Ejusdem Bernardi Guidonis
de Sanctis Lemovicensibus extra
Dioecesim sepultis.
Praefatio.
Haec sunt nomina Sanctorum, qui de Lemovicesi Dioecesi
nati fuerunt, aut maxime conversati, quorum sacra corpora extra eandem
Dioecesim quiescunt, & venerantur in locis sibi a Domino deputatis.
I.
S. Eligius oriundus de vico, qui Chatalacum dicitur, non
longe a Lemovica civitate, Aurifex optimus, postmodum Noviomensis Episcopus
sanctitate & miraculis clarus, apud Noviomum requiescit. Florebat autem
anno Domini DCXLVIII, cujus insignia ac praeclