<<Retour

Recueil des historiens des Gaules et de la France

(Rerum Gallicarum et Francicarum scriptores)

 

Contenant ce qui s’est passé dans les Gaules, et ce que les François ont fait

sous les rois de la première race.

 

par Dom Martin Bouquet

Prêtre et religieux bénédictin de la congrégation de Saint-Maur.

 

Tome III.

 

 

 

 

 

 

Aimoini monachi Floriacensis.

De Gestis Regum Francorum

Libri IV.

 

Extrait de la préface, Cap. IV.

De Gallia secundum Cæsarem.

 

....

Aquitania, ut Plinio atque Julio videtur, à Garomna flumine usque ad Pyrenæos montes, et eam partem quæ ad Hispaniam pertinet, spectat, inter occasum Solis et Septentrionem. Plus tamen hoc tempore determinatio Orosii superiùs à nobis declarata tenetur. Secundùm quam traditionem in Aquitania continentur urbes egregiæ: Narbona (1), Arvernus, (quæ nunc Clarusmons vocatur), Cadurx, Tolosa, Gavalis, Rotenus, Lemovix, Petragorica, Pictavis, Burdegalis, Sanctona, et Engolisma. Fluvii quoque haud parvi nominis in eadem sunt provincia: Helaver, qui non multo minor Ligero ejus excipitur alveo. Dordonia etiam, qui ex monte qui Dor dicitur, et est in finibus Arvernorum, duobus scaturiens fontibus, quorum uni nomen est Dor, alteri Donia, qui haud procul a monte ipso conjunguntur, in Garomnam influit.

....

 

(1) Narbonam et Tolosam Aqutaniæ urbibus magno errore ab Aimoino adnumerari, notat Hadr. Valesius pag. 620. Contra Pagius ad annum 731. num. 18. Galliam Narbonensem, postquam Gothis ac postea Francis paruit, sub Aquitania comprehensam fuisse contendit.

 

 

Extrait du lib. III, Cap. XV.

De Meroveus et aliorum Regem gestis.

An. 576.

 

....

Revertenti inde nuntiatur Proceres Campaniæ Remensis Suessionensem sibi præripuisse urbem. Qui continuo raptis copiis, eosdem acie superans, multos nobilium interemit, captamque civitatem juri suo restituit: Clodoveum vero filium Turonis dirigit, ut et Petragoricum Aginnensemque pagum sibi subjiciat edicit, juncto ei Duce Desiderio, ut ejus frueretur in cunctis incommoditaribus subsidio. Quos Mummolus Guntranni Patricius, obviam cum exercitu progressus, devicit, fugavitque non sine maximo suorum detrimento: nam de exercitu ejus quinquaginta millia sunt cæsa; cum à parte hostium, licèt devictorum, nonnisi viginti millia sint prostrata. Exinde Chilpericus filium Meroveum suspectum doli, quod partes Brunichildis fulciret, instigante noverca Fredegunde coma adtonsum ac in Monasterio Aninsolæ detrusum, jussit ordinari Presbyterum.

 

 

Lib. III, Cap. XXXVIII.

De Benedicto et Pelagio Romanis Pontificibus. De Mummoli in Avenionem profugio. De Childeberti ad Chilpericum transitione. De Lupo Campaniensi Duce. De Chilperici in Petrogoricos expeditione. De Baudastis interitu, et de Hospitii reclusi sanctitate, et beati Martini Galliciensis transitu; et de Comete, et portento coelesti.

An. 578-581

Romanam porro Ecclesiam post Johannem Benedictus suscepit regendam. Post quem Pelagius absque jussione Principis ordinatus est, eo quod Langobardi obsiderent Romam, nec posset quisquam à Roma progredi. Mummolus Patricius à Guntranno Rege descicens, in Avenionem castrum se contulit; ubi adversus insectantes armis sese defensare, aliisque subsidiis munire parabat. Childebertus etiam, Guntranni pace relicta, Chilperico conjungitur, promittente Chilperico, eo quod sine liberis esset, Childebertum regni sui facturum se hæredem. Cujus promissionis, ut in ceteris solitus erat, mendax apparuit. Lupus Dux Campaniensis ab Ursione et Bertefrido in fugam actus, cum jam jamque aut capiendus, aut interficiendus cum suo exercitu foret, Brunichilde pro eo intercedente ab imminenti periculo eripitur; præsidium tamen ejus supra memorati Duces direptioni tradiderunt. Chilpericus Desiderium Ducem ad pervadendas Petrocorium et Agennum Aquitaniæ urbes cum instructis dirigit copiis. Qui, fugato Ragnoaldo Duce, prædictas urbes invasit uxoremque Ragnoaldi cunctis rebus exspoliavit. Baudastis Dux, cum maxima sui exercitus parte, in Wasconia periit. Fuit illo tempore reclausus quidam Dei servus, Hospitius nomine, apud Nicensem urbem; qui catenis super nudum corpus constrictus ferreis, desuper cilicio tegebatur. Ceteris quidem diebus purum panem et paucos dactilos edebat; in Quadragesima vero radicibus earum quas heremus ferebat, herbarum alebatur. Per quem in terris solo adhuc corpore conversantem, virtutes multas ad laudem et gloriam nominis sui Dominus ostendere est dignatus. Ea tempestate, beatus Martinus Gallicensis migravit ad Dominum. Hic Pannonia oriundus, loca sancta in Oriente circumiens abunde se illic litteris imbuit; et per Galliciam revertens, in Basilica quæ prima apud Hispanos in honore sancti Martini dedicata est, Pontifex ordinatus, triginta in hoc officio es plevit annos.

Anno VII. Childeberti regis, qui fuit XXI. Chilperici atque Guntranni, stella cometes visa est in die sancto Pasche. Apud Suessionas civitatem coelum ardere visum est. In pago Parisiaco sanguis de nube fluens vestimenta multorum hominum cruentavit. Valetudines variæ ac mortalitas magna eo anno Francorum adtrivere gentem.

 

 

Lib. III, Cap. XLVIII.

De tabellariis Charterii Episcopi deprehensis, et Theodorici ortu.

An. 582.

 

His diebus a Nunnichio Comite Lemovicino duo detenti sunt homines, ex nomine Charterii Petrogorici Antistitis Literas ferentes. In quibus, inter alia quæ de Chilperico continebantur maledicta, hoc etiam legebatur, quod Episcopus quereretur se de Paradiso pulsum descendisse ad infernum ; utique hoc volens intelligi, quod a regno Guntranni in dominium devenisset Chilperici. Quibus Regi pariter sed cum non facile convinceretur, ad propria illæsus regredi jubetur. Denique post funera filiorum, Chilperico filius nascitur, quem sequenti anno Parisius in Pascha baptrizari fecit, Theodoricumque nominavit.

 

 

Lib. III, Cap. LXVII.

De Gundoaldi gestis et aliis quibusdam.

An. 585

 

In illis diebus Gundoaldus iter Pictavis destinatum, audita expeditione, ad Engolismam deflexit; ubi ab Antistite et Proceribus gratanter exceptus, eorum remunerata ædulitate, Petrogoricas tendit; cujus Præsulam malo multatum reliquit, eo quod se cum favore non excepisset. Indeque Tolosam peteus, præmissis militibus, Magnulfo Pontifici sibi occuram iri mandat. Quapropter Magnulfus convocatam plebem hortatur, monetque ut viriliter repugnent, ne forte calamitati, quam quondam sub Sigulpho experti sunt, iterato subdantur; [...]inerintque, quatenus Desiderius ipsius Dux urbis memorati experiatur fortunam viri, si quid simile molitus fuerit. Et hæc quidem populum ad rebellandum excitaverunt; sed robur adventantis exercitus portas aperiri suesit. Receptum igitur Gundoaldum urbe, ac secum prandentem, his Episcopus affatur verbis: Licet te filium Chlotarii, regnumque tibi deberi astruas, incredibile tamen apud nostros manet animos, te quæ coeperis posse perficere. Respondit ad ista Gundoaldus: Ego, inquit, et Chlotario me genitum fateor, et debitam regni pertionem in præsentiarum adeptus, urbe capta Parisiorum, ibi propriam statuam sedem. Nunquam, ait Pontifex, tu isat impediente Christo complebis, quamdiu quispiem Regii superfuerit germinis. Tum Mummolus alapa Domini Sacerdotem percussit, dicens: Non pudet, ineptissime, tam nugacibus dominum nostrum Regem confutare verbis ? Desiderius quoque, agnitis his quæ contra salutem suam populo suaserat, pugnis eum fustibusque cum reliquis cecidit, ac post fune revinctum pedes direxit in exilium, raptis tam ipsius quam Ecclesiæ facultatibus. Franci itaque, qui undique ad persequendum Gundoaldum permoti fuerant, usque ad Dordoniam progressi flumen, præstolabantur si quos ejus, fama ferente, persentiscerent motus. Sociaverat se ei Waldo Cubicularius Rigundis, vir haud spernendæ potentiæ, reliquis puellæ ministris fuga dilapsis. Sed et Desiderius cum Mummolo ac Bladaste, necnon Sagittario (qui sponsionem de Præsulatu Tholosano jam elicuerat ab eo) intimi erant in consilio, perque eos res agebatur.

