigillis dictorum testium, qui ea habent et qui non / habent, sigilla
dictorum episcopi, comitis et decani sunt contenti huic testamento meo ultimo
apponere dignere ducant ad maiorem firmitatem et [75] ……ter omnium premissorum.
Cui testamento nos dicti episcopus et decanus sigilla nostra
et nos Petrus Garnerii supradictus sigillum dicti domini comitis / quod
(renomiis) duximus apponendum in testimonium veritatis ; et nos alii
prenominati, sigilla propria non habentes, sigillis dictorum dominorum episcopi,
comitis / et decani sumus contenti. Constat de interlineas
superius factas, videlicet in di… : meos, lego, meis, meum, Rampnulphus,
predictis. Actum et datum die Martis / post primam dominicam Cadragesime qua
cantatur “Invocame me”, anno Domini millesimo cccmo
vicesimo nono. Et est sciendum quod dictus testator / et testes voluerunt quod
quodlibet sigillorum predictorum per se solum sine alio faciat etiam plenam
fidem ac si omnia sigilla presentibus appensa fuissent. [80] Actum et datum ut
super.
Ego, P. Garnerii, Engolismensis audivi. (BnF, Pér., t.
114, fº 35)
In nomine Domini amen.
Ego Johannes Vigerii, miles, dominus de Alto Cornu,
Petragoricensis diocesis, sanus mente et corpore per Dei gratiam, recogitans de
praeteritis et excogitans de futuris, volens et affectans saluti meae animae
proindere ac de rebus et bonis meis a Deo michi collatis ordinare, ne me quod
absit contingat decedere intestatum.
Idcirco testamentum meum ultimum, seu voluntatem meam ultimam,
quod et quam valere et tenere volo et jubeo jure testamenti, seu jure
codicillorum, aut illis jure, modo et forma, ac [269v°] conditionibus melioribus, quibus valere et tenere possunt
et debent, ultimae omnium decedentium voluntates, et si non valet in totum,
volo et jubeo quod valeat et teneat pro ea parte pro quam valere et tenere
poterit et debebit de usu, de consuetudine vel de jure condofacio et ordino in
hunc modum.
In primis animam meam et corpus meum Deo et beatae gloriosae
virgini Mariae, beato Stephano et sanctis omnibus recominendo, cumque haeredis
institutiosit fundamentum cuiuslibet testamenti.
Ego praefatus miles Radulphum Vigerii, militem, filium meum ac
Rosatae quondam uxoris meae deffunctae, in omnibus et singulis haereditate
rebus et bonis meis, redditibus, dominiis, altis et bassis justitiis, et aliis
bonis meis, mobilibus, immobilibus, aquisitionibus et conquestis, exceptis et
extractis abiectisque omnibus et singulis relictis legatis meis, et fidei
commissis, que inferius subsequntur, haeredem meum universalem instituo.
Item in choro ecclesiae de Boucziaco, ante altare beatae
Mariae, meam eligo sepulturam, cuius vero ecclesiae praedictae capellano de
Boucziaco lego et dono decem [270]
libras monetae currentis semel solvendas per dictum haeredem meum, videlicet
pro equo armato, si eum in die obitus mei me habere contingerit et quod dictas
decem libras idem heres meus, pro dicto equo armato sibi solvere et reddere
teneatur.
Item volo et praecipio et ordino quod dictus heres meus
emendas meas et debita mea omnibus de me juste quaerelentibus faciat, et
persolvat universis quibus me esse apparuit obligatum, et si dictus haeres meus
in faciendis emendas et praedictis debitis persolvendis aliqualiter fore
negligens apparuerit, vel remissis praedictae emendae et debita per executores
meos infrascriptos de bonis et haereditatibus meis fiant, et etiam
persolvantur.
