<< Retour

E 717

Main-levée de la saisie, faite au nom de Philippe de Valois, de la seigneurie de Châteauneuf / Castelnaud au préjudice du comte de Périgord (1330).

 

Remarque préliminaire :

Photos G. F. / M. P. / Ph. R. (2 documents)

Cliché document n° 1:

cliché document n° 2 (peu lisible):

 

Transcription document n° 1(Claude Ribeyrol):

Philippus [1] , Dei gratia Francorum Rex, senescallo Petragoricensi vel eius locum tenente, salutem. Archambaudus, comes Petragoricensis, sua nobis querela monstravit pro dudum deffuncto Ra-

-dulfo de Castro Novo [2] , domicello, propter debatum quod sperabatur oriri inter Magnam [3] et Margaritam, filias ipsius Radulfi, ex una parte, et Guilhelmum de Castro Novo, fratrem

suum [4] , super bonis que fuerunt Radulfi de Castro Novo, militis, eorum patris vita functi ex altera, et etiam propter certa deveria atque jura eidem coram debita non completa

nec facta, ipse comes ad manum suam posuit castrum et catellaniam de Castro Novo, dyocesis Sarlatensis, cum pertinentiis universis que de feudo ipsius comitis in solidum te-

-nentur sub homagio ab eodem, et quorum ad ipsum in mediate spectat cognitio, tam de consuetudine quam de iure, donec per eum esse cognitum de premissis verum vos

dictum castrum et castellaniam cum eius pertinentiis ad manum nostram posuistis parte dictarum filiarum [--rante](?) ea occasione, ne partes ad arma venirent, et ea realiter

explectari sub nostra manu mandatis certis executoribus per vos super hiis deputatis in dicti comitis et juris sui non modicum preiudicium et gravamen, cum ad ipsum, ut

asserit, spectet cognitio de premissis et sit impeditur propter ea in justitia facienda licet mea reddenda non fuerit negligens nec remissus. Quare, ad eius supplicationem,

vobis mandamus, quatenus facta fide summaria de premissis, si reperieritis ita esse, dictam manum nostram de dictis rebus amoventes, partes predictas cum huiusmodi debato ad exa-

-men dicti comitis pro recipienda justitia remitatis nec ipsius impremissis impediatis in debite aut impediri per aliquem permitatis litteris subrepticiis [5] impetratis

seu etiam impetrandis, non obstantibus quibuscumque. Datum Parisius, duodecim die maii anno Domini M° ducentesimo tricesimo.



[1] Philippe VI de Valois

[2] Raoul de Castelnaud

[3] Magne de Castelnaud

[4] leur oncle, donc, Guillaume de Castelnaud

[5] « subraptic. » sur le manuscrit

 

 

et au dos:

 

 

<< Retour