His diebus ad amicos in superiori Francia degentes misit Epistolas, duobus eas tradens ferendas Clericis; quorum unus Caturcinæ urbis incola, ligneam quam ferebat cavans tabulam, immissis Litteris ceram superinduxit. Nil tamem illum hæc fraus juvit, quin a fidelibus Guntranni Regis deprehensus, patefacta legatione, post flagella custodiæ cum socio manciparetur. Porro Gundoaldus ad Burdegalensem transiens civitatem, Bertranno Præsule humanissime se suscipiente, aliquandiu ibi resedit. Quærenti vero ei, quæ res inexpugnabilem hostibus eum efficeret, indicatum ab uno familiarum est, quendam Orientis Regem, reliquias sancti Martyris Sergii brachio alligatas ferentem, semper adeversariis prævalere. Cumque sollicite investigaret, quis hujus testis Domini patrocinia possideret, Bertrannus Episcopus dixit esse in eadem urbe quendam Syrum negociatorem, nomine Eufronem, qui olim ab Oriente ea detulit. Hic, inquiens, in domo sua, quam Ecclesiam consecravit, inter alia miracula illius dilecti Dei meritis patrata, hoc etiam videre promeruit, quod civitate flammata, ipsa Basilios permansit intacta. Mittitur e vestigio Mummolus Dux cum ipso Episcopo, memoratas inquisiturus reliquias. Cui acrius inquirenti, responsum Eufron reddidit: Noli, obsecro, me ætate confectum defatigare senem, nec sancto illi inferre injurim: verum acceptis centum aureis, ab hac desisis intentione. E contra ille asserens se, etiam si ducenti darentur, coepta non deserturum; insuper videns capsulam de pariete pendere, apposita scala, jubet Diacono ut ascendens loculum deponeret. Qui præcepto parens, dum sancta manu tangeret pignora, tanto arrigitur tremore, ut confestim ruiturum omnes ipsum putarent: deposita tamen Mummolo tradidit. Ille (1) inventum os pretiosi Martyris, ausu temerario percussum cultello, in tres partitur partes: quibus resilientibus, nec usquam apparentibus, magnus astantes invadit horror. Prostratis autem illis ad orationem, flenteque præcipue sene, qui se tanto ingemisoebat privatum patrocinio, apparuerunt particulæ haud procul positæ. Harum una Mummolus assumpta discessit. Sed beatus Martyr id sibi non gratum fore, ex hoc præcipue ostendit, quod eidem viro, cujus hæc acta fuerant imperio, noluit esse auxilio.

Verumtamen idem Gundoaldus iterato duos ad Regem Guntrannum destinans Legatos, (quemadmodum (2) olim Francorum mos fuerat Legatis) jussit illis virgas ferre sacratas: quibus prolatis, totius immunes forent injuriæ. Hi itaque qui directi erant, incaute legationem suam prius popularibus vulgarunt, quam Regi præsentarentur. Unde Rex eos sibi exhiberi jubens vinctos, severe interrogat, unde, vel a quo, seu a quibus directi essent. Illi rem omnem, ut erat, enarrant ordine; missos se à Gundoaldo Chlotarii, ut ipse profitebatur, Regis filio, quatenus debitam repeterunt regni partem; Quæ, inquiunt, nisi mature restituatur, cum circum jacentibus in proximo depopulabitur urbibus. Nec parvam illico coactaù aicbant bellatorum manum, cum præter Aquitanicas copias, validos speraret sibi ex Austria adfuturos auxiliatores: idque præpotentes Ducum ex regno Childeberti nosse, an ipsi vera prosequerentur. Et hæc quidem Legati ad primam interrogationem prodiderunt. Postea vero ad trocleas extensi, et diutissime cæsi, indicarunt Rigundem Chilperici filiam, cum Magnulfo Tholosano Pontifice, in exilium relegatam. Demum custodiæ deputati, usque ad aliam audientiam jubentur adversari.

 

(1) Codd. mms. Ille inventa pretiosi Martyris pignora ausu temerario percussit cultello, et in tres partitur

(2) Codd. mms. juxta quod olim.

 

 

 

Chroniques de Saint-Denis.

 

Ce sont les Grans Croniques de France

selonc ce que il sont compose ès en l’église

de Saint Denis en France.

 

 

Copie du manuscrit de la Bibliothèque du Roi N° 8305. 5. 5. Il a appartenu a Colbert et était coté N° 350.

 

Dom Bouquet dans l’avertissement à ce chapitre du tome III écrit :

Comme les éditions que nous avons de ces Chroniques sont pleines de fautes, nous avons pris le parti de les donner sur le ms. du Roi, dont nous venons de parler, et qui est le plus ancien que nous connoissons. Nous n’y changerons rien, nous laisserons même jusqu’aux fautes ; mais nous les corrigerons par le moien du ms. de S. Germain, dont nous mettrons aux marges les differentes leçons. Il y a cependant certaines fautes grossières que nous corrigerons dans le texte, sans en avertir, comme par exemple, propriéte pour prospérité, corruption pour correction ou correption (du latin corripere), discrecion pour descricion, c’est à dire description, etc.

