E 822 / Pau
Accord entre l'évêque et le chapitre de Périgueux d'une part, et le comte de Périgord d'autre part, accordant aux premiers divers droits seigneuriaux sur les habitants de Saint-Front de Périgueux ainsi que dans d'autres parties du Périgord (1243)
Remarque péliminaire:
Clichés numériques (G. F., M. P., Ph. R.):
cliché n° 1:
et au dos:
Clichés de la transcription manuscrite (auteur inconnu):
Extrait d’un titre en parchemin qui est au trésor des
chartres du roi au château de Pau cotté 46 au chapitre 38 de l’inventaire du
Périgord
Iterius decanus et capitulum Petragoricens. et Helias, comes Petragoricensis, universis presentes litteras inspecturis salutem in domino Jesu Christo, notum facimus universis quod cum inter nos questio verteretur super procurationibus, questis, talhiis, bladagiis, angariis, perangariis, redditibus, legatis, exactionibus, justiciis, consuetudinibus, violentiis et rapinis et rebus aliis in quibus omnibus nos capitulum ab ipso comite et quibusdam suis progenitoribus asserimus nos multipliciter esse gravatos, nobis comite asserentibus multa de predictis nobis licere de consuetudine approbata, tandem mediantibus bonis viris de consilio amicorum nostrorum in reverendum patrem et dominum Petrum Petragoricensem episcopum compromisimus spontanea voluntate juramento firmantes super Evangeliis Sacrosanctis pro nobis et successoribus nostris eidem arbitrum seu dictum domini episcopi supradicti reciperemus et perpetuo servaremus, dictus vero dominus episcopus in presentia nobilis viri domini G. de Mala Morte domini regis Francie senescalli sive ballivi et in presentia capituli Sancti Frontonis Petragoricensis et multorum aliorum dictum suum seu arbitrium protulit in hunc modum:
Nos Petrus, Dei gratia Petragoricensis episcopus recepto in nos compromisso juramento vallato a venerabilibus viris decano et capitulo Petragoricense et nobili viro Helia comite Petragoricense super questionibus quas habent ad invicem de procurationibus, questis, talhiis, bladagiis, angariis et perangariis, redditibus et legatis exactionibus, justiciis et consuetudinibus violentiis et rapinis in quibus omnibus ecclesia Petragoricens. a dicto comite et quibusdam suis progenitoribus asserit multipliciter se gravatam, idemque comes affirmet multa de predictis sibi licere de consuetudine approbata, rationibus utriusque partis diligenter auditis et plenius intellectis, arbitrando pronunciamus terram et homines ecclesie supradicte ab omnibus fore liberos et immunes predicto comiti super his perpetuum silentium imponentes. Sane predictum comitem volentes reconciliare ecclesie supradicte et amicum efficere specialem precipimus ut tamenmodo de locis inferius designatis a singulis hominibus ecclesie memorate qui sunt domini domuum vel rectores qui boves habuerint decem et octo denarios, ab aliis hominibus qui sunt domini domuum vel rectores duodecim a mulieribus que domum regunt novem nomine patrocinii, ubicumque fuerit, habeat idem comes et tam ipse quam heredes sui ista contenti sint pensione quam levari et solvi precipimus per ballivos ecclesie memorate de justicia vero taliter ordinamus quod si contingat in locis infra positis et in aliis in honore Petragoricense constitutis hominem ecclesie contra justiciam aliquem interficere comes de persona interfectoris faciat quod jus vel consuetudo dictaverit approbata, et de bonis mobilibus damnati quadraginta solidos habeat ad nihil amplius se extendens, de quadraginta vero solidis rendualibus quos ab eo petit ecclesia viginti pro bone memorie domino Archambaudo quos dicitur legavisse, decem pro Talairando, et decem pro hortis qui sunt juxta Radulfiam et decima sic duximus statuendum, quod viginti solidi eidem comiti remittantur, et ipse viginti solidos assignet ecclesie suprascripte in locis competentibus infra annum et ecclesia Petragoricens. pro anima ipsius comitis et parentum suorum et totius generis sui anniversarium faciat eo die quo pater ipsius dominus Archambaudus ultra mare creditur decessisse, rapinas autem et omnia damna que tam ipse comes quam primogenitores ipsius ecclesie predicte hactenus arrogarunt ei remitti precipimus ab ecclesia liberaliter et benigne retinentes nobis de consensu partium potestatem usque ad annum declarandi, interpretandi que dubia fuerint et novos casus determinandi, ut pax fidelius observetur, hec sunt loca in quibus comes et successores ipsius dictam percipient pensionem honor de Senelhac et de Vernio et burgi cum parrochiis de Cappella et de Mensinhac honor Petragoricensis, sed quia in ballia de Boys parum aut nihil habuit idem comes, precipimus arbitrando quod ab hominibus qui boves habuerint in eadem ballia et sunt domini domuum vel rectores in honore Petragoricense et de Senelhac duodecim denarios, tamen ab aliis hominibus ejusdem ballie dominis domuum vel rectoribus sex habeat idem comes, de mulieribus pauperibus nichil penitus habeatur, hoc idem dicimus de hominibus quos magister Helias de Duppla in parrochia de Marssac acquisivit illi de ballia Campi Savinel penitus nichil solvent, sepedictus vero comes sub periculo juramenti et pensionis predicte de precepto nostro homines ecclesie bona fide servet ab omni damno et a suis servari faciat sine fraude, eosque deffendat cumper ecclesiam fuerit requisitus, nec ipsos nec alios homines ecclesie in alia sua protectione recipiat sine licencia Petrag. ecclesie speciali ; precipimus etiam quod super approbatione pacis comes scribat domino Regi sub ea forma qua vidimus expedire, senescallum etiam roget quod pacem istam per suas velit litteras confirmare ; dominum etiam regem per juramentum bona fide roget et sollicitet pro pace dicta confirmanda, ad hanc diem quam habet coram eo post octavas Purificationis, hoc arbitrium prolatum est a nobis et cum sigillo nostro, sigillis partium consignatum ; anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo tertio feria secunda post festum Sancti Hilarii, in claustro Sancti Johannis Evangeliste inter Podium et civitatem.
Nos vero Iterius decanus et capitulum, et nos comes suprascriptum arbitrium tam pro nobis quam successoribus nostris sponte recipientes ipsum ratum habemus et firmum et expresse sine contradictione qualibet approbamus, in cuis rei testimonium sigilla nostra cum sigillis dictorum dominorum episcopi et senescalli et capituli Sancti Frontonis qui presentes aderant presentibus litteris inprimi fecimus et appendi, actum et datum dictis die et loco anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio.
(Scellé de cinq sceaux,
lesquels manquent.)