<<Retour

Roles Gascons transcrits et publiés par Charles Bémont

1896

Supplément au tome premier

1254-1255

 

 

Rotulus litterarum patentium

de anno regni regis Henrici III XXXIX° (1254-1255)

 

 

N° 4358

Bergerac, Elie Rudel le jeune, Margurite de Turenne, Renaud de Pons.

 

Pro Willelmo de Bridewre. ― E., omnibus, etc. Noveritis quod nos, pro nobis et omnibus nostris, ex corde et bona fide remisimus et remittimus dilecto nobis Willelmo de Bridewere, burgensi de Brigeriaco, omnem rancorem et odium que contra eum occasione guerre que fuit, propter affarium de Bregeraco, inter illustrem patrem nostrum et nos ex una parte, et Reginaldum de Ponte et Margaritam, uxorem suam, quondam filiam Elye Rudelli, ex altera, [habere] vel concipere poteramus. In cujus, etc. Datum apud Brigerac .xvj. die Januarii. (1255)

 

N° 4359

Elie Rudel le jeune, Mouleydier.

 

Pro Arnaldo (sic) Prepositi. ― E., omnibus, etc. Noveritis quod nos pro nobis et successoribus nostris assignamus domino Armando Prepositi pro se et heredibus suis, castrum de Monleyder, cum suis pertinentiis, habendum et tenendum perpetuo. Et si contingat nos vel ipsum A. in proprietate dicti castri subcumbere, nos tenemur eidem et heredibus suis assignare quinquaginta libras in redditibus, in terra quam tenuit quondam Elias Ridelli, si de terra sua aliquid teneremus aliter in Vasconia, in loco competenti. In cujus, etc. Datum ut supra. (Datum apud Brigerac, XVI. die Januarii)

 

N° 4360

Bergerac, Elie Rudel le jeune, Mons près de Bergerac, Verdon

 

Pro Willelmo R. de Sancto Desiderio. ― E., omnibus, etc. Noveritis quod nos pro nobis et successoribus nostris dedimus et concessimus dilecto nobis domino Willelmo R. de Sancto Desiderio, pro se et heredibus suis, quicquid habebat et tenebat Elias Rudelli apud Mons et Verdom, propre Brageracum cum pertinentiis, et garantizabimus eidem, et .xv. libras burdegalensium annuas in pedagio de Brageraco; et concedimus eidem et heredibus suis quod terram suam habeat franccam, liberam, sicut habuit tempore Elye Rudelli nunc defeuncti. In cujus, etc. Datum ut supra. (Datum apud Brigerac, XVI. die Januarii)

 

N° 4361

Bergerac, Elie Rudel le jeune, Renaud de Pons.

 

Pro majore, militibus, burgensibus de Brageraco. ― E. omibus, etc. Sciatis quod promisimus dilectis et fidelibus nostris majori et militibus et aliis probis hominibus de Brageriaco quod conventiones et pacta, que nobiscum habent sub sigillo nostro, faciemus cum sigillo illustris patris nostri sigillari et etiam confirmari, et transcripto pactionum apponi sigilla communitatum Burdegale et Baione. In cujus rei, etc. Datum ut supra. (Datum apud Brigerac, XVI. die Januarii)

 

N° 4362

Bergerac, ElieRudel le jeune, Renaud de Pons, Marguerite de Turenne, Rudel de Bergerac.

 

[Pro] Reginaldo de Pontibus et uxore sua. ― Nos Eduuardus, etc. Dilectorum nobis majoris, militum et burgensium de Brigeraco precibus inclinati, promisimus et promittimus eisdem quod Reginaldo de Pontibus et Margarite, uxori sue, et Rudello, filio Elye Rudelli, et omnibus aliis qui totam vel partem hereditatis quondam Elye Rudelli repetunt, infra Pascha proximo futurum judicium curie nostre faciemus, si illud requirendum duxerint et etiam prosequendum, et specialiter dictis Reginaldo et Margarite ad judicium curie constitute ab illustre patre nostro et ab ipsis in castris apud Brigeriacum approbate. Ipsum etiam Reginaldum ad instantiam predictorum majoris, militum et burgensium de Brageraco, liberavimus, ut jus suum liberius possit prosequi; et promisimus quod relicta ad pias causas per Eliam Rudelli, quondam patrem dicte Margarite, et ejusdem debita de redditibus quos ipse tenebat vel habebat, persolvi faciemus sine diffugio et emendas fieri, prout in sua ultima dispositione precepit. Concessimus etiam eisdem et promisimus quod dos et donatio propter nuptias Roge, sicut idem Elyas in testamento suo dinoscitur precepisse. Item omnem rancorem cordis et odium, pro illustre patre nostro et nobis aut nostris, eis et coadjutoribus suis ex corde remittimus omnimode et quitamus; et de dirutione murorum et adequatione fossatorum et demolitione turrium burgi in capite pontis, faciemus secundum quod voluerint nos facturos. Et eisdem promittimus quod debita manifesta sive cognita in Anglia eisdem solvi sine malo diffugio faciemus. In cujus, etc. Datum ut supra. (Datum apud Brigerac, XVI. die Januarii)

