<< Retour

 

BnF/Tome 27/f°368-371/Transcription CR/décembre 2006 (à partir d'un document imprimé)

Copie de deux titres concernant le chapitre de Saint Front

NOVERINT universi et singuli hoc presens publicum instrumentum inspecturi, quod anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo octavo, die Jovis ante festum Beati Georgii, videlicet post festum Pasche Domini, in villa Petragoris, regnante domino Philipo, Dei gratia Francorum Rege, in presentia testium subscriptorum, ego notarius infrascriptus vidi, legi, tenui et palpavi quasdam litteras venerabilis ac discreti viri domini officialis curie Parisiensis, sigillo Curie Parisiensis sigillatas, non cancellatas, nec in aliqua fui parte viciatas, ut prima facie apparebat, et in eisdem fiebat mentio, quasdam alias litteras nobilis ac potentis viri domini Hugonis de Cella, Domini nostri Regis Francie illustris militis, in quibus sunt inserte quedam littere regie [------][1] inter cetera continentes; item vidi, ego notarius infrascriptus, legi, tenui et palpavi, die jovis, anno, loco, et regnante predictis, et in presentia testium subscriptorum, quasdam alias parvas litteras dicti Domini officialis Parisiensis, sigillo predicto dicte curie Parisiensis sigillatas, ut prima facie apparebat, non rasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas, aliis litteris dicti domini officialis Parisiensis primo superius designatis annexatas: quarum litterarum tenor unus post alium, de verbo ad verbum, sequuntur seriatim sub his verbis. UNIVERSIS presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus nos anno Domini millesimo trecentesimo tertio decimo, die mercuri, post festum Beati Vincentii, vidisse et diligenter inspexisse litteras infra scriptas, formam que sequitur continentes. Notum sit quod nos Hugo de Cella, miles Domini Regis Francie illustris, litteras ejusdem recepimus in hec verba: PHILIPPUS, Dei gratia, Francorum Rex, dilectis et fidelibus Hugoni de Cella et Petro de Blayosco, militibus nostris, salutem et directionem. Cum super transferenda jurisdictione temporali ecclesie Sancti Frontonis Petragoris per capitulum ipsius ecclesie in nos pro condigna recompensatione per gentes nostras illarum partium cum eodem capitulo certi tractatus habiti fuerunt, quorum complementa esse presto adhuc bene nequeunt, propter aliorum arduorum parlamenti nostri proximo preteriti negociorum, occupationum multiplicum, ad debitum effectum perduci, Nos damus et committimus vobis, et vestrum cuilibet, in solidum, quatenus ad partes illas vos personaliter transferentes, vocatis seneschallo et procuratore nostris seneschallie Petragoris, qui tractatus hujusmodi noverint medita, dictique capituli procuratoris transactum eundem in statu in quo est resumentes ; illum prout vobis et reipublice, cum assensu memorati capituli, utilius faciendum videritis, compleatis et sine debito terminari curetis; nostra tamen retenta super hoc voluntate super iis enim et ea tangentibus, et quibus super eis ordinandum decreveritis, ab omnibus subditis nostris vobis parere volumus et mandamus. Datum Parisiis, vicesima nona die maii, anno Domini millesimo trecentesimo decimo tertio. Quarum auctoritate nos transferentes ad villam Petragoris, presentibus ibidem nobiscum nobili viro domino Joanne de Reblayo[2], milite, et seneschallo Petragoris pro dicto domino Rege, et magistro Joanne Calveti, procuratore pro dicto domino Rege in dicta seneschallia, tractavimus et concordavimus, pro ipso domino Rege, cum capitulo supradicto in modum qui sequitur; VIDELICET, quod quia jurisdictio et Justitia quam dictus dominus Rex et ecclesia communiter habent et obtinent in villa Podii Sancti Frontonis, videlicet quantum parochia Sancti Frontonis Petragoris pro tenditur infra muros dicte ville, et extra, propter conjunctionem predictam, negligenter regitur et gubernatur, et hactenus et extitit gubernata et possessa per unum, si esset unitus, melius et utilius exerceri et gubernari quod dictum capitulum predictam jurisdictionem; videlicet jus quod habet in ea dumtaxat, quod est declaratum per quamdam sententiam et arrestum dudum latum pro