<<Retour

Transcription / Claude Ribeyrol / mai 2020.

Archambaldus comes Petragoricensis universis praesentes litteras inspecturis salutem in Domino et fidem praesentibus adhibemus in futurum quod cum inter nobiles viros Heliam Talayrandi condominum de Grinolio  et Heliam Vigorosi domicellum ex una parte et dominos Johannem de Sauzeto et Guilhelmum de Boyssheto et ceteros universos et singulos milites et donzellos, habitatores seu vassallos[1] castri Montisagrerii et castellaniae super alta jurisdictione, mero seu mixto imperio, feudis, homagiis et incursionibus quae omnia et singula supradicta dicti nobiles asserebant se habere vel sibi competere in castro et castellania praedictis et quarum occasione praedicta feuda in commissum cecidisse dicebant, dictis militibus et donzellis asserentibus  ex adverso jurisdictionem

omnimodam supradicti castri et castellaniae ad ipsos pertinere et ipsosque fore in possessionem exercendi eamdem quamvis et periculosa materia quaestionis diutius agitata fuisset praedictaeque partes coram senescallo Petragoricensis pro domino rege Franciae illustrissimo occasione praemissorum se super accusationibus criminalibus provocassent. Eandem praedictae partes de scientia senescalli praedicti in nos super praemissis omnibus et singulis odiis, rancoribus, injuriis et quibuscumque quaerelis praemissorum occasione secqutis compromiserunt alta et bassa tamquam in arbitrum arbitratorem seu amicabilem compositorem quos arbitrantes se cuicumque ordinationi nostrae et nihilominus praemittentes se sub poena ducentarum marcharum argenti solempniter stipulata solvendarum a parte inhobedienti

parti hobedienti qua soluta vel non soluta comissa vel non comissa dictum nostrum vel ordinatio obtinere perpetuo roboris firmitatem se servaturos inviolabiliter et in perpetuum pro se et heredibus quibuscumque suis dictum seu ordinationem nostram quod vel qua super praemissis stando vel sedendo die feriata vel non feriata juris solemnitate servata vel non servata una die vel  pluribus conjunctim vel divisim partibus citatis vel non citatis praesentibus vel absentibus ubicumque locorum seu quoquomodolibet dictemus, proferemus seu declararimus per nos vel alium arbitrando laudando seu alias quoquomodo addicientes quod electa vel obmissa vim juris ad viam redire possemus quando nobis videbitur voluntatis a praedictis partibus super

observatione praemissorum juramento ad Sancta Dei Evangelia praestito corporaliter nos itaque recepto et nos  pro bona pacis hujusmodi compromissio auditis partibus et arbitratoribus et examinata juro summarie partium praedictarum die consensu ipsarum ipsisque praesentibus coram nobis et pronuntiari praesentibus dictum laudum seu arbitrium die ad hoc assignata in Dei nomine amen in modum qui sequitur duximus proferendi videlicet quod odia, rancores et injuriae habebant exinde in pacis a coetero remittantur et quod militem et donzelli universi et singuli castri praedicti in dictis agregriis et castellania per juramentum praestandum ab ipsis super sacrosanctis evangeliis omni fraude remota de plano recognoscant Heliae Talayrandi praedicta omnia et singula feuda quae ab ipso vel ab hiis quibus ipso successit in ipsis tenent vel tenere debent in castro seu castellania praedictis et que non alienata

fuerunt sine scientia seu scientia ipsius Heliae per duos annos computtandos a festo beati Michaelis proxime venturo revocentur vel equivalens feudum eidem Heliae substituendo alioque contra possessores ipsorum feudorum eidem Heliae et successoribus suis sibi jus competens  in integrum reservamus praeterea arbitrando dicimus quod milites et donzelli praedicti et heredes et successores ipsarum in castro et in clausura necnon et in castellania ejusdem castri habeant er exerceant omnimodam jurisdictionem seu merum et mixtum imperium in omnibus casibus quos inhibi eigere contigerit in futurum et in omnibus personis tam militibus quam aliis nobilibus exceptis certis locis et burgis eiusdem castellaniae in quibus exercebunt jurisdictionem eandem certae personae sicut exerceverunt et fuit hactenus observatum quam quidem jurisdictionem seu merum vel mixtum imperium castri et castellaniae praedictorum dicti milites, donzelli, heredes et successores ipsorum a praedictis nobilibus et eorum heredibus et successoribus quibuscumque sicut