 

N° 4363

Bergerac, Marguerite de Turenne, Renaud de Pons.

 

Pro Reginaldo de Pontibus et uxore sua. ― E., etc. Noveritis quod nos recepimus et recipimus in salvo et securo conductu nostro Reginaldum de Pontibus et margaritam, uxorem suam, et quoscumque secum adduxerint, in veniendo, morando et dedeundo, et procuratorem suum et quoscumque secum adduxerint, si quem instituere voluerint in prosequendo jus suum coram nobis, per amorem vel per judicium curie constitute per illustrem patrem nostrum regem Anglie in castris apud Brageracum et eisdem approbate. In cujus rei, etc., duraturas usque ad Pascha proximo futurum. Datum ut supra. (Datum apud Brigerac, XVI. die Januarii)

 

N° 4364

Arnaud Beyresc, maire de Bergerac.

 

Pro Arnaldo Beyresc, majore Brigeriaci. ― E., omnibus, etc. Noveritis quod nos promisimus et bona fide promittimus dilecto nostro Arnaldo Beyresc, tunc temporis majori Brigeriaci, quod si, occasione compositionis facte inter nos ex una parte et dictum majorem et milites et burgenses ejusdem ville ex altera, super redditione et traditione ejusdem ville, ipsum vel heredes suos bona hereditaria in totum vel in partem amittere contingeret in futurum, vel si in rebus mobilibus vel in corpore, occasione hujus facti, gravem ipse vel heredes sui sustinerent jacturam, ipsum Arnaldum et heredes suos indempnes conservabimus bona fide, omni occasione, diffugio et dilatione remotis. In cujus, etc. Datum apud Genciacum .xiiij. die Januarii. (1255)

 

N° 4371

Fergant d’Estissac.

 

Pro Fergant domino de Stysac. ― E., omnibus, etc., salutem. Noveritis quod nos dilecto nostro domino Fergant, domino de Stisac, damus et concedimus triginta libras burdegalensium, percipiendas singulis annis de camera nostra in festo Pasche. In cujus rei testimonium, etc. Datum ut supra. (Datum apud Vasatum, X. die Februarii)

 

N° 4373

Bergerac, Olivier le Provost.

 

Pro Olivero Prepositi. ― E., omnibus, etc. Noveritis quod, pro bono et laudabili servicio quod nobis exhibuit dilectus et fidelis noster Oliverus Prepositi, miles de Brigeriaco, dedimus eidem, pro nobis et heredibus nostris, pro se et heredibus suis, .xxx. libras currentis monete, percipiendas annuatim in pedagio de Brigeriaco, donec dictas .xxx. libras in loco eidem assignaverimus competenti. In cujus, etc. Datum apud Regulam .xxiiij. die Januarii. (1255)

 

N° 4374

Bergerac, Elie Rudel le jeune, Olivier le Provost.

 

E., omnibus, etc. Noveritis quod nos promisimus et promittimus bona fide dilecto et fideli nostro Olivero Prepositi, militi Brigeriaci, quod si, occasione nostri, bona hereditaria que habet in terra quondam Elie Rudelli in totum vel in partem eum amittere contingeret, servabimus ipsum indempnem bona fide. In cujus, etc. Datum ut supra. (Datum apud Regulam XXIIII. die Januarii)

 

N° 4375

Bergerac, Elie Rudel le jeune.

