Aquitanica Concilia
Ex variis codicibus Mss.
Studio
diligenti collecta.
Karrofense
concilium
Celebratum
Kalendis Junii anno circiter DCCCCLXXXVIII.
certe ante annum
DCCCCXC. quo obiit Hugo
Episcopus Engolismensis.
Ex codice Engolismensi Joannis Tilii Meldensis
Episcopi,
ex quo & sequens.
Praedecessorum
nostrorum auctoritatibus Synodalicis roborati. In nomine Domini &
Salvatoris nostri Jesu-Christi. Kalendis Junii. Ego Gumbaldus Archiepiscopus
secundae Aquitaniae cum omnibus Episcopis comprovincialibus convenimus aulam
quae olim Karof vocitatur, tam Episcopi, quam & religiosi Clerici, necnon
etiam & omnis uterque sexus, auxilium divinae pietatis implorantes, ut qui
quae quondam in nostris domiciliis moribus pestiferis per longam tarditatem
Concilii diu pullulare cognovimus, respectu caelestis gratiae & eradicentur
noxia & plantentur utilia. Nos ergo in Dei nomine specialiter congregati
decrevimus, sicut in sequentibus manifestata clarescantita.
I. Si
qui Ecclesiam Sanctam Dei infregerit, aut aliquid exinde per vim abstraxerit,
nisi ad satis confugerit factum, anathema sit.
II.
Si quis agricolarum, caeterorumve pauperum praedaverit ovem, aut bovem, aut
asinum, aut vaccam, aut capram, aut hircum, aut porcos, nisi per propriam
culpam; si emendare per omnia neglexerit, anathema sit.
III.
Si quis Sacerdotem, aut Diaconum, vel ullum quemlibet ex clero arma non
ferentem, quod est scutum, gladium, loricam, galeam; sed simpliciter
ambulantem, aut in domo manentem invaserit, vel ceperit, vel percusserit; nisi
post examinationem proprii Episcopi sui, si in aliquo delicto lapsus fuerit,
sacrilegus ille, si ad satisfactionem non venerit, a liminibus Sanctae
Ecclesiae Dei habeatur extraneus.
Ego Gunbaldus Archepiscopus Burdegalensis. Subscripsi.
Ego Gislebertus Pictavensis Episcopus. Subscripsi.
Ego Hildegarius Lemovicensis Episcopus. Subscripsi.
Ego Frotarius Petrocororum Episcopus. Subscripsi.
Ego Abbo Sanctonum Episcopus. Subscripsi.
Ego Hugo Egolismensis Episcopus. Sunscripsi.