Praeterea relinquo et dono Johanni, filio meo et dominae
Beatricis uxoris meae, cum voluntate et assenssu dictae dominae Beatricis,
centum et decem libras rendales in tota terra mea, prout alias donavi, et prout
in donationis littera a me sibi concessa plenius continetur. Quam vero
donationem praedictam omniaque in dictae donationis littera contenta, in omnibus
[270v°] et singulis suis clausulis,
capitulis et articulis approbo, ratiffico totaliter et confirmo et ea volo
obtinere perpetui roboris firmitatem ; volo enim et praecipio quod dicta
domina Beatrix, mater sua, de dictis centum et decem libris rendalibus in vita
sua suam faciat omnimodam voluntatem ad victum et regimen dictae dominae
Beatricis ; venditione tamen et alienatione praemissorum quibuscumque,
sibi penitus inderdictis, et haec volo, dum tamen ipsa non convolet ad secundas
nupcias, aut religionem non intret alias non. Neque volo quod domus seu
arbergamentum, prata, vineae et virgulta mea de Marchonio in praedictis centum
et decem libris rendalibus eidem Johanni computentur, nec ibidem, sed alibi
prout in dictae donationis littera continetur assignentur, neque adquisitiones
quas feci permutationis titulo a domina Maria Vigerie, relicta domini Petri
Vigerii, quondam militis deffuncti. Imo volo et jubeo quod sint praedicti
Johannis, filii mei, et si ibi ac suis remaneant salva, quieta et libera et soluta
[271] totaliter ultra centum et
decem libras rendales praedictas.
Item et si quid juris, proprietatis, possessionis, usus
dominii vel expleti habeo, habere possum aut debeo qualitercumque in maynamento
seu arbergamento de Plano Bosco et pertinentiis eiusdem, ego dictus miles ea
omnia et singula relinquo et dono dicto Johanni filio meo, ultra praemissa, cum
omnibus ibidem contentis et inclusis, et cum omnibus juribus et pertinentiis
universis ipsius maynamenti, seu arbergamenti, prout ego dictus miles tenere,
explectare et excolere consuevi infra clausuras et extra circumquaque in
quibuscumque, videlicet vineis, terris, cultis vel incultis, nemoribus et
redditibus quibuscumque et in praedictis centum et decem libris rendalibus,
domibus, maynamentis, seu arbergamentis de Marchonio, juribus de Plano Bosco,
vineis, terris, nemoribus, ortis, virgultis supradictis ipsum Johannem solum et
insolidum haeredem meum facio et instituo et ipsum volo et jubeo de praemissis,
domibus, maynamentis seu arbergamentis, redditibus et aliis supradictis esse [271v°] contentum perpetuo de omni jure
ipsum in bonis, haereditate, rebus, redditibus et bonis meis aliis, ac etiam
remanere, nichil amplius in aliis bonis meis de caetero petendo.
Item lego et dono cappellaniae Sancti-Martini de Marchonio sex
denarios rendales monetae currentis aut pecuniam ad emendum sex denarios
renduales praedictos et per capellanum praedictum sibi per dictum haeredem meum
semel solvendos.
Item cuilibet praesbitero qui intererit sepulturae meae et pro
anima mea parentumque meorum celebrabit, volo et jubeo dari et persolvi tres
solidos monetae currentis semel, et quod etiam ipsa die sepulturae meae et in
die septismi mei, omnibus pauperibus ibidem confluentibus in duorum dierum
praedictorum quolibet, videlicet sepulturae et septismi pro salute animae meae
et parentum meorum, duorum denariorum generalis helemosina erogetur.
Item ecclesiae de Boucziaco praedictae lego et dono tres
solidos rendales aut pecuniam ad emendum per dictum haeredem meum capellanum
dictae ecclesiae semel solvendos.
Item abbatiae Beatae
Mariae de [272] Grosso Bosco, tam
pro aliquibus in quibus me sibi teneri credo quam pro salute animae meae ac
parentum meorum, et pro anniversario meo et parentum meorum, anno quolibet in
die hobitus mei, ibidem perpetuo faciendo, lego et dono viginti quatuor libras
monetae currentis, ad emendum quadraginta solidos renduales.
Item cuilibet ecclesiarum Sancti-Johannis, Sancti-Germani et
de Marchonio lego et dono duodecim denarios renduales, vel pecuniam ad emendum
sibi semel per dictum haeredem meum solvendum.
Item cuilibet ecclesiarum totius castellaniae de Marchonio
lego et dono quatuor denarios renduales aut pecuniam ad emendum sibi per dictum
haeredem meum semel solvendos, ad hoc tamen ut in dictis ecclesiis et earum
qualibet perpetuo annis singulis in die obitus mei fiat pro salute animae meae
commemoratio specialis.
Item dominii helemosinariae dicti loci de Marchonio lego et
dono unum lectum competentem et amplius quatuor denarios renduales, aut
pecuniam ad emendum dictos quatuor denarios renduales, per dictum haeredem meum
sibi solvendos. [272v°]
Item volo et ordino quod usque ad quinquennium a tempore
mortis meae computendum anno quolibet in die obitus mei duo sextaria frumenti
et tria sextaria mixturae ad mensuram de Marolio in pane pro salute animae meae
et parentum meorum pauperibus erogentur.