 

Pro Armando Prepositio. ― E., omnibus, etc. Noveritis quod nos pro nobis et successoribus nostris promisimus et promittimus bona fide domino Armando Preposito seniori et Armando et Galtero, filiis suis, quod si, occasione compositionis facte inter nos, ex una parte, et majorem, milites et burgenses Brageriaci, ex altera, super redditione et traditione ejusdem ville, ipsos redditus suos quos pro se et uxoribus suis habent in dominio regis Francorum, quos appreciantur tria milia solidorum in redditibus annuis, amittere in totum contingeret vel in partem, eis in terra quam tenebat quondam Elyas Rudelli dominus Brigeriaci tantumdem assignabimus, si de ipsa aliquid teneamus; si autem de dicta hereditate dicti Elye non teneremus ubi assignari posset in terra nostra eisdem, scilicet in Vasconia, predictus redditus, in loco assignabimus competenti. Et hec omnia supradicta eisdem pro se et heredibus suis promittimus nos facturos. In cujus, etc. Datum apud Brageriacum .xvj. die Januarii. (1255)

 

N° 4376

Gaston de Gontaud, Bergerac, château de Cugnac (commune de Sainte-Sabine), Elie Rudel le jeune, Issigeac.

 

Pro Gastone de Guntaldo. ― E., etc. omnibus, salutem. Noveritis quod nos, pro bono et laudabili servicio quod nobis exhibuit dilectus et fidelis noster dominus Gasto de Guntaldo, eidem concessimus et concedimus, pro nobis et heredibus nostris, pro se et heredibus suis, in terra quam Elias Rudelli, quondam dominus Brageriaci, habebat et tenebat apud Eychygac, et in terra que dicitur Bayanes, et in castro quod dicitur Cunhag cum pertinentiis suis, quinquaginta libras in redditibus annuis; ita tamen quod, si predicta loca comperiantur infra Nativitatem Domini proximo futuram minus valere quam quinquaginta libras currentis monete in redditibus annuatim, nos illud eidem apud Brageriacum in loco complebimus competenti. In cujus rei, etc. Datum apud Genciacum .xviij. die Januarii.

 

N° 4377

E., etc., omnibus, salutem. Noveritis quod nos promisimus et promittimus bona fide dilecto nostro domino Gastoni de Guntaldo quod si, occasione nostri, eundem terram suam in totum vel in partem amittere contingeret, ipsum indempnem servabimus; ita quod tantumdem in Vasconia eidem in loco assignabimus competenti. In cujus, etc. Datum ut supra. (Datum apud Genciacum XVIII. die Januarii).

 

N° 4378

Bergerac, Elie Rudel, Marguerite de Turenne, Renaud de Pons.

 

Pro communitate Brigeriaci. ― E., etc., omnibus, salutem. Ad perpetuam memoriam futurorum, pro communi utilitate, concessimus et concedimus dilectis nostris militibus et burgensibus de Brigeriaco quod de cetero majorem, juratos, et communitatem habeant, secundum formam Burdegalensibus concessam a predecessoribus nostris; item, quia per dominos Brageriaci dicebant quedam bona sua hereditaria indebite occupata et consuetudines malas inductas, volumus et concedimus quod emendentur hec omnia, ita quod super hoc credatur quinque militibus et quinque burgensibus ejusdem loci honestis et ad hoc electis et non suspectis nobis vel ipsis in hac parte, et omnes alie bone consuetudines conserventur eisdem. preterea, carteriarum quantitatem indebitam temperare volentes, volumus et concedimus ad preces eorum quod, pro mesuragio sestarii duos denarios, pro esmina unum denarium, pro quarteria obolum venditor tantum solvat, dummodo venditor non sit de communitate predicta, quia omnes de ipsa communitate a mesuragio sunt exempti; a questis eciam et talliis majorem, milites et burgenses ceteros apud Brigeriacum commorantes absolvimus et quitamus, nisi pro communi utilitate et necessitate ville cum bona voluntate ipsorum fuerint faciende. Adicimus eciam quod in tota terra quam quondam Elyas Rudelli tenebat in diocesi Petragoricensi non fiant nundine, nisi infra Brigeriacum; et tunc nullus extraneus aliquid vendat in eis a dethal. Concedimus vero, pro nobis et heredibus nostris, dictis majori, militibus et burgensibus apud Brageriacum commorantibus, quod nullus eorum ostagietur, sive de villa nomine ostagii extrahatur, quamdiu facere voluerit jus vel firmare valebit. Item concedimus eisdem de gracia speciali quod prisa vinorum que fit in Anglia omnibus eorum et singulis remittatur, excepta antiqua prisa que de duobus tonellis fieri consuevit. Et quia preteritis temporibus predicti major, milites, burgenses et alii probi homines Brageriaci, per Dordoniam transferendo vina et alia mercimonia sua, indebitis exactionibus gravabantur, volumus et precipimus omnes exactiones indebitas amoveri et eos libere transire cum pedagiis et consuetinibus approbatis. Et licet illustris pater noster, pro optimendo jure suo apud Brageriacum, scilicet prima seisina feodi per mortem fidelis nostri Elie Rudelli, quondam domini ejusdem loci, multas expensas fecerit, in quibus forte nobis tenerentur dicti major, milites et burgenses, eas tamen pro illustre patre nostro et nobis quitamus imperpetuum; ita quod ipsas expensas vel dampna nobis et nostris data ab eisdem omnibus vel eorum altero nullo tempore repetemus vel repeti faciemus, nec sustinebimus quod nomine nostro aliquis repetat ab eisdem. Ad hec, dictis majori, militibus et burgensibus Brageriaci promittimus quod si, per judicium curie nostre vel per amorem, in dominio Reginaldi de Pontibus vel Margarite, uxoris sue, vel cujuscumque alterius eos remanere contigerit antequam seisinam eorum habuerint, securitatem plenissimam eis faciemus habere quod eis fideliter libertates sue, secundum formam suprascriptam, plene, integre et fideliter observentur. Hec autem omnia et singula supradicta nos servare promisimus bona fide, et nos fideliter servaturos juraverunt in animam nostram nobiles viri dominus Johannes filius Galfridi, justiciarius Hibernie, dominus Willelmus de Pemes, dominus Stephanus Lungespe, dominus Stephanus Bauzan, senescallus Vasconie, dominus Amalbinus de Bares, dominus Arnaldus de Girunda, et dominus Gasto de Guntaldo. Et in testimonium omnium premissorum sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum apud Brageriacum, .xvj. die Januarii.

