E749
Transcription :
Universis Christi fidelibus presentes literas inspecturis G. Segui, domizellus, salutem
in Domino. Noveritis quod ego, pro me et heredibus meis, vendidi et concessi
Hyterio de Manhac, militi de Nontronio, et heredibus suis, .iiij. or solidos, aurentis
monete, censuales quos habebam in manso de Thinac et in manso de Masabra,
videlicet tres solidos in dicto manso de Thinhac et .xii. denarios in manso
de Masabra habendos perpetuo et pacifice possidendos, de quibus promisi eidem
militi pro me et meis plenam facere guerentiam. […] vero super hec
aliquo tempore conventio vel questio posset [sub…] presentes literas feci sigillo ve-
-nerabilis decani Sancti Aredii premuniri. Datum .iiij. ydus Octobris, apud Non-
-tronium, anno Domini m° cc° l° primo.
Et au verso: