E 752
Vidimus daté de 1309 de l'acte de vente, daté de 1276,
Notes préliminaires (Cl. R.) :
1 . Nos officialis curie lemovicensis, notum fecimus universis, [---------m nostr-m][1], infrascriptum,
sequentes litteras non abolitas, non
rasas et in aliqua parte
sui viciatas, excepta tamen
quadam rasura in dictione Nativitatis, sigillo religiosi viri abbatis de
Petroza, cisterciensis ordinis, vero et integro, ut prima facie apparebat, sigillatas, vidisse et
diligenter inspecxisse et
de verbo ad verbum transcripsisse quorum tenor scriptur in hec verba:
« Universis & singulis
presentes litteras visuris et audituris
Nos
Petrus de Bornazeu et Ademarus filius eius salutem et veritatem presentibus adhibere, ad universorum et singulorum noticiam
tenore presentium volumus pervenire quod nos, non coacti nec decepti, nec vi nec dolo inducti, nec machinatione aliqua
circumventi, set spontanea ac libera animi voluntate ducti, confitemur et recognoscimus pro nobis & nostris heredibus presentibus et futuris
vendidisse, dedisse et concessisse in perpetuo domino Ademaro canonico Sancti Frontonis Petragoricensis & omnibus suis heredibus presentibus et futuris,
terram deu
Columbier quam Petrus de Manhac tenet & speciam terre deu Richos sitam
prope terris Marie de Podio
domicelle
10. et unam eminam frumenti in terra de la [Mos---eyra][2] censualem reddendam in festo nativitatis beate Marie annuatim & las Brossas
Folcoyenshas & balhiam deu Toylhar et quadam speciam terre sita juxta maynile de La Cotilha & solarium quod quondam
fuit deu Folcoynos situm apud Milhac juxta stratam publicam a superiori parte & decem & novem denarios censuales, videlicet decem
denarios in solario quod quondam fuit Falvelli milite, novem denarios in orto qui fuit Hel. Botoy pro decem & octo libris lemovicensis
monete nobis solutis quas confitemur
nos habuisse & recepisse
ab eodem dicto domino Ademaro de Manhac in pecunia
numerata & sic quicquid juris possessionis et
proprietatis habebamus in predictis, transferentes exnunc in eundem dictum
Ademarum et
heredes suos devestivimus nos pro nobis &
nostris heredibus presentibus & futuris et investivimus dictum dominum Ademarum, pro se suis-
-que heredibus universis, promittentes, ad Sancta Dei Evangelia prestito corporaliter juramento, quod contra
premissa & contenta in litteris
istis in parte vel in toto per nos vel per alios non venire, tacite vel expresse, renunciantes super premissis scienter et
sponte omni foro usu, consuetudini, locali et generali, & beneficio juris canonico & civili, scripto et non scripto, et omnibus aliis
20. exceptionibus, rationibus et deffensionibus juris & facti per quas contra premissa venire possemus vel aliquo premissorum. In cuius rei testimonium
presentes litteras eidem domino Ademaro concedimus sigillo religiosi viri abbatis de Petroza cisterciensis ordinis sigil-
-latas et nos Guillelmus, humilis abbas de Petroza ad instanciam et requestam dictorum Petri de Bornazeu & Ademari
filii sui sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum in testimonium et munimen. Datum VI idus martii anno Domini
M° CC° septuagesimo sexto »,
quam litteram predicto sigillo sigillatam dilectus in Xpo Hel. de
Manhac capellanus de Razes presens
in
jure promisit bona fide & sub obligatione bonorum suorum pro se & Petro fratre suo se exhibiturum, in judicio Iterio
de
Manhac de Nontronio, domicello sollempniter stipulanti quicumque & quotienscumque, in judicio vel extra, dict. [l---][3] induxerit
ad predicta observand. &
faciend. fuit per Petrum Chastaneti clericum curie lemovicensis juratum cui
super hoc commisimus vices nostras scriptis
sententialiter condempnatus [qu.][4] quod premissa nobis fideliter
retulit prout vidit[5] & inspexit et [--][6] acta sunt eorum eo per presentes
litteras sigillo
suo sigillatas, ad cuius relationem
fidem plenam adhibentes, sigillum curie lemovicensis duximus presentes litteras
apponendum in testimonium
30. premissorum. Actum IX° kal. martiis anno Domini quo infra et datum Lemovicis XIIII kal. Anno Domini millesimo tricentesimo nono.