 

N° 4412

Bergerac, Roga, femme d’Elie Rudel.

 

Pro Roga, relicta quondam Elie Rudelli. ― E., omnibus, etc. Noveritis quod nos tradidimus pedagium nostrum de Brigeriaco domine Roge, relicte quondam Elye Rudelli, habendum et tenendum tamdiu donec de .d. libris morlanorum, secundum disposicionem dicti Helie, quondam mariti dicte Roge, sepedicte Roge plene fuerit satisfactum; ita quidem quod ille qui pedagium colliget jurabit quod de exitibus dicti pedagii dicte Roge in quator terminis in anno, scilicet in festo sancti Johannis Baptiste et in festo sancti Michaelis et in Nativitate Domini et in Resurrectione Domini, dicte domine Roge vel ejus certo mandato fideliter respondebit, usque ad consumpmationem totius debiti supradicti. In cujus, etc. Datum apud Brigeriacum .ij. die Aprilis.

 

N° 4413

Gaston de Gontaud.

 

Pro Gastone de Guntaldo. ― E., omnibus, etc. Noveritis quod nos promisimus nos soluturos centum et .vij. libras .vj. solidos et .vj. denarios sterlingorum infra Nativitatem sancti Johannis Baptiste proximo instantem dilecto et fideli nostro Gastoni de Guntaldo, in quibus tenebamur eidem. In cujus, etc. Datum ut supra. (Datum apud Brigeriacum II. die Aprilis)

 

N° 4414

Archambaud III, comte de Périgord, fils de Helie VI.

 

Pro Arkenbaldo, comite Petragoricensi. ― E., omnibus, etc. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Arkanbaldo, comiti Petragoricensi, tria milia solidorum burdegalensium singulis annis ad duos terminos apud Burdegalam per manum constabularii nostri ibidem percipiendorum, videlicet medietatem ad festum sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha; mandantes constabulario predicto quod dicta milia solidorum solvat, sine diffugio, sepedicto comiti terminis supradictis; a quo quidem comite de tenementis que de nobis tenet homagium cepimus, una cum fidelitatis sacramento contra unumquemque, salvo domini regis Francorum dominio. In cujus, etc. Datum apud Brigeriacum, quinto die Aprilis.

 

N° 4415

Mazeyrolles, canton de Villefranche de Belvès.

 

Pro Geraldo de Meseroles. ― E., omnibus, etc. Sciatis quod, pro homagio quod nobis fecit dilectus et fidelis noster Geraldus de Meseroles, et pro fidelitatis sacramento quod, salva comitis Petragoricensis dominio, contra unumquemque prestitit, concessimus eidem Geraldo quingentos solidos burdegalensium annuatim per manum constabularii nostri Burdegaleibidem in festo sancti Michaelis percipiendos; mandantes constabulario prefato quod dictos quingentos solidos solvat, sine diffugio, supradicto termino sepedicto eidem Geraldo. In cujus, etc. Datum ut supra. (Datum apud Brigeriacum, quinto die Aprilis).