dicto domino Rege et ecclesia per curiam Francie, seu ejus auctoritate; et jus aliud, si quod habent, transferatur in dictum dominum Regem per titulum permutationis, producentis libris rendualibus turonensium parvorum et bonorum; pro quibus emendis, et per dictum capitulum acquirendis, dictus dominus Rex debet dare dicto capitulo quatuor millia librarum bonorum parvorum turonensium nigrorum de Mende de turonibus solvendorum, modo qui sequitur; videlicet, tria millia librarum dicte monete infra instans festum Resurrectionis Domini, et de mille in quibus sunt condemnati canonici dicte ecclesie versus dominum Regem predictum pro facto ecclesie Sancti Sillani, quod per dominum Regem remittantur dictis canonicis et capitulo dicte mille libre, et fiat compensatio de eis pro mille de quatuor millibus surpradictis, et amplius omne jus quod habent in jurisdictione parochie Sancti Georgii prope Petragoras, retentis dicto capitulo feodo et aliis redditibus quos habent ibidem: acto expresse in ipsa conventione quod quousque dicta pecunia integraliter sit soluta dicto capitulo, proprietas seu possessio, vel quasi dicte jurisdictionis in dominum Regem, vel alium pro ipso, nullatenus transferatur, nec sibi acquiratur, nec a dicto capitulo recedat, nec premissa tractata, vel infrascripta, cum eorum sequela, aliquem habeant effectum. Item, fuit actum inter dictas partes, in ipso contractu, quod dominus Rex predictus concedat licentiam dicto capitulo dictos redditus ducentarum librarum turonensium acquirendi quamquam justo titulo, in quacumque parte regni sui, in feodo seu retrofeodo ejusdem domini Regis, quittos, et liberos, et francos, et admortitos per ipsum dominum Regem, et absque vendis et laudiminiis per ipsum dominum Regem, quatenus ad eum attinet, habendis seu percipiendis. Item, fuit actum et concordatum, in ipso contractu, quod dictum capitulum, per se vel per alium, non obstante dicta traslatione ipsius partis jurisdictionis dicte parochie possit, prout hactenus consuevit, in villa Podii Sancti Frontonis, videlicet in dieta parochia audire et judicare causas hominum suorum et terre sue, seu delinquentium in terra sua, extra dictam parochiam et jurisdictionem suam, in dicta parochia exercere in dictis hominibus, de rebus et contractibus initis et existentibus extra dictam parochiam, et ibidem carcerem suam habere pro custodia seu pena delinquentium extra, et ipsos libere adducere et redducere, de extra et extra, ad dictam carcerem, et ab eodem etiam cum armis, dummodo in dicta villa, seu parochia Sancti Frontonis, executionem sententiarum sanguinis, mortis vel mutilationis, de dictis hominibus forensibus, non faciat capitulum memoratum; si et prout omnia supra dicta hactenus de forensibus hominibus suis et aliis facere consueverint. Item, fuit actum et expresse retentum, in dicto contractu sive tractatu, quod cum dictum capitulum una cum prefato domino Rege conjunctim et pro indiviso habeat, et habere consueverit ab antiquo, directum dominium omnium domorum et arearum, et pertinentiarum earum dicte ville, quatenus protenditur dicta parochia Sancti Frontonis, et medietatem vendarum seu laudiminorum que consueverunt et debent solvi pro premissis, quando dicte domus alienantur seu impignerantur, et dominus Rex aliam medietatem; quod, non obstante dicta transactione, jurisdictionis dictum directum dominium prefatarum domorum, cum earum pertinentiis, ab ipsis et domino Rege moventibus remaneat communiter et pro indiviso dicte ecclesie et capitulo Sancti Frontonis cum domino Rege predicto; cause cognitione, ubi esset seu interveniret questio, domino Regi remanente, prout quod dominus Rex suam partem predictam dicti domanii predicti directi et vendarum non possit ejicere a manu sua sine consensu dicti capituli, cum alias sub hac lege et modo sibi data fuerint premissa, ut sit capitulum per dictam ecclesiam quod ea non posset sine voluntate ipsuis capituli ponere in alienam manum, si et prout per litteram pariadgii docere possunt. Item, quia canonici dicte ecclesie paucas domos in dicta villa habent pro sua habitatione et indigent pluribus, est actum et