<<Retour

Recueil des historiens des Gaules et de la France

(Rerum Gallicarum et Francicarum scriptores)

 

Contenant la première livraison des monumens des règnes de Philippe-Auguste

et de Louis VIII,

depuis l’an MCLXXX jusqu’en MCCXXVI.

 

par Michel-Jean-Joseph Brial.

ancien religieux bénédictin de la congrégation de Saint-Maur, membre de l’Institut de France.

 

Tome XVII

 

 

 

Gesta Philippi Augusti

Francorum Regis,

descripta à magistro Rigordo, ipsius Regis chronographo,

ab anno inunctionis ejusdem usque ad XXVIII regni annum,

id est, ab anno 1179 usque ad annum 1208.

Apud Chesnium (1), tomo V Scriptorum Rerum Francicarum, p. I.

 

 

 

 

FB. Cette convention est également connue sous le nom de traité de Gaillon.

....

Conventiones Pacis inter Philippum Regem Francorum et Richardum Angliae Regem.

An. 1196

 

Richardus, Dei gratia Rex Angliae, Dux Normanniae et Aquitaniae, Comes Andegaviae, omnibus ad quos praesentes literae pervenerint salutem in Domino. Nosse vos volumus quod hae sunt conventiones pacis inter nos et dominum nostrum Philippum, illustrem Regem Francorum, factae in vigilia Sancti Nicolai inter Exoldunum [Issoudun] et Charrocium [Charost], videlicet:

1. Quod eidem et haeredibus suis, jure haereditario in perpetuum dimittimus et quitamus Gisorcium et Nealpham [Neaufle] et Vulcassinum Normannum; ita quod Stephanus de Longo-Campo debet habere Baudemont et terram suam, et tenebit eam de Rege Franciae.

2. De Hugone de Gornaco ita erit: hommagium ejus remanet Regi Franciae ad vitam dicti Hugonis, nisi voluerit redire ad nos, et post mortem ejusdem Hugonis debet totum feodum suum de Normannia ad nos et haeredes nostros redire.

3. Terra ejusdem Hugonis quam habuit in Anglia et in Normannia, debet dari Richardo de Vernone, pro excambio illo quod Rex Franciae debet facere eidem Richardo pro castello Vernonis, scilicet de octingentis libris Parisiensium de redditibus; ita quod si praefata terra Hugonis tantum non valeret per annum, Rex Franciae in terra sua perficeret residuum. Richardus autem et filius suus Regi Franciae et haeredibus suis Vernonem cum castellania sua in perpetuum quitaverunt de mandato et assensu nostro et quitationem juraverunt (2).

4. Praeterea quitationem illam quam Comes Leicestriae domino nostro Philippo, Regi Franciae fecit (3) de castello Paciaci [Pacy-sur-Eure], tam in feodo quam in dominio, cum castellania sua et pertinentiis suis, ratam habemus et firmam.

5. Preterea quitamus Regi Franciae et haeredibus suis in perpetuum jure haereditario, Novum-Mercatum [Neuf-Marché], Vernonem [Vernon], Gaillonem [Gaillon], Paciacum [Pacy], Ebriacum [Ivri], Nonencourt, cum castellaniis eorum. Et sciendum quod metae ponentur inter fortelitiam Gaillonis et fortelitiam Vallis-Rodolii [Le Vaudreuil] in media villa (4), et ex illa meta, sicut se portabit, usque in Sequanam, et ex alia parte usque in Euriam, id quod erit ex parte Gaillonis erit Regis Franciae, et id quod erit ex parte Vallis-Rodolii erit nostrum.

6. Quitamus etiam eidem Regi Philippo et haeredibus suis in perpetuum, Alverniam, feodum et dominium, et quod habebamus ibi et quod nos habituros expectabamus.

7. Praeterea, si Comes Leicestriae aut Richardus de Vernone, aut filius suus, aut aliquis ex hominibus nostris, occasione feodi et dominii quae nos per hanc pacem eidem Regi dimittimus, ipsi aut suis aliquod malum faceret, nos mitteremus in manus ejusdem Regis Philippi terras eorum, et salvos (5) eum tenere faceremus, usquedum damna ipsi et suis restituta essent vel nos de nostro eidem Regi et suis restitueremus, et illos de terra nostra fugaremus.