Item conventibus fratrum minorum et praedicatorum Engolisme
lego et dono cuilibet conventuum praedicatorum viginti solidos semel solvendos.
Item conventui fratrum minorum de
Nontronio dono et lego unam reffectionem competentem
annis singulis perpetuo, pro anniversario meo in suo monasterio in die obitus
mei perpetuo faciendo, et amplius sexaginta solidos monetae currentis, sibi
semel per dictum haeredem meum solvendos.
Item Catherinae, filiae meae, moniali
Sancti-Pardulphi de Riparia, lego et dono ad vitam
suam dumtaxat triginta solidos renduales, quos sibi assideo, constituo et
assigno apud Vertempnhacum.
Item conventibus monialium de Fontanis, diocesis
Petragoricensis, et de Bobonio, et de Tuzconio, cuilibet dictorum conventuum
unam salmatam vini, et panem unum sextarii [273]
frumenti, ad mensuram de Marchonio, et amplius decem solidos, et eorum cuilibet
conventuum praedictorum semel solvendos, pro una pistancia et amplius cuilibet
moniali conventuum praedicatorum unum denarium sibi semel solvendum.
Praeterea volo, praecipio et ordino quod si contingat fieri
generale passagium pro subssidio Terrae Sanctae, unus homo de genere meo, si ad
hoc possit ydoneus inveniri, et ad arma portanda sufficiens, executorum meorum
infrascriptorum probitate et industria eligendus in dicto generali passagio
transfretet. Et volo ac jubeo quod de bonis meis ipse habeat et sibi tradantur
ad transfretandum, et illud per unum annum continuum residentiam causa de
bellandi contra adversarios catholicae fidei faciendam, centum libras
turonensium parvorum, pro equo et expensis, et amplius unum competens arnesium
de meis armaturis ; et in dicto casu volo et jubeo quod dictus
transfretans det bonos sufficientes et ydoneos perlegios de complendo
praemissa, et ibidem ob causam praedictam, dictam residentiam faciendam, [273v°] si vero dictum non contingat
fieri passagium generale, volo dictum legatum esse nullum, neque quod haeredes
mei per aliquem hominem parem vel superiorem suum compelli possit ad legatum
huius modi persolvendum nec etiam possit alias per aliquem hominem dispensari
super dicto legato, nec ad alios usus converti nisi solum modo pro evidenti
necessitate passagii supradicti.
Item lego et dono conventibus fratrum et sororum
Sancti-Pardulfi de Ripparia, cuilibet duodecim denarios, sibi semel solvendos.
Item lego et dono confratriae Beati-Georgii de Marchonio
duodecim denarios renduales aut pecuniam ad emendum, ultra illos duodecim
denarios renduales in quibus eidem confratriae teneor ex deverio.
Item lego et dono …… Sancti-Johannis Evangelistee de Marchonio
in qualibet vigilia festi ipsius unum cereum dimidiae librae cere per dictum
haeredem meum ibidem perpetuo faciendum et reddendum vigiliae praedictae.
Item ecclesiae beati Germani in vigilia ipsius festi unum cereum dimidiae librae cere ibidem
perpetuo reddendum.
Item cuilibet [274]
ecclesiarum de Boucziaco et Sancti-Johannis de Marchonio qualibet die dominica
et in crastinum cuiuslibet et festi annualis oblias renduales valoris duorum
denariorum perpetuo in pane persolvendum.
Item volo, praecipio et ordino quod dicta domina Beatrix, uxor
mea, sit tutrix et curatrix dictorum Johannis et liberorum meorum, ex me et ipsa
procreatorum, et etiam administratrix omnium et singulorum haereditatis,
reddituum, ac bonorum eorumdem et in eisdem bonis haereditate et redditibus
habeat, et sibi lego quamdiu vitam in humanis duxerit usum fructum,
participando tamen cum dictis liberis meis et suis communiter. In casu vero in
quo de novo nubserit aut religionem intrare voluerit, ipso jure, cura, tutela
et administratio praemissorum volo quod sint sibi penitus interdictae, inclusae
etiam et remotae.
Item lego et dono Guillelmo et Robberto de Graciaco, filiis
meis naturalibus, eorum cuilibet viginti libras Turonensium parvorum, per
praefatum haeredem meum sibi semel solvendas.