concordatum in dicto tratatu, quod dictum capitulum seu canonici singulaires dummodo ad opus ecclesie predicte et prohabitatione solum, et quod dictas domos ad alios usus preterquam ad ipsorum habitationem convertere non possit, acquitant et possint acquirere quodcumque justo titulo in dicta parochia Sancti Frontonis quatuordecim hospitia sive domos absque hoc quod domino Rege pro sua parte vendas ailiquas seu laudimia solvere teneantur, et.quantum ad dominum Regem pertinet quod sint eis una cum illis que nunc possident penitus amortite. Item, est actum et concordatum expresse in dicto tractatu quod dicti canonici et capitulum pro censibus, redditibus, obitibus et vendis et investituris, pro parte sua contingentibus, tantummodo in dictis parochiis sic debitis et debendis possunt auctoritate propria gatgiare et pignorare modo quo consueverunt, et bone gratias exercere juxta consuetudinem patrie et ville predicte in talibus observatam. Item, agitur quod si dominus Rex predictus acquirat a vigerio de Petragoris vigeriam quam habet in dicta villa et tenet a dicta ecclesia, quod capitulum ad hoc consentiat, et feodum suum quantum ad dictam juridictionem et vigeriam, et quantum ad ea que tenet dictus vigerius a dicto capitulo in feodum, in parochiis Sancti Frontonis et Sancti Sylvani duxtaxat, quod ab eodem capitulo tenet dictus vigerius, in dictum dominum Regem totaliter transferat capitulum memoratum, in casu ubi dominus Rex hoc acquiret a vigerio predicto, et non aliter. Item, agitur quod dicta ecclesia et capitulum, et eorum bona et terrae remaneant perpetuo, sicut erant ab antiquo, in speciali gardia domini Regis predicti, et quod super hoc littere nove in meliori forma que fieri poterunt, concedantur eisdem per dominum Regem. Item, actum est quod dominus Rex habeat pro se et dicto capitulo, super premissis consensum domini Pape, in expensis ejusdem domini Regis et litteras apostolicas prefato capitulo assignare absque lesione dicti capituli. Item, agitur quod dominus Rex suas litteras de et super premissis concedat capitulo memorato: in premissis vero retinentur expresse voluntas Regis et etiam domini Pape, quam voluntatem et consensum Pape, in propriis expensis suis, et sine dispensio dicti capituli et personarum ejusdem; et ipsus dominus Rex debet in instanti festo Beati Michaelis, super premissis suum(?), prestare consensum vel dissensum, et hec dictum capitulum per suas patentes litteras certificare, ne predictus tractatus perpetuo remaneat in suspenso, in quorum omnium testimonium Nos, dicti Hugo seneschallus predictus, et capitulum ac procurator regius, sigilla nostra presenti cartule duximus apponenda actum Petragoris, die jovis ante festum Beati Andree, apostoli, anno Domini millesimo tricentesimo decimo tertio. Constat de interlineis, dicto capitulo, cum domino Rege. De vicio seu cancellatura eorum. Prout dicuntur, et casibus, et est, sub sigillis transcriptum; auctoritate hujusmodi litteras fecimus sub sigillo curie parisiensis cujuslibet jure salvo. Datum anno Domini et die mercurii suprascriptis, Johannes Dalibaud, universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino: notum facimus quod sigillum presentibus litteris appensum, quibus nostre presentes litteras sunt infixe, est verum sigillum curie Parisiensis, et eundem sigillum approbamus, in cujus rei testimonium sigillum curie Parisiensis presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo tricentesimo vigesimo die martis port reminiscere... Bone manus... Vise alias fuerunt littere suprascripte, die, anno, loco, et regnante predictis presentibus Iterio, Martini clerico parochie de Insula, et Roberto de Cortes litterato testibus ad hec vocatis. Et me Petro de Chamontel, clerico publico auctoritate regia notario, qui in visionis et inspectionis premissorum testimonium signum meum publicum duxi presenti publico instrumento apponendum.

Et à côté est le seing dudit CHAMONTEL, en chiffre.



[1] texte peu lisible

[2] Jean d’Arrabloy, sénéchal de Périgord & Quercy. Voir sur ce site le document n° 2192 in registre JJ 501 (f° 7v°,8r°) aux Archives Nationales.

 

<< Retour