 

FB. Les grandes chroniques de France, dites de Saint-Denis, initialement en latin, ont été traduites en 1274, selon Mr. de Saint-Palaye.

 

 

Extrait du Liv. I,  chap. V.

Du secont roy qui eut nom Clodio.

 

....

La tierce province si est cele d’Aquitaine selonc la descricion Pline et Jule Cesar. Si commence au flueve de Gironde, et d’une part jusque aus mons de Montjeu, et d’autre costé jusques à l’entrée d’Espaigne. Mainte noble cité contient. La premiere si est Nerbonne, Clermont, Kauours, Thoulouse, Gæste, Rodais, Limoges, Pierregort, Poitiers, Bourdiaus, Saintes, et Angolesme. [Manite riche forest contient, et maint grant fleuve : deux des plus renommes sont Gironde] et Dordonne. Cis flueves qui est nommez Dordonne, retient le non de dui fontainnes dont il sourt, dont l’une est apelée Dor, et l’autre Donne. Si est nommée ceste province Aquitaine, pour ce que elle est plus habondans de fontesses et de flueves que nules des autres. Quant li François orent conquis toutes ces provinces, il les deviserent en dui parties tant seulement. Cele partie qui est devers Septentrion, qui est enclose entre Muese et le Rin, apelerent Austrie ; cele qui est entre le Muese et Loire, apelerent Neustrie, et par ce non fu jadiz apelée Normendie, avant que Normant la preissent. Cele partie devers Lyons que li Borgoignon pristrent, retint le non d’eulz ; pour ce fu apelée Borgoigne. Ci avons descrit le siège de toute Gaulle au mieux que nous poons selonc les livres des anciens auctours.

 

 

Extrait du Liv. III, chap. IV.

Comment li Rois Sigeberz fu occis en son tres par Fredegonde ; et comment Merouvées ala à Rouam à Bruneheult.

An. 575-576.

 

....

Li Rois Chilperic envoia son fils Merovée en Berri pour saisir toutes les cités et les viles du rivage de Loirre et de tout le païs. Quant il se fu départi de son père, il prisa petit son commandement ; vers la cité du Mans alla aussi comme pour visiter sa mère, qui là estoit en essill, no pas par ses mérites, mais par la malice Fredegonde. A la cité deRoam s’en ala après ce que il ut Audovere sa mère visitée. Là espousa Bruneheut la fame de son oncle, que li Rois Chilperic son pere avoit là envoié en essil. Li Rois Chilperic ala à Roam, quant il sut ceste chose, pour le mariage deseurer. Mais quant il sorent que il venoit, il se mistrent [dedans] l’eglyse S. martin, qui moult estoit fort maçonnée dessus les murs de la cité. En vain se fust li Rois traveillez d’eulz traire de laiens par force, se ce ne fu par afamer : mais il leur jura avant seur sains que ja par li ne seroient deseurés, mes conjoins, se sainte eglyse s’i assentoit. Il cuidierent que voir leur deist, hors issirent, et viendrent à li en la seurté du serment que il leur avoit fait. Saouler et repaistre les fist par dui jours de bonnes viandes ; au tirez jour s’en parti, et envoia son filz avec li ; petit de force fist puis de son serement ; nobles jugieres de moirs estoit hore, qui dampnoit en son filz le mariage, qui estre ne pooit selonc le droit de sainte eglyse, ne ne doutoit pas le jugement de nostre Seignour pour la transgression de son serement. Mes la raison pour quoi il le faisoit, estoit plus pour ce que il se doutoit que li malices et li sens de Bruneheut n’entroduisist son filz encontre lui, que pour ce que il li pesoit du mariage qui estoit contre la loy de sainte eglyse. En ce point que li Rois s’en retournoit, un mesages li nunça que li Baron de la Champaigne [Rencienne] avoient pris la cité de Soissons ; mantenant mut li Rois contre eulz à bataille, et les seurmonta et vainqui, mainz de plus nobles occist ; la cité recouvra, et la restabli à sa seignourie. Clodovée son filz envoia li Rois en [Touraine], et li commanda que il meist en sa subjection tout le païs de Pierregort et d’Agenois. Le Duc Desier li bailla en aide, et li commanda que il usast de son conseil en toutes choses. Li Dus Mommoles, qui ces parties deffendoit de par le Roy Gontram, vint à bataille contre eulz à grant plenté de gent ; il les vainqui et chasça, mais ce ne fu mie sans grant domage des siens. Car de L. mile homes fu ses olz descreuz, qui en celle bataille furent occiz ; et Clodovée, tout fust-il vaincu, n’en perdi-il que XX. mille. Li Rois Chilperic et Merovée son filz soupçconneuz que il ne soustenist la partie Bruneheut, et pour ceste raison le fist-il tondre en un moustier, et ordener à prestre par le conseil Fredegonde sa marrastre.

 

 

Extrait du Liv. III, chap. XVI.

Comment li Rois Chilperic faisoit les Juis bauptizier ; et comment il haoit le Roi Gontram.

An. 582.

 

Li Rois Chilperic fist en ce tans moult bauptisier de Juis, des fons les levoit, et estoit leur parrins ; mes en nule maniere ne pot onques convertir Prisque le Juif, qui si estoit ses familiers.  Pour ce commanda que il fust mis em prison ; mes li Juis le deçut par dons, et empetra à li que il que il souffrist tant que il eust envoié un sien fil à sa fame qui à Marseille demouroit, et puis feroit sa volenté ; mes li malicieux, qui son Creatour ne voloit reconnoistre, descendi en enfer assez tost après. Car contens mut entre lui et un autre, qui de Juif estoit convertiz em paterin ; tant monterent leur paroles que cilz le feri d’un glaive.

Nonnices li Dus de Limoges prist deuz homes qui de par Charthere l’Evesque de Pierregort portoient letres, es quiex moult de maudicions du Roy Chilperic estoient contenues. Entre les autres choses estoit ecrit en ces letres comment cilz Evesques se complaignoit de ce que il estoit boutez de paradis, et descendus en enfer, ce et ce estoit selonc s’entencion que il estoit descenduz du roiaume le Roi Gontrans en la seignourie le Roi Chilperic ; pris fu et envoiez au Roi avec les mesages. Devant le Roi fu amenez pour rendre raison pourquoi il avoit tex letres escrites ; mes pour ce que il ne pot pas estre legierement convaincuz, li Rois li donna congié sans nul grief faire de retourner en son païs.

....

 

 

Extrait du Liv. III, chap. XXV.

Comment Gondoals transmist ses messages au Roi Gontran ; et comment cil saisi une partie du roiaume.

An. 585.

 

En l'an XXIIIIme du regne Gontran et disieme du regne Childebert, li Rois Gontrans assembla son ost de toutes les cités de son roiaume, et vint contre Gondoalt. Cil d'Orlénois et cil de Bourges alerent sour ceulx de Poitierz, qui jà s'estoient souztret de la feauté le Roi; tant les [contraindrent] que par force les [firent] venir à s’obédience ausi comme il estoient devant. Moult estoient esmus contre l'Evesque de la cité et entalentés de [lui] faire vilenie; mais il leur donna un calice d'or qui estoit en l'églyse, et par ce delivra soi meisme d'essill et le pueple de chetivoison.

En ce point venoit Gondoalt de Poitiers ; mais quant il sot que li otz le roy Gontran estoit là, il retourna à Engolesme ; là le reçurent honnorablement li Evesque et li Ba­ron. Quant il les ot merciés , il s'en retorna vers la cité de Pierregort, et pour ce que li Evesque ne le reçut pas en grace ni en favour, si comme il li sembla, il l’afola assez vileinement et li fit assez de persecucions. De là mit à aler à Tholouse ;   mes avant envoia aucuns de ses che­valiers, et manda à l'Evesque qu’il le venist à l’encontre. Li Evesque, qui Manulphe ot nom, assambla le pueple de la cité   et  [les] amonesta tant comme il pot, que ils se tenissent viguereusement contre lui, que il ne rechaïssent par avanture en tel subjection com il souffri­rent jà dessous Sigulphe. Puis leur dist que bien leur devoit [souvenir] du Duc Desier de la cité, que tant de mal soufrirent souz lui, quant il les reçut d’autel chose. Par tex paroles  les  enortoit à  contester ;  mais la paour de l'ost qui sour eulz venoit les amonesta des portes ouvrir ; einssi reçurent donques Gondoalt  en la cité.

.....

 

 

Extrait du Liv. V, chap. IX.

Comment li Rois Dagoberz donna partie de terre au Roi Karibert son frere, et comment il fonda l’Eglise S. Denis après la translacion du cors.

An. 628.