Item lego et dono praefatae dominae Beatrici, [274v°] uxori meae, omnia lectos meos
et totum arnesium aulae et quoquinae mearum de Alto Cornu, videlicet stagneum
et ferreum dumtaxat, et totum mobilie meum et omnia debita mea, ubicumque sint
a quibuscumque personis mihi possint deberi, et omnes equos meos et omnia et
singula animalia mea quaecumque habeo et possideo aut quivis alius nomine
meo ; eidemque dominae Beatrici cedo, et totaliter in ipsam transfero
omnia jura et actione mihi competentia et competentes ac etiam competitura in
omnibus et singulis supradictis a me sibi datis et legatis et adversus omnas et
singulas personas quascumque ratione eorumdem. Volo tamen, praecipio et ordino
quod ipsa sublata de medio omnia et singula supradicta ad dictum Johannem,
filium meum, et ad haeredes suos per integrum revertantur, salvis tamen
exceptis et abiectis vasis, archis et utensilibus, quae volo et praecipio in
dicto repayrio meo de Alto Cornu perpetuo remanere ; omnes vero armaturas
meas et arnesia mea omnia, praefato [275]
Johanni, filio meo et dictae dominae Beatricis, volo et jubeo perpetuo
remanere, et ea sibi dono, lego et relinquo ultra alia sibi a me superius data
et legata.
Item volo, praecipio et ordino quod non obstantibus aliquibus
contentis hoc praesenti testamento meo omnis conventiones, pacta et contractus
facti et habiti olim inter me, dictum militem, et praedictum Radulphum, filium
meum, in contractu matrimonii proloquti et habiti inter ipsum Radulphum et eius
uxorem in suis tenoribus, vigore et robore perpetuo remaneant et perdurent,
neque volo quod per aliquam in praesenti testamento meo contenta eisdem pactis,
conventionibus et contractibus in aliquo derogetur nec quathenus in quibusdam
litteris aliis michi a dicto Radulpho datis et concessis quas volo et jubeo in
suo robore permanere, salvis tamen insuper et exceptis a me, dicto milite, et
mihi totaliter reservatis conditionibus et pactis olim habitis, scriptis,
factis et proloqutis inter me, dictum militem, ex una parte, et dictum
Radulphum ex altera praesertim super hoc quod voluit idem Radulphus quod de a
me dicto [275v°] milite dicto
Radulpho datis et concessis, ultra alia quam continentur in dictae donationis
littera, si quasit corrigere, addere, detrahere vel quomodocumque sibi
placuerit ordinare secundum quod per me ordinata volo valere, nolens derogare
neque renunciare per aliqua hic contenta dictis conventionibus, concessionibus
et donationibus factis et habitis inter me et dictum Radulphum, videlicet a me
sibi et a se mihi, neque litteris super hoc factis, scilicet quod iuxta
veritatem illarum et cuiuslibet earum per me ordinata hic firma consistant et
etiam illibata.
Praeterea dono et relinquo Agneti et Rosatae, filiabus meis et
dictae dominae Beatricis, cuilibet earumdem viginti libras renduales et centum
libras Turonensis, semel sibi et earum cuilibet solvendas, ad eas dotandas,
quas viginta libras renduales et centum libras in denariis, volo et jubeo
cuilibet earum solvi, reddi et assignari super et de rebus, redditibus ac bonis
praenominati Johannis, filii mei, et super omnibus et singulis aliis, quae sibi
dedi, relinqui, legavi et etiam [276]
assignavi, aut cuilibet earum, solvi et reddi quingentas libras semel sibi
solvendas, tam pro dictis quadraginta libras rendualibus quam ducentis libris
praedictis a me dicto milite dictis filiabus meis pro suis dotibus relictis et
etiam constitutis, volo enim quod praefatae dominae Beatricis et dicti Johannis
filii mei sua super hoc obtio reservetur, et haec dictis filiabus meis et earum
cuilibet dono, lego, relinquo, constituo et assigno in appanamentum et pro omni
jure, parte, portione, freyrechia et eycheta, quae dictis filiabus meis et
earum cuilibet competit, competeret, competere potest et debet, nunc aut
futuris temporibus in haereditate, rebus ac bonis ac redditibus meis omnibus
universis, mobilibus, immobilibus, praesentibus et futuris ; et cum dictis
viginti libris rendualibus et centum libris in denariis, aut quingentis libris
praedictis, pro toto appanamento quae cuilibet earum dedi et feci, volo et
jubeo perpetuo esse contentas nihil in praedictis bonis meis amplius petituris
et in praedictis earum haeredes instituo [276v°]
et quamlibet earumdem.