8. Ut autem firma pax sit inter nos et dominum nostrum Regem Francorum, dimittit et quitat nobis et haeredibus nostris in perpetuum idem Rex Francorum Exoldunum [Issoudun] et Crassaium [Graçai], et omnia feoda quae pertinent ad Exoldunum et Crassaium, et feodum de La Chastre, et de Sancto-Chartier et de Castelleto [Chatillon-sur-Cher], sicut Andreas de Calviniaco tenebat ea de Rege Francorum ; et feodum Castelli-Maillantis [Chateau-Meillan], sicut Odo de Dolis eum de Rege Francorum tenebat; et Sellatum (6) cum pertinentiis, eo excepto de quo Comes Sancti-Egidii et sui, aut vicecomes Turanie et sui in vigilia beati Michaëlis (7) erant tenentes. Si Rex Francorum vellet firmare in Villa-nova super Cherum [Villeneuve-sur-Cher], firmare poterit.

9. Nobis autem remanet comitatus Augi [le comté d’Eu], cum omnibus pertinentiis suis, sicut Comes Augi et sui homines habuerunt; comitatus de Albamarla [Aumale] cum pertinentiis suis; Archae [Arques] et Driencourt cum pertinentiis suis. Terrae vero militum de terra Hugonis de Gornaio qui venerunt ad nos, reddentur illis ; ita quod de terris illis facient hominagium et servitium Hugoni de Gornaio, salva fidelitate quam ipsi nobis debebant.

10. Dimittit etiam nobis Rex Francorum Belveer (8) et officium de Belveer, et totam aliam terram nostram et hominum nostrorum, quam amisimus postquam capti fuimus in Alemannia, exceptis praedictis terris quae remanent Regi Francorum et haeredibus suis in perpetuum, sicut dictum est.

11. In uno et eodem pacto (9) erimus nos et Comes Sancti Egidii [Raimundus], quod nos tenebimus totam terram quam tenebamus in vigilia Sancti Nicolai; et faciemus et infortiabimus in terra nostra quam tunc tenebamus,  sicut voluerimus tamquam de nostra, et Comes Sancti-Egidii similiter de sua quam tunc tenebat (10). Et si  Comes Sancti Egidii nollet esse in hac pace, dominus noster Rex Francorum non erit ei in auxilium contra nos, et  nos omnia mala quae possemus ei facere, faceremus et de incendio et de eversione [Brussel, recursione]. Et si  nos vellemus (11) tenere firmum id quod cepissemus, quando Comes Sancti-Egidii vellet esse in pace, nos  redderemus ei totam terram suam quam à vigilia Sancti-Nicolai [Brussel, beati Nicolai] acquisivissemus; et  similiter erit de Comite Sancti-Egidii. Et si Comes Sancti-Egidii noluerit esse in hac pace, nos neque malum,  neque guerram faciemus eidem Comiti, quamdiu idem Comes voluerit rectum facere per Regem Franciae.

12. Comes Petragorae [Helias Taleyran] habebit terram suam sicut habebat quando recessit à nobis et similiter vicecomes Brociae (12), Comes Engolismensis [Ademarus], rehabebit (13) terram suam, et homines sui ; et ipsi tres facient nobis hominagium et servitium sicut prius.

13.Vicecomes Turanie [Raimundus] tenebit de Rege Francorum id quod debet, et de nobis id quod debet. De Fortunato de Gordeo (14) sic erit: quod si poterimus probare per sacramenta viginti aut triginta legitimorum hominum quod duo castella (15) Casals et Perille tenuissemus per unum annum et unum diem, et amplius, et nos ea praedicto Fortunato tradidissemus, si nos ea habere voluerimus, dominus noster Rex Francorum inde se non intromittet.

14. De domo Castelli-novi Turonis aedificanda, faciemus ad consilium archiepiscopi Remensis et Droconis de Melloto.

15. De Andeliaco [Andely] sic erit, quod nec dominus noster Rex Francorum nec nos in eo clamamus feodum sive dominium ; et si contigerit quod archiepiscopus Rotomagensis in terram Regis Franciae aut suorum sententiam interdicti vel excommunicationis miserit, dominus Rex Francorum poterit assignare ad Andeliacum et ad ea quae archiepiscopus ibi habet, et ad ejus pertinentias, usquedum duo diaconi sive presbyteri, quos Rex Franciae per sacramentum suum bona fide ad hoc elegerit, et duo diaconi sive presbyteri quos per sacramentum nostrum bona fide ad hoc elegerimus, decreverint utrum interdictum vel excommunicatio juste latum fuerit, vel injuste. Si decreverint quod juste, Rex Francorum praedicto archiepiscopo reddet Andeliacum et ea quae interim exinde levaverit, et ad verbum dictatorum faciet emendari ; si vero decreverint quod injuste positum fuerit, ea quae Rex Franciae de Andeliaco et de pertinentiis ejus levaverit, in deperdito erunt archiepiscopi, et archiepiscopus interdictum vel excommunicationem solvet. Similiter erit de nobis (16).