 

Li Rois Dagouberz estoit ou roiaume d’Austrasie quant li Rois Clothaires ses peres trespassa ; mes quant il fu certains de sa mort, il envoia aucuns de ses Barons à grant ost ou roiaume de France et de Bourgoigne pour ce que il li apareillassent l’entrée et la saizine du roiaume sanz nul empeschement ; si ne demoura pas longuement à mouvoir après eulz. Quant il fu en la cité de Rainz, tuit li  Prelat et li Prince de Bourgoigne, qui ja avoient oy son commandement par ceulz que il avoit devant envoiez, vindrent là, si le receurent [à Seigneur] de bonne volenté, et firent vers li ce que il durent. D’autre part revindrent li Evesque et li grant Seignor de France et de Normendie qui adonc estoit apelée Naustrie, et li firent autel comme cil de Bourgoigne avoient fait.

Un frere avoit li Rois Dagouberz qui avoit non Hariberz, duquel nous avons ja parlé, que ses peres avoit [ja] couronne en une des parties de son roiaume ; ses freres estoit de pere tant seulement, car il etoit filz la Roine Sichilde sa marrastre. Moult se penoit comment il peust avoir son roiaume qui avoit son pere esté ; simples homs estoit, et pour ce pooit mains avenir à ce que il pensoit. Un oncle avoit qui avoit à non Brunulphes, frere estoit sa mere la Roine Sichilde. Son neveu voloit metre en la possession du roiaume par force contre Dagouberz ; mais la chose avint moult autrement que il ne cuida, comme la fins le prouva. A tant se taist de ce l’estoire. Quant li Rois Dagouberz fu en possession de touz les roiaumes que ses peres ot tenuz, [de] France, [de] Bourgoigne, [et d’] Austrasie, il fu toutes voies meuz de pitié et de misericorde pour son frere, si comme il estoit naturelment loiaus et frans de cuer. Par le conseill des peudommes li donna une partie du roiaume ; et pour ce meismement que il estoit hoirs de loial mariage, li assena terre dont il pot vivre souffisanment et honorablement, tout Thoulousain, Caoursin, Agenois, Pierregort et Saintenoiz, et ce païs tout outre, si comme il se comporte, jusques qus mons de Pyrené ; toutes ces contrés li donna, citez, chastiaus, bours, villes, par tel convent que james ne peust rien clamer ou roiaume son pere, ne li, ne si hoir. Et li Rois Hariberz establi le siege de son regne en la cité de Thoulouse. Quatre ans après ce que il ot commencié à regner, emeust son ost pour ostoier en Gascoigne ; la terre conquist et la soumist à sa seignourie, et eslargi de tant son roiaume en ces parties par delà. Et li Rois Dagouberz tint toute France et Neustrie qui ore est apellée Normendie, toute Bourgoigne et toute Austrasie qui contient Loreaine et Avanterre et toute la premiere Alemaigne jusques au Rhin.

....

 

 

Ex Chronico Virdunensi Hugonis abbatis Flaviniacensis.

Apud Philip. Labbeum, Tom. I. novæ Biblioth. Lib. Mss.

 

 

An. 628.

Anno DCXXX. Clotharius moritur, et Dagobertus Monarchiam obtinuit annis quindecim. Hic patre orbatus, Austrasiis quos regebat, jubet exercitum promovere, missos dirigens in Burgundia et cæteris regni partibus, ut in suum regnum eligerent. Cumque Remis venisset, omnes se ei tradiderunt. Aribertus frater ejus nitebatur se posse regnum assumere; sed ejus voluntas pro simplicitate parum sortita est effectum. Dagobertus vero cum obtinuisset regnum, sapienti usus consilio, partem regni fratri concessit, Tolosam, Caturcinum, Agennensum, Petragoricensum et Sanctonicum, et quod ab his versus Pyreneos montes excluditur ; et regnabat Aribertus in Provincia et Aquitania, et post tres annos totam Vasconiam superans sibi subdidit....

 

 

Ex vita S. Vedasti Atrebatensis episcopi et confessoris.

Apud Bollandum VI. Februarii.

 

Circa An. 500.

 

....

Nunc, sicut superius memoravimus, unde originem duxerit, ratum ducanus, Aquitania montem habet, qui æqualibus pene spatiis Petragoricam et Lemovicam civitates dirimit. Mons ille magnus, et sui quantitate multum terræ occupans, longe lateque altitudine fere nubes penetrans si graves sint. Super cacumen ejus a,tiquis et præteritis ætatibus, incertum an civitas, an castrum situm fuit, cujus enormitatem et munitissimam magnificentiam ruinarum indicia et moles dirutæ satis demonstrant, quanta fuerit res ipsa.

....

 

 

Ex vita S. Sacerdotis episcopi Lemovicensis,

ab Hugone Floriacensi innovata, sæc. XII.

Apud Bollandianos V. Martii.