Item volo et ordino quod omnia legata perpetua per me dictum
militem facta prout superius continentur in redditibus vel in denariis ad
emendum, dictos redditus per praefatos Radulphum et Johannem, filios meos,
equis fiant portionibus et etiam persolvantur ita quod alter ipsorum in
praemissis potior altero non possit esse.
Item lego, ordino et instituo duas cappellanias in praedicta
ecclesia de Boucziaco, ibidem per duos praesbiteros ydoneos deserviendas perpetuo
in honorem et reverentiam beatae Mariae virginis, qui duo praesbiteri per
dictos Radulphum et Johannem, videlicet unus per dictum Radulphum, alius per
dictum Johannem, quos ipsi videburit eligendos et ydoneos videlicet de genere
aut aliunde, nisi in nostro genere ad hoc ydonei valeant inveniri pro quibus
cappellaniis ibidem deserviendis perpetua lego cuilibet dictorum praesbitorum
et dono viginti solidos renduales anno quolibet in die septismi mei per
quemlibet ipsorum fratrum dictis praesbiteris per solvendos et amplius tria
sextaria [277] frumenti et quatuor
sextaria mixture, ad mensuram de Marolio, quae vero quatuordecim sextaria tam
frumenti quam mixture, ratione et intuitu dictarum cappellaniarum, assideo et
assigno in et super decima quam habeo in parrochia Sancti-Sulplicii et Cappella
de Pomeriis, quam adquisivi a Guillelmo Jordani, in locis et parrochiis
praedictis, et nisi in et de praedictis decimis, dicta quatuordecim sextaria
tam frumenti quam mixturae comode valeant inveniri, volo et jubeo quod illud
quod defuerit de praemissis sibi solvatur, reddatur et integretur de et super
decima quam habeo in burgo et parrochia dicti loci de Boucziaco et volo, jubeo
et ordino quod dicti duo praesbiteri et eorum quilibet quotidie quando ad hoc
parati erunt in dictis cappellis celebrare et vigiliam pro deffunctis dicere
teneantur, et ipsa die in qua ad celebrandum parati non erunt, nihilominus
quilibet eorum pro deffunctis vigiliam dicere teneatur.
Item volo et ordino quod, ultra dictas duas cappellanias, per
modum praedictum legatas et dicatas et etiam institutas, quilibet dictorum [277v°] Radulphi et Johannis in eorum
domibus et expensis propriis et tam ipsi fratres quam eorum haeredes ex nunc
perpetuo quilibet eorum habeat et teneat ac perpetuo nutriat unum praesbiterum,
qui duo praesbiteri pro animabus mei et parentum meorum celebrare quotidie
quando ad hoc parati fuerint et vigiliam pro deffunctis dicere teneantur,
quibus praesbiteris dicti Radulphus et Johannes, quilibet eorum uni praesbitero
in domibus suis in victu et vestitu coeterisque sibi necessariis proinde
secundum statum suum perpetuo teneantur.
Item volo et ordino quod si alteram de duabus filiabus meis
praedictis, vel ambas absque prole ex earum carne legitime procreata dicto
Johanne filio meo vel eius filio legitimo superstice primori contigerit,
praefatus Johannes vel eius filius uni vel ambabus succedat solus et insolidum
in bonis omnibus eorumdem, et in casu praedicto ipsum Johannem sibi et earum
cuilibet substituo in haeredem ; pro complenda vero executione mea
praedicta et contenta in testimonio huiusmodi, ego, dictus miles, mihi retineo
fructus, proventus, [278] emolumenta
et exitus totius terrae meae per triennium continuum a die obitus mei continue
computandum, salvis et exceptis redditibus et bonis, quae dicto Johanni dedi et
reliqui, et in quibus eum haeredem institui, de quibus nolo quidquem per dictum
triennium ad opus dictae executionis meae percipi nec levari et, si infra
dictos tres annos dicta executio mea compleri nequeat, volo et ordino quod de
proventibus et emolumentis forestarum mearum et nemorum totaliter compleantur,
et nolo quod dicta emolumenta et proventus forestarum et nemorum praedictorum
ad nullos usus alios praeterquam ad dictam executionem meam aliqualiter convertantur.
