PAU / E 617
Transcription :
Guichardus de Marziaco, miles, domini nostri regis senescallus Tholosan. & Albien., et Henricus dominus de Elisia, miles, senescallus Carcasson. et Biteri., rectores et capitanei totius ducatus Aquitanie et terre Vasconie pro eodem domino nostro rege, nobili viro senescallo Petragor. et Caturcen., vel eius locum tenente, salutem et dilectionem sinceram. Pro parte viri egregii Helie Talayranni comitis Petragor., vicecomitis Leomanie et Altivillar., fuit expositum coram nobis quod vos seu officiales vestri eundem comitem et eius gentes agravant et agravare nituntur in debite et inferre violencias et offensas, de quibus, si ita sit, admiramur. Unde cum dictus comes cum sua comitiva sit cum armis in exercitu ducatus Aquitanie in servitio dicti domini nostri regis et ideo mereatur gratiam et favorem, volumus et vobis mandamus quatinus eundem comitem et eius gentes in suis justis possessionibus et juribus manuteatis [et ab injuriis, violenciis, et novitatibus indebitis quibuslibet deffendatis non inferentes, nec per officiales viros vel alios inferri permittentes eidem vel eius gentibus aliquis injurias vel offensas](*), nec eundem comitem vel eius fidejussores, ad sua debita exsolvenda, vel ad litigandum compellatis, seu compelli per aliquem permittatis. Quamdiu idem comes fuerit in servitio supradicto et si aliqua facta vel innovata sunt contra ipsum comitem vel eius gentes ex quo ipse fuit in dicto servitio ea ad statum pristinum reducatis et reduci faciatis. Datum in Castris prope Tartasium, die dominica in crastinum beati Mathei apostoli, anno Domino M° CC° nonagesimo septimo. (1297)
(*) ce passage (entre crochets) n'a pas été transcrit par Leydet (note C. R.).
agrafé au manuscrit:
et au dos ...