 

 

Circa An. 500

 

Gloriosus Præsul et cunctis in orbe Sacerdotibus imitandus Sacerdos, ex Aquitania provincia oriundus, ex clara stirpe originem sumpsit... Hujus ergo pater, clarissimus vir Laban, unus de Burdegalæ civitatis primoribus exstitit ; mater vero Mundana nuncupatur. Regnabat eodem tempore in Aquitania provincia Rex Christianissimus Alticius (1) nomine. Accidit autem, ut idem Rex veniret ad quemdam vicum nominatum Calabrum (2), situm inter Caturcensium et Petragoricum fines, non longe à fluvio Dordoniæ. Et cum ibi alisquamdiu persisteret, quadam die assistens ei Laban præfati viri pater, dixit : « Domine mi Rex, si placuerit Serenitati tuæ honorare me, deprecor ut filium meum unigenitum, quem mihi nuper Dominus dignatus est donare, suscipias ex baptismatis regeneratione. » Cui gratulabundus Rex protinus respondit : « Si nostris illum conspectibus præsentas, faciam quod postulas. » Tunc festinus Laban attulit ei filium suum dicens : «  Ecce, domine Rex, adest filius meus, cujus susceptorem ex sacro fontis lavacro te futurum promisisti. » Et continuo Rex suspiciens ex sacro latice puerum, dedit ei præfatum vicum Calabrum, in quo hæc gerebantur, hereditario jure possidendum ; idem quippe vicus erat regius fiscus. Et factum est hoc divina dispositione, ut idem puer in baptismatis perceptione Sacerdos appellaretur nomine, officio postmodum magnus in Ecclesia futurus Sacerdos...

.....

 

(1) Legendum Ecdicius, ut corrigit Hugo ipse in Chronico suo: Ecdicius, Aviti quondam Imperatoris filius, in libro Vitæ cujusdam sancti Confessoris, nomine et officio Sacerdotis, Lemovicinæ civitatis, corrupto nomine, sicut opinor, nominatur, Altitius, et hic illum creditur à baptismatis lavacro suscepisse. Cujus pretiosissimi Confessoris Vitæ seriem, partim in occulto sermone compositam, partim vero scriptorum indicio depravatam conspiciens, nuper corrigere statui. Ecdicius primum sub Anthemio Comes et Magister militum fuit in Gallia, deinde Patricius creatus est à Nepote. Hic Rex Christianissimus vocatur. Ob res adversus Visigothos præclare gestas multum laudatur à Sidonio lib. 3. Epist. 3 qui ejus sororem Papianillam uxorem duxerat.

(2) Propinquus locus hic fuit ei, qui nunc Calviacum dicitur ; et vetus nomen remanet lacui inter Calviacum et Carluxium, qui adhuc appellatur l’Estang de Calabre, uti etiam, la Tour de Calabre. Henschenius.

 

 

 

Ex vita S. Aviti eremitæ,

Apud Petracorios.

Apud Bollandianos V. Junii.

 

Ea tempestate Alaricus, Christiani nominis publicus inimicus, regnum Gothorum obtinuit ; qui tyrannica crudelis animi rabie, et feralis sævitiæ atrocitate, adepti regni potentia in superbiam elatus ; et quia brachio suæ fortitudinis undequaque affines viricere est solitus, spei animatus majoris fiducia, oppugnandi scilicet gratia, regnum adire disposuit Franciæ. Quod suæ pertinaciæ votum ut firmius roborari videt assensu suorum totius regni, [argenti] ponderosa manu per exactores in unum corpus conflatur ; et quisque ex militari ordine viribus potens, donativum Regis volens nolens recepturus, per præcones urgente sententia inviatur.

Beatus ergo Avitus, athleta Dei strenuissimus, jam triumpho Philosophicus palæstræ nobiliter potitus, censu majore, equestri gradu natalium, licet invitus, seculari præscriptus militiæ, quasi alter Martinus, militare donativum recepturus inter ceteros prænotatur, ut contra hostilem Francorum aciem pugnaturus....

Cujus [Alarici] adventus, veloci fama volitante, ad aures Optimatum venit Franciæ, qui cum illo Rege Clodoveo, maximæ multitudinis manu collecta, festino impetu occurunt Gothis obviam. Fit utrimque strages maxima ; tandem Franci nobili potiuntur victoria.

 

(1) Alaricus e regni sui finibus non est egressus ; imo ipsum lacessivit Chlodoveus apud Pictones, qui Alarico parebant.

 

 

 

Ex vita S. Sori eremitæ,

Apud Bollandianos I. Februarii.

 

 

Hic igitur sanctus vir Sorus territorio ortus Arvernico, parentibus secundium sæculi dignitatem non infimis, divinis tamen legibus et orthodoxæ fidei debitis altus est ....