a superioribus immediatis dominis tenebant in fundum jurisdictio non quod milites et donzelli castri et castellaniae praedictorum exercent extra castrum praedictum quilibet in terra sua monebit ab illo domino a quo quilibet eorumdem tenet terram praedictam et ad illum dominum feudalem appellabitur et habebitur recursus et ubi contra exercebitur ad dictos nobiles conjunctim appellat  exceptis juribus et feudis quae nos dictus comes habemus et nobis competunt in burgis de Bertric et de Mensinhac in quibus retinemus jus compentens nobis salvum ad ipsum quoque nobiles et successores  (et) heredes ipsorum a sententia deffinitiva sine interlocutaria vel gravamine militum vel donzellorum ipsorum granatus in castro, castellania vel feudorum praedictorum nobilium peterit appellari et in casu negligentiae sicut ad superiores dominos habere recursum addicimus insuper quod praedicti nobiles et eorum heredes seu quicumque successores curiam feudatariorum hominum immediate

seu vassallorum suorum nobilium causam in curiis seu examinibus quorumcumque judicum sine militum sine donzellorum castri et castellaniae praedicti Montis Agrerii obstaculo vel impedimento petere seu recuperare poterunt requisiti si ex [-----]- ipsos facerit comuniri contra recuparata seu sibi concessa causam illam vel appellationis ad ipsos emisse vel casu negligentiae contra clausura(m) dicti castri in domibus propriis vel propositorum feudatariorum seu vassallorum suorum hoc sibi permittentium audire, examinare diffinire et devidere  poterunt et ibidem casus hujusmodi executioni debite demmandare ex praemissis causam vel aliquo praemissorum prolatorum seu praferandorum a nobis compositionem dudum factam per bonae memoriae dominum Petragori episcopum inter Heliam Vigorosi ex una parte et milites et donzellos castri praedicti ex altera

super omnibus in eodem contentis non intendemus inmutare vel eidem aliquod addere sed arbitrimus et dicimus eandem ab ipsis partibus perpetuo observando declarando causa compositionem eandem necnon interpretandi  debitabilia et insumer addendi diminuendi huiusmodi dicto nostro de consensu partium praedictarum usque ad duos annos computandos a festo beati Micaelis proxime venturo nobis potestatem plenariam retinemus ad universorum et singulorum supradictorum observantiam supradictas praedictas partes et earum quamlibet heredes, successores ipsorum per nostrum arbitrium condempnamus. Nos autem supradictae partes confitentes et recognoscentes nos compromissio super premissis sub forma praedicta, in praedictum dominum comitem dictum laudum seu arbitrium eiusdem domini comitis sicut fieri est expressum approbamus et emologamus et pro nobis et heredibus nostris seu successoribus quibuscumque servaturos promittimus, in contrarium non venturos sub pena et juramento praedictis per nos vel per alium tacitte

vel expresse. In quorum omnium testimonium memoriam et munimen nos comes predictus ad partes instantiam et requestam partium predictarum presentibus litteris sigillum nostrum una cum sigillis Petragoricensis curiae et venerabilium virorum Roberti abbatis Sarlatensis Guilhelmi de Turre archidiaconi Petragoricensis Heliae abbatis ecclesiae Sancti Asterii nec non Heliae Talayrandi Heliae Vigorosi et Yterii de Sauzeto militum duximus apponenda. Nos officiarius curiae Petragoricensis dictas partes ipsis petentibus, volentibus ad omnium et singulorum praemissorum observantiam sentencialiter condemnantes presentibus litteris sigillum eiusdem curiae. Et nos abbas Sarlatensis Guillermus de Turre et Helias abbas Sancti Asterii predicti sigilla nostra ipsis litteris una cum sigillo dictorum Heliae Talayrandi Heliae Vigorosi et Iterii de Sauzeto duximus apponenda ad partes et instantiam partium predictarum quibus litteris nos dicti Helias Talayrandi, Helias Vigorosi et Iterius de Sauzeto pro nobis[2] ... et nostris adherentibus, heredibus seu successoribus sigilla nostra appposimus in testimonium veritatis. Datum mense aprilis anno Domini M° CC° octuagesimo tertio.

[fin de la transcription, reconstituée par nos soins à partir du mss. original, plus lisible à cet endroit là.].

<<Retour



[1] Notre interprétation. Nous lisons vassarios

[2] Arrêt de la transcription (fin de page) à cet emplacement