16. Si aliquis praedictorum dictatorum moreretur, hinc vel inde, per sacramentum alterius nostrum alter loco mortui similiter supponetur.

17. Quando archiepiscopum mori contigerit, redditus de Andeliaco et de pertinentiis erunt in manu capituli beatae Mariae Rotomagensis donec alius succedat archiepiscopus. Nec nos aliquod malum faciemus praedictis dictatoribus propter arbitrium ipsorum.

18. Andeliacum non poterit infortiari.

19. Nos domino nostro Regi Franciae faciemus quitari omnia illa quae cepit de rebus ecclesiarum terrae nostrae (17), quae sunt in terra sua; et idem Rex Franciae similiter nobis. Neque nos, neque Rex Francorum de caetero, propter aliquam guerram quae evenire possit, aliquid capiemus vel supercapiemus de rebus ecclesiarum, alter de terra alterius ; et in ea libertate erunt ecclesiae, hinc inde, in qua erant ante guerram.

20. Amodo non intromittemus nos de hominibus regis Franciae, neque de feodis quae ad eum pertinent, neque ipse de nostris; salvis tamen Regi Franciae servitiis que ipsi debemus, de feodis quae ab ipso tenemus, sicut feoda apportant.

21. Neque nos recipiemus amodo homines ligios Regis Franciae contra ipsum, quamdiu vixerit ; neque ipse nostros homines ligios, quamdiu vixerimus.

22. His omnibus peractis, Comes Leicestriae, et omnes prisones, et hostagii prisonum, prout divisum est, hinc inde liberabuntur.

23. Nos juravimus bona fide quod nos haec tenebimus ; et Rex Franciae similiter.

Que omnia supradicta ut firma et stabilia permaneant, sigillo nostro confirmamus. Actum inter Gallionem et Vallem-Rodolii, anno Domini MCXV (1196, mense januario).

.....

 

(1) Chesnianam editionem contulimus cum ms. codice regio 5925, cujus ope decurtata quaedam loca restituimus.

(2) Richardi de Vernone ea de re literas recitat J. Dumont, ibid. p. 120 ; sed accurationes accepimus ex Archivo regio, regist. 26, fol. 212, in hunc modum: « Ego Richardus de Vernone pater, et Richardus de Vernone filius meus, notum facimus universis praesentibus et futuris quod nos quittavimus domino nostro Philippo Francorum Regi et haeredibus suis in perpetuum, et abjuravimus de mandato domini Richardi Regis Angliae, Vernonem cum castellania et omnibus pertinentiis ipsius, et Longam-villam cum omnibus pertinentiis ipsius, et quaecumque in eis habebamus tam feodum quam dominium. Dominus autem noster Rex Francorum pro excambio isto mihi, Richardo filio et haeredibus suis, dedit in feodum et homagium ligium per servitium quinque militum ad usus et consuetudines Francorum, pro octogintis libris Parisiensibus, haec quae inferius sunt nominata : videlicet Montem-Meliandi, Plalliacum, Gourz, Auvers et Roberval, et quicquid in eis habebat, et hospites suos quos habebat apud Louras, et avenam suam quam ibidem habebat, et quindecim libras et quindecim solidos apud Pontisaram in praepositura sua, reddendas mihi singulis annis in festo Sancti Remigii, et de praesenti me in suum hominem ligium recepit. Ego autem reddam buticulario singulis annis pro Monte-Meliando decem et septem libras Parisienses, et de Auvers reddam beatae Mariae de Campis viginti solidos, et Sancto-Germano-de-Laya duos modios et dimidium bladi, et duos modios et dimidium avenae, et servientibus villae quinque sextaria bladi. Quae ut in perpetuum robur obtineant, sigillis nostris confirmamus. Actum Parisius anno Domini MCXCV. »

(3) Haec autem sunt literae Roberti Comitis Leycestriae ibid. : « Ego Robertus Comes Lecestriae notum facio universis ad quos praesens scriptum pervenerit, quod ego feci pacem cum domino Rege Francorum Philippo, et per pacem illam ei et haeredibus suis in perpetuum quittavi, pro me et universis de parentela mea, castellum Paciaci cum tota castellania tam in feodo quam in dominio, et cum omnibus suis pertinentiis ; et hanc quittationem juravi etiam et osides dedi de duobus millibus marcis argenti ad pondus Trecense, quod occasione feodi et dominii quod eidem Regi Franciae per hanc pacem dimitto, neque per me neque per alium eidem Regi Franciae, neque terrae suae vel hominibus ejus, guerram aut malum faciam ; et quod nunquam de caetero domno Regi Franciae aut suis guerram movebo, neque ipsum aut suos inquietabo, nisi in guerra publica inter ipsum et Regem Angliae. Quod ut perpetuum robur obtineat, praesens scriptum sigillo meo confirmo. Actum anno incarnat. Dominicae MCXCV. »