 

N° 4431

Aldebert le Provost, de Bergerac.

 

Pro Aldeberto le Provost. ― E., etc., omnibus, salutem. Sciatis nos teneri dilecto et fideli nostro Aldeberto le Provost in .xxx. et .viij. libris sterlingorum, pro arreragiis vadiorum suorum et pro centum libris burdegalensium quas ei prius debebamus, quas quidem .xxx. et .viij. libras promisimus nos in festo sancti Michaelis proximo futuro eidem Aldeberto fideliter soluturos. In cujus rei testimonium, etc. Datum apud Regulam .xxj. die Aprilis.

Et mandatum est regine Anglie per literam clausam quod faciat ei satisfieri per ballivos E. in Anglia de dicta pecunia, in festo Assumptionis beate Marie vel citra. Datum ut supra. (Datum apud Regulam, XXII. die Aprilis)

Regina solvit eidem Aldeberto denarios supradictos, et hoc mandavit per literam suam.

 

N° 4434

Pierre de Castillon.

 

Pro Petro, dicto vicecomite de Castellione. ― E., omnibus, etc. Sciatis quod nos recipimus et recepimus in salvo et securo conductu nostro, in veniendo ad curiam nostram Penthecostes, morando et redeundo, Petrum, dictum vicecomitem de Castelione, cum sociis et rebus suis. In cujus rei, etc. Datum ut supra. (Datum apud Regulam, XXII. die Aprilis). Valeant per sex dies post dictum festum Penthecostes.

 

N° 4436

Aldebert le Provost, de Bergerac.

 

Pro Aldeberto Prepositi. ― E., universis, etc. Noveritis quod nos concessimus et tenore presentium concedimus dilecto et fideli nostro Aldeberto Prepositi, militi de Brageriaco, pro laudabili et fideli servicio quod idem Aldebertus nobis exibuit, decem marcas sterlingorum annuas, percipiendas singulis annis de magna costuma nostra Burdegale in festo sancti Michaelis, donec eidem Aldeberto per maritagium vel per gardam vel alio modo in loco competenti uberius duxerimus providendum. In cujus rei testimonium eidem Aldeberto has litteras nostras fieri fecimus patentes. Datum apud Regulam .xxv. die Januarii, anno ut supra.

Et mandatum est constabulario Burdegale et custodibus ipsius custume quod eidem Aldeberto dictas decem marcas ad dictum terminum solvi faciant. Datum ut supra. (Datum apud Regulam, XXII. die Aprilis). Per literam patentem.

 

N° 4437

Bergerac.

 

Pro communitate Brigeriaci. ― E., universis fidelibus et subditis suis, salutem. Cum homines et fideles nostri de Brigeriaco, occasione pedagiorum salis per diversas exactiones indebitas in diversis locis indebite gravarentur, nos, eorum supplicatione humili inclinati, diligenti et discreta inquisitione premissa, communicato super hoc prudenti consilio, invenimus quod unaqueque navis que oneratur sale et intrat Dordoniam, pro quolibet modio salis ad mensuram de Burdegala tenetur solvere apud Burgum, pro consuetudine Blavie, .x. solidos; item, pro consuetudines de Burgo super mare, tenetur ibidem solvere, si navis portet centum dolia vini vel minus, duo sexteria salis et sex denarios et obolum; si vero plus quam centum, debet .x. sextaria salis et .xj. denarios [et] obolum, et preter supradicta, pro quolibet modio salis, ad mensuram supradictam .x. solidos. Item quod unaqueque navis, que portat unum modium salis vel amplius, tenetur apud Vayres solvere .iiij. sexteria salis et .ij. solidos; et, si .iiij. sexteria non sint ultra modium, tenetur solvere illud quod ultra fuerit, usque ad .iiij. sexteria, dummpdo quartum non excedat; si vero non portet nisi modium vel minus, debet solvere duos solidos; si vero navis portet plus quam centum dolia vini, debet solvere octo sexteria salis et duos solidos, et preter supradicta, pro quolibet modio salis ad mensuram predictam, .x. solidos. Item quod eadem consuetudo solvenda est de sale apud Frunciacum quod est apud Vayres et non amplius; et si contingat quod aliqua navicula sit per jam dicta loca, que portet minus quam modium, debet solvere de dictis decem solidis juxta mensuram oneris sui. Item quod, quicumque venerit apud Burgum supra mare ad nundinas Sancti Vincentii, utr escambiet salem pro blado, tenetur solvere apud Vayres et apud Fronciacum de tanto sale quantum habere potest pro uno bussello frumenti, ad mensuram Sancti Emilionis, .iij. denarios apud Vayres et .iij. denarios apud Frunciacum. Item, si illi qui accipient dictas consuetudines per fidem suam. Item quod quelibet navis que oneratur sale et intrat Dordoniam potest ascendere cum sale de Petrafixa usque ad Brigeriacum, solvendo ibidem et alibi rectas consuetudines. Nos igitur vilumus et concedimus quod circa salis pedagioa in locis predictis ab omni exactione alia sint inmunes. In cujus, etc. Datum apud Sanctum Maccarium .xix. die Aprilis, anno etc.