Igitur, ut ex ipsius patet gestis, hic Beatus temporibus exstitit Gontranni quondam potentissimi ac sanctissimi Regis, qui sanctis deditus operibus, ut in fine claruit, etsi aliquo infectus nævo, purgari meruit elephantiaco (1) percussus morbo. Denique hoc, ut diximus, dum diu laboraret tabo ; monetur per Angelum in sopore noctis, beatum expetere Sorum (2) morantem territorio Aquitanorum, et Petrogorico pago, ipsumque suæ salutis fore auctorem ; illique à Deo collatum, pristinam Regi conferendam mentis ac corporis sospitatem, sibique nihil salutis superesse, nisi ad Dei hominem quantocius properaret. Qua Rex ammonitione sollicitus, nimiumque recuperandæ sanitatis cupidus, jubet ocius præparari qualiter negotium expleret concitus. Et, uti dignum erat regiæ clientelæ, parantur quæ tanto erant itineri congratu, quatenus apparatus copiosus et regiæ sufficientæ non deesset, et quod viro Dei in munere deferret, omnimodis abundaret. Itaque emenso tanto terrarum spatio, devenitur ad locum, vocabulo Uriacum, duobus fere milibus à beati Viri Cellula semotum. Tum subrectis palpebris, reductisque eminius oculis, totus præ gaudio exsultans, jubilum mentis extulit. Nam despumanti, et, ut ita dixerim, aurato percitus desiliens equo, terræ pronus decubat, palmisque ac genibus reptans, ad specum usque beati viri, non tam declinis quam devotus, et spe nimia credulus devenit....

Igitur, ut dicere coeperam, Rex solo decubat, ac totis nisibus cum collega Davd proclamat : « Adhæsit pavimenta anima mea, vivifica me æcundum verbum tuum. » Jubet utique sanctus Vir Regem surgere concite, ac caussam tanti itineris tantique sudoris, licet bene sciolus, percunctatur, et quis se in illa humili specu indicaverit, inquirit. Responsum refert, Angelicam ammonitionem indicat ; secum non leviter actum, ut ipse veniret, tanti morbi fessum gravedine in prospectu haberi, nec necesse requiri qui quæreret, quidve postularet. Confestim itaque sanctus Vir, cui solidissimum supra petram erat fidei sacramentum, aquam jubet afferri. Qua exorcizata, Regem jubet perfundi. Et (o mira virtus !) alter quodammodo Heliseus Naaman Syrum Jordanis unda respersum, Regem Francorum extemplo reddidit sanum. Aspiciens itaque Rex ad omnes maculas corporis sui, ita eas sanas reperit, ut nullius cicatricis vestigium penitus remansisset, et septennis quodammodo pueri gratia in cunctis membris ejus appareret....

Tunc diligenter convivio edito, aliquamdiu inibi Rex commoratus, lustratis circumquaque loci illius finibus, orat suppliciter Sanctum, quo, si fieri posset, servorum Dei inibi construerent Xenodochium. Ad quod Vir libentissime assensum præbuit, ac Rege impensas conferente copiosas, cum festinatione Sanctus Sorus opus arripuit, et cum diligentia consummavit, ac Domini scholam assidue militaturam condunavit, et in honore sancti Martyris Juliani Ecclesiam consecravit. Supradictus itaque Rex, reditibus terræ abunde ad supplementum servorum Dei delegatis, et à servo Dei benedictionibus formatus, cum multo gaudio ad propria est regressus....

Præfatus autem Rex Gontrannus, ut ex Francorum gestis perspicuum patet, eximiam agens deinceps vitam, animabus Christum desiderantibus semet exspectabilem reddidit, atque inter bonorum actuum insignia, reperto Dei nutu copioso thesauro (quod qualiter factum sit, non est nostri temporis evolvere ; beato viro Paulino ea narranda committimus) in urbe Cabillonica sancti Martyris (3) Marcelli mausoleum opere polymito, auro gemmisque miro construxit emblemate. Quo in loco ipse postmodum magnis cluens meritis sepultus est ; atque, ut ex ejus retexitur gestis, Rex fortis felix vernat in gloria.

 

(1) Nihil apud Historicos de hoc Guntramni morbo.

(2) Sorus circa annum 542. Anachoretucam vitam in dioecesi Petragorica ducetre coepit, ut notat Cointius ad hunc annum Num. 2.

(3) De hoc Coenobio vide Chronicon Fredegarii, cap. 1.

 

 

 

Ex vita S. Desiderii

Indiculus Dagoberti Regis ad Dominum

Sulpitium Episcopum.

 

....

Habebat eo tempore plures Dominus Jesus in Galliis nobiles servos, Arverno Gallum, Bituricis Sulpitium, Rutena Verum, Agenno Salustium, Engolisma Ebargehennum, Petrogorico Austerium, Noviomo Eligium, Metis Arnulfum, Luco Austrasium, Mestatone Diodorum, Caturca Desiderium ....

....

<<Retour