In eumdem modum Simon de Monteforti, ibidem : «  Ego Simon, dominus Montisfortis, notum facio universis praesentibus pariter et futuris quod Robertus Comes Lecestriae, avunculus meus, cum domino Rege Franciae Philippo pacem fecit, et per pacem illam ipsi et haeredibus suis quitavit et abjuravit castellum Paciaci cum tota castellania, tam in feodo quam in dominio et cum omnibus suis pertinentiis. Ego vero, quantum ad me pertinet, idipsum quitavit, et quitationem juramento firmavi. Quod ut ratum sit sigillo meo confirmo. Actum anno ab incarnatione Domini MCXCV. »

(4) Brussellus habet in media via, itemque Rymerus.

(5) Brussel, salvum. Legendum forte salvas, id est terras.

(6) Rectius Sollacum vel Soliacum, Souillac sur la Dordogne.

(7) Brussel et Rymer, in vigilia S. Nicolai, die 5 decembris.

(8) Brussellus habet, Belneen’ et offin’ de Belneen’ ; Rymer, Brannoier et officium de Brannoier, utrobique corrupte. Est autem Belveer [Beauvoir] castrum munitissimum et burgum pergrande quod juxta Haiam de Malaffre ab Henrico II Angliae Rege aedificatum tradit Robertus de Monte ad an. 1169, tomo nostro XIII, p. 313.

(9) Brussel, puncto, forte melius.

(10) Desideratur haec clausula in editione Brusselli ; habetur autem in exemplo Rymeri.

(11) Brussel, nollemus; verum apud Rymerum legitur etiam vellet, et sensus postulare id videtur.

(12) Bernardus vicecomes Brociae anno 1194 fidem suam obligaverat Philippo Regi, praestitia clientela, cujus instrumentum habemus ex regio Chertophylacio, plut. j. 108. « Ego Bernardus vicecomes Brociae notum facio omnibus ad quos literae praesentes pervenerint, quod domino meo Philippo, illustri Regi Francorum, feci homagium ligium, et ipse in hominem ligium me recepit, concedens mihi quod de caetero in homagium Regis Angliae non redibo, et quod ipsius hominem semper remanebo, nisi in homagium Comitis Johannis devenero ipsius Regis concessione. Et si contigerit dominum Regem terram Regis Angliae circa partes illas ubi jus meum est, aut per guerram aut per pacem adquirere, dominus Rex quod mei juris erit mihi reddet ; vel si pacem fecerit, pacem cum Rege Angliae non faciet quin me quod juris mei erit habere faciat. Actum Senonis, anno ab incarnat. Domini MCXCIII, mense martio. »

(13) Rehabebit. Nempe Richardus, eodem anno, terram Ademari totam conquisierat ; qua de re scriptas ab eodem Rege literas recitat Rogerus de Hoveden, p. 741 edit. secundae.

(14) Brussellus habet de Gordonio ; Rymer, de Gordon. Verum Fortanerius, non Fortunatus, is vocabatur.

(15) Brussellus item, scilicet Gaseaus et Petill ; Rymer, Casians et Peril. Legendum Casals et Perille.

(16) Eam clausulam rescidit Innocentius III, scripta ad Walterum Rotomagensem archiepiscopum epistola quam recitat Thom. Rymer, t. I, p. 33 secundae editionis.

(17) Visesis literas Walteri Rotomagensis archiepiscopi, quibus protestatur plenissime satisfactum fuisse per Philippum Regem de rebus ecclesiarum Normanniae, quas in regno suo ceperat ante vigiliam S. Nicolai anno 1195. Eas literas vulgavit Brussellus ex memoriali camerae computorum signato Saint-Just, fol. 46 verso, inter instrumenta, t. II operis cui titulus Nouvel Examen de l’usage des fiefs en France, p. xvij.

 

 

Les gestes du roi Louis VIII,

Extraits des grandes Chroniques de France, dites de S. Denis.

....

An. 1224. Louis envoie des troupes pour faire lever le siège [de la Réole], et repousse les Anglois.