 

N° 4447

Arnaud de Beyresc, maire de Bergerac, Issigeac.

 

Abbas sancti Fremerii, Arnaldus de Beyres, Bertrandus de Neysun ?, assignati sunt ad faciendum inquisitionem de malis consuetudinibus in villa de Issigiaco et quod in scriptis remittant, ut bone teneantur et male deleantur. Datum apud Regulam .xxiij. die Aprilis.

 

N° 4448

 

E., etc., omnibus abbatibus, prioribus, baronibus, militibus, ecclesiarum rectoribus, Hospitalariis, Templariis et aliis fidelibus suis per totam terram de Medulco constitutis, salutem. Sciatis quod nos deputavimus dilectos nostros Reymundum Prepositi, Brunnum Enchausaldum et Alegretum, collectores focallagii in dicta terra de Medulco; ita tamen quod, de quolibet pari boum vel vaccarum ad agriculturam percipiant .v. solidos burdegalensium; qui autem non habet nisi unum bovem vel vaccam, solvet .ij. solidos et .vj. denarios; qui autem neque bovem neque vaccam ad agriculturam, solvet .xv; denarios burdegalenses, nisi eum vel eam paupertas evidens excuset. Eandem autem collectam et modum colligendi per omnia intelligimus in castris clausis vel castellis seu villis bene et fideliter faciendum; ita tamen quod de unoquoque igne solvantur .v. solidi, nisi, pensatis facultatibus singulorum, minus aut nihil ab eis fuerit exigendum. In cujus, etc. Datum apud Regulam .xxij. die Aprilis.

 

N° 4449

Abbates, priores, barones, milites, et ceteri homines de Medulco habent literam patentem quod non redundabit eis in prejudicium, eo quod concesserunt focallagium et solverunt. Datum ut supra. (Datum apud Regulam, XXII. die Aprilis).

 

N° 4457

Olivier le Provost, de Bergerac, Guillaume de Biron.

 

Item, Willelmus de Byron et Oliverus Prepositi, (assignati sunt collectores ad focallagium) in diocesi Petragoricensi, quantum est de districtu nostro. (Datum apud Regulam, XXII. die Aprilis).

 

N° 4462

Olivier le Provost, de Bergerac, Guillaume de Biron.

 

Item Oliverus Prepositus et Willelmus Birun, milites, cum consilio Seygnoroni Espes, in tota terra quam E. habet in diocesi Petragoricensi. Datum apud Brigeriacum .xx. die Maii.

 

N° 4464

 

E., etc., omnibus, etc. Noveritis quod pro necessitate nostra abbates, priores, barones, milites et ceteri homines de diocesi Aquensi nobis focallagium concesserunt, quam concessionem nolumus in eorum prejudicium imposterum redundare. In cujus rei testimonium, etc. Datum apud Aquis .vj. die Maii.

 

N° 4469

Castillon

 

Abbates, priores, barones, milites et domicelli, ac ceteri homines de Castellione et de Inter Dordoniam habent literam consimilem. (Datum apud Aquis .vj. die Maii.)

 

N° 4470

Périgord.

 

Abbates, priores, barones, milites, domicelli ac ceteri homines E. in diocesi Petragoricensi habent literam consimilem. (Datum apud Aquis, VI. die Maii).

 

N° 4478

Bergerac, Dordogne, Saint-Emilion.