Item volo et ordino quod si jura, redditus et emolumenta
totius terrae meae et omnium bonorum meorum excedant valorem ducentarum
librarum rendualium, a me dicto milite dicto Radulpho olim in contractu
matrimonii ipsius et uxoris suae donatarum cum terra et loco de Alto Cornu
praedicto, et etiam excedant ultra centum et decem libras renduales et alia per
me dicto Johanni filio meo data et relicta, volo et ordino [278v°] quod aliud, quod valorem dictarum trecentum et decem
librarum excedere videbitur inter dictos Radulphum et Johannem communiter et
legitime dividatur, per se vel per alios probos viros, de quorum probitate et
industria confidentio.
Item volo et ordino quod, si dictus Radulphus filius meus huic
testamento meo ultimo aliqualiter obviare, vel contradicere qualitercumque
voluerit vel praesumpserit, aut infringere aliquam de ibidem contentis
aliqualiter, quod absit in causa praedicta, lego et dono domino nostro
Francorum regi millae libras bonae monetae super omnibus et singulis bonis
meis, in quibus ipsum Radulphum haeredem institui, portione et donatione dicti
Johannis, et aliis in dicto testamento meo contentis semper in omnibus salvis
et liberis, ad hoc videlicet, quod dictus dominus Rex dictum testamentum meum,
prout in eodem continetur teneri, compleri faciat et servari, quas mille libras
praedictas volo et jubeo percipi et levari ante omnem luentum per dictum
dominum regem, vel eius ballivos in causa superius declarata. [279]
Item volo et ordino quod, si contingerit aliquam de duobus
fratribus mori sine haerede ex carne sua legitime procreato, quod ille qui
superfuerit succedat totaliter dicto mortuo in illis quater viginti libris
rendualibus, de Sonavilla, et si ambo moriantur, quod absit sine haerede aliquo
legitimo, ut est dictum dictae quater viginti librae renduales revertatur ad
haeredes meos, ad quos de jure et consuetudine Patriae debebuntur.
Hoc igitur testamentum meum, seu hanc voluntatem meam, volo
esse ultimum et illud et eam omniaque superius contenta promitto tenere et
servare et contra de coetero non facere nec venire ; executores vero huius
testamenti mei ultimi, seu ultimae voluntatis meae, volo, rogo et supplico esse
nobiles, discretos ac venerabiles viros dominos Jordanum de Pranziaco, Iterium
de Brolio, milites, fratrem Petrum Chousiti, ordinis Fratrum minorum de
Nontronio, Geraldum Vigerii, valetum, filium quondam domini Petri Vigerii,
militis deffuncti.
Ita tamen quod duo ex ipsis sine aliis possint praemissa [279v°] exequi sine aliis, et quod
illud, quod per ipsos duos inceptum in praemissis fuerit, per alios valeat
terminari ; quibus vero executoribus meis praedictis et eorum cuilibet
cedo et totaliter in ipsos transfero omnia jura et actiones mihi competentibus
et competituris, in omnibus et singulis bonis meis praedictis, et adversus
quascumque personas ratione eorumdem, pro dicta executione complenda, ut
superius continetur, et ea sibi obligata et affectata relinquo. Supplicans
reverendo in Christo patri domino Galhardo, Dei gratia Eng. episcopo,
magistro Bernardo Menuzerii, clerico Eng. custodi
sigilli Regii, ad contractus Eng. constituti, ac venerabili viro domino
Bertrando, decano Eng., ut sigilla sua hinc praesenti testamento meo ultimo,
una cum sigillis testium infrascriptorum, si ea habuerint et si non habent, sigillo
curiae ipsius domini Bertrandi dignentur apponere in testimonium veritatis,
quorum vero sigillorum praedictorum quodlibet volo et jubeo in praemissis
sufficere et ubique facere plenam fidem .
Nos enim episcopus Bernardus ac decanus, [280] ad supplicationem dicti militis sigilla praedicta una cum
coeteris sigillis praemissis apponi duximus, in testimonium veritatis, ad
relationem Aymerici Martini, clerici, qui praemissa se audivisse nobis retulit,
et etiam esse vera, prout superius sunt contenta ; constat de
rasura : usum fructum.
Datum, testibus praesentibus et vocatis, apud Engolismam in
domo domini Arnaldi Cheynani praesbiteri et Hugonis fratris sui, videlicet
Petro de Podio Moyssonis, Petro de Rupe, Guillelmo de Graco, Hugone Cheynavi et
Hel. de Jurnhaco, clericis, die Mercurii post festum
sanctae Trinitatis, anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo quarto.
(BnF, Doat,
t. 42, f° 269-280 ; l'original en parchemin aux A.D. Pyr, E.692)