 

Quant le Conte Richart et les Englois virent ce, si furent moult dolens et couroucié, si les pristrent à assaillir de jour en jour plus forment. Mais quant ce sot li Rois de France Lois, il envoia son marechal à tout grant plenté de chevaliers, et de sergens et de soudiers, pour secorre la ville. Quand li Quens Richart et les Englois s’aperçurent que li secours venoit du Roy de France, il se partirent du siege et leur vindrent à l’encontre sur le fleuve que l’en apele Dordone, et ileuc s’arresterent. Les gens li Rois de France, qui oultre ne pourrent passer pour le fleuve, vindrent à un chastel qui a nom Limeul, qui se tenoit pour le Roy d’Engleterre, et l’assistrent, et firent tant que il le pristrent par force ; puis entrerent en la terre au seigneur de Bergerac, et sosmistrent li et sa gent sous le poesté et en la subjection le Roy de France. Quant li Conte Richart et li Englois sorent ces choses, il n’oserent puis combattre aus François, ainçois retournerent au plustost que il porrent en Engleterre (1).

....

 

 

Ex Rogeri de Hoveden

Annalium parte posteriori.

Apud II. Savile, inter Rerum Anglicarum scriptores post Bedam praecipuos,

Francofurti 1601.

 

 

....

Eodem anno [1192], dum senescallus Gasconiae aegrotaret, Comes Petragoricensis [Helias Taleyrand] et vicecomes de Marchia (1) et fere omnes barones Gasconiae, terras Regis Angliae vastare coeperunt ; senescallus vero nec pacem nec treugas interim habere potuit, licet id pluries et perpluries requisisset. Convalescens tandem, invasit castra et munitiones praedicti Comitis, et ea omnia debellavit et cepit, qiaedam ad opus Regis muniendo, quaedam funditus subvertendo. Similiter omnia castra praedicti vicecomitis cepit, et totum comitatum illius in perpetuum dominationi Regis mancipavit. Postmodum filius Regis Navarrae affuit illi in auxilium cum octogentis militibus, et terram Comitis Tolosae pariter ingressi sunt, multaque castra circa Tolosam ceperunt, et capta ad opus domini Regis munierunt, et multas alias munitiones funditus subverterunt, et usque ad portas Tolosae progressi sunt, et fere sub ipsis muris pernoctaverunt.

....

 

(1) Comes de Marchia, Hugo Brunus de Lisiniaco, in Orientum profectus tunc fuerat in comitatu Angliae Regis, ex literis à T. Rymer recitatis, t. I, p. 21, quibus literis Hugo nomem suum apposuit.

 

 

 

 

Ex Matthaei Paris

Majori anglicana historia

Juxta editionem Willelmi Watz, Londini, 1640, fol.

 

....

An. 1225

Eodem anno, in die Purificationis beatae Mariae, Richardus frater Regis Angliae, ab eodem Rege donatus est cingulo militari, et decem nobiles cum eo, qui ad ejus sunt obsequium deputati; qui postea tempore vernali à Rege cum Willelmo Comite Sarisberiensi et Philippo de Albeneio, militibusque sexaginta, in Wasconiam die Palmarum missus, velis prosperis in civitate Burdegalensi omnes feliciter appulerunt, quorum adventus cum archiepiscopo [Guillelmo] et civibus coram archiepiscopo et nunciis Regis, Richardus frater Regis praedicti literas fratris sui archiepiscopo et civibus cunctis porrexit, in quibus Rex humiliter supplicavit, quatenus omnes homines et fideles sui de regionibus illis fratrem ejus amicabiliter susciperent, et consilium ei pariter et auxilium praestarent, quibus terras amissas revocare valuisset (1). At omnes, gaudenter ipsum suscipientes, Regi per illum Angliae subjectionem fecerunt. Venerunt igitur ad eum multi de partibus illis milites et servientes, munera sequentes cum retributionibus; quibus cum stipendia sufficienter ministrasset, in ejus obsequio remanserunt. Dederat ei namque Rex, antequam illum miserat ad partes transmarinas, Cornubiae comitatum cum tota Pictavia ; unde ab omnibus Comes Pictavensis vocabatur. Itaque Comes Richardus, cum avunculo suo Willelmo Comite Sarisberiensi et Philippo de Albeneio, et militia copiosa, processit per villas et castella Wasconiae regionis, et quoscumque contradictores, qui homagium Regi et fidelitatem facere noluerunt, invenit, castella eorum et villas obsedit, et potenter omnia subjugavit ; nam Riolense castrum, quod Regula [La Réole] nuncupatur, cum villa longa obsidione cepit ; villam Sancti-Macarii cum municipio obtinuit ; Bregerac castrum obsedit, et dominum ejus ad Regis fidelitatem revocavit.

....

 

<<Retour