 

Pro hominibus de Sancto Emiliano. ― Homines de Sancto Emiliano habent literas patentes de consuetudine salis ascendentis per Dordoniam de verbo ad verbum, quales habent ipsi de Brigeriaco, omissa illa clausula que sic incipit : « Item quod quelibet navis que oneratur sale et intrat Dordoniam potest ascendere cum sale de Pretrafixe, etc. ». Datum apud Burdegalam .xj. die Maii.

 

N° 4496

Petronille Fasseta, Bergerac.

 

Pro priore hospitalis Sancti Jacobi Burdegale. ― E., etc., custodi magne custume sue Burdegale qui pro tempore fuerit, salutem. Volentes, quantum in nobis est, votum domini regis patris nostri persolvere ejusque voluntatem pro posse in omnibus adimplere, dedimus et concessimus Petronille Fasseta, quondam incluse burgi Brigeriaci, cui dilecti nobis in Christo prior et fratres hospitalis Sancti Jacobi Burdegale, ad instantiam dicti domini regis, quemdam locum juxta capellam Sancte Marie Magdalene ad vitam dicte incluse favorabiliter contulerunt, quindecim denarios burdegalenses qualibet die, quoad vixerit, de dicta custuma nostra apud Burdegalam recipiendos; et ideo vobis mandamus firmiter injungentes quatinus dictos denarios priori Sancti Jacobi nomine dicte Petronille tota vita ipsius Petronille sine difficultate de prefata custuma qualibet die computata habere faciatis, ad quator anni terminos, videlicet ad festum sancti Johannis Baptiste, ad festum sancti Michaelis, ad Purificacionem beate Marie et ad Pascha. In cujus, etc. Datum ut sa.

 

N° 4503

Pierre de Castillon.

 

Petrus, vicecomes de Castellione, cum sociis suis, habet literas de conductu in veniendo ad E., morando et redeundo, usque ad quindenam instantis Pentecostes. In cujus, etc. Datum apud Burdegalam .xj. die Maii.

 

N° 4508

Gaston de Gontaud.

 

Pro Gastone de Guntaldo. ― Mandatum est Petro Bertrandi de Blankeforde quod, de .ve. libris burdegalensium quas tenetur sovere E. in festo sancti Mi chaelis proximo futuro, solvat Gastoni de Guntaldo .iiije. xj. libras .xij. solidos et .vj. denarios burdegalensium. Et allocabuntur ei in solutione facienda. Datum apud Burdegalam .xij. die Julii.

 

N° 4511

Pierre de Castillon.

 

Pro Petro, vicecomite de Castellione. ― Petrus, vicecomes de Castellione, habet literas de conductu in veniendo, morando, redeundo, cum sociis suis, duraturas usque ad diem Mercurii proximam post festum sancte Marie Magdalene et per totam diem ipsius Mercurii. Datum apud Brigeriacum .xviij. die Julii.

 

N° 4512

Archambaud III, comte de Périgord, Montignac.

 

Pro comite Petragoricensi. ― E., etc., omnibus, salutem. Sciatis quod nos tenemur dilecto et fideli nostro Arkanbaldo, comiti Petragoricensi, quod, quamdiu Girardus de Blavia tenebit castrum de Montinhac, eidem de dicto castro per dictum Girardum vel alium quemcumque nullum dampnum occasione aliqua inferretur. Hec autem obligatio duratura est duntaxat donec discordia super dicto castro inter dictum Giradum occasione uxoris sue et dictum comitem fuerit per judicium vel arbitrium terminata, sicut in forma instrumenti super hoc confecti plenius continetur. In cujus, etc. Datum apud Sanctum Emilianum .xx. die Julii.

 

N° 4536

Mandatum est Petro Bertrandi de Blankeford quod illas CCC. et X. libras burdegalensium in quibus tenebatur domino E., solvendas in festo sancti Michaelis proximo futuro, solvat pro ipso E. domino Gastoni de Guntaldo, militi ; et ipse E. dictam solutionem gratam habebit et acceptam. In cujus, etc. Datum apud Laureum montem XXI. die Augusti.

 

N° 4545

Ribérac.

 

Preceptor et fratres domus milicie Templi Sancti Michaelis de Ribperiaco habent litteras patentes de proteccione sine termino. Datum apud Sanctum Emilianum .xiij. die Septembris, anno ut supra. (1255).

 

N° 4598

Issigeac, Elie Rudel le jeune,

 

Pro decano d’Eychigag. ― E., etc., decano d’Eychigag, salutem. Justiciam, furna, et alia jura que Helias Rudelli nunc ultimo defunctus utebatur et tenebat in villa d’Eychigag, in vestra custodia ponimus et comenda, commendatione predicta quamdiu nobis placuerit perdurante. In cujus rei, etc., duraturas quamdiu nobis placuerit. Datum ut sa. (Datum apud Burdegalam XI. die Octobris)

 

N° 4605

Fergant d’Estissac.

 

Mandatum est senescallo Vasconie quod, ex hiis que Ffergant d’Estisag, miles, proponet coram eo contra quoscumque de districtu nostro, faciet justicie complementum. Datum ut sa. (Datum apud Burdegalam XXIII. die Octobris)

 

N° 4664

Frère mineurs de Bergerac.

 

Pro fratribus minoribus de Brageriaco. ― Mandatum est constabulario Burdegale quod viginti et .v. tunicas habere faciat fratribus minoribus de Brageriaco. In cujus rei, etc. Datum apud Sanctum Emilianum .xxv. die Octobris.

 

N° 4666

Frère mineurs de Bergerac.

 

Pro fratribus minoribus de Brageriaco. ― Item mandatum est preposito Brageriaci quod ab hoc instanti fexto Omnium Sanctorum ad unum annum . . . per unum diem in pane et vino fratribus minoribus de Brageriaco provideat. Datum ut sa. (Datum apud Sanctum Emilianum XXV. die Octobris)

 

 

 

 

Actes présentés dans l’introduction

du suppément au tome premier

 

 

Patentes facte in Wasconia de anno XXXIX° Regis Henrici III

(octobre-décembre 1254).

 

Ce rôle, initialement désigné comme rôle gascon dans l’inventaire des archives de la Tour de Londres rédigé en 1841, fait partie maintenant des Patent Rolls, n° 66.

 

21 - Pro abbate de Sancto Firmario. ― Mandatum est Edwardo, filio regis, quod, quia villa de Genzac reddita fuit regi per industriam et instrumentum abbatis de Sancto Firmario, si Theobaldus de Genzaco, ballivus ejusdem ville, redditum centum solidorum burdegalensium quem Elyas Rydell in ultima voluntate sua legavit eidem abbati cum quinquaginta libris ejusdem monete eidem abbati non reddiderit, sicut rex disposuit, sine more periculo predictum redditum annuum centum solidorum burdegalensium eidem abbati assignet, et predictas quinquaginta libras ei reddi faciat. In cujus, etc. Teste rege apud Burdegalam, iij. die Novembris.

 

57 - Rex rogavit priorem hospitalis Sancti Jacobi Burdegale quod concederet recluse de Brugeraco que vocatur Willelma Fateca, cujus domum rex evelli fecit ad efforciandum burgum suum de Brugeraco, quendam locum prope ecclesiam beate Marie Magdalene Burdegale in quo habitare possit. Et concessit rex eidem priori quod, cum de ipsa muliere humanitus contigerit vel alio modo a loco illo decebat, locum illum cum omnibus edificiis et adquisicionibus sibi resumere possit perpetuo possidendum. In cujus, etc. T. apud Burdegalam, .xxviij. die octobris.

 

 

 

Patentes Edwardi principis de anno XLIV° patris suis Henrici III (1259-1260)

 

Les lettres patentes du prince Edouard présentées sous le titre ci-dessus, font partie du rôle des lettres patentes de la quarante quatrième année du règne de Henri III (1259-1260). Ce rôle est divisé en trois partie :

-          la première partie correspond aux actes passés en octobre et novembre 1259

-          une deuxième partie intitulée « Patentes facte in Francie » correspondant aux actes de Henri III faits pendant son séjour en France entre décembre 1259 et fin avril 1260 (période qu’il occupa également pour négocier et signer le traité de Paris)

-          la troisième partie constituée par les actes d’Edouard relatifs à l’administration de son apanage : Irlande, Bristol, le Peack, la Gascogne.

 

 

16 - Pro Petro Ferrandi. ― Castrum de Muncu in Vasconia committitur Petro Ferrandi, custodiendum quamdiu domino E. placuerit, ad modum et foros quibus ceteri constabularii ipsum custodire solebant. Datum ut supra [Londres, 3 août].

Et mandatum est D. de Barentino, senescallo Vasconie, quod idem castrum cum honore et pertinenciis ipsis committat sic custodiendum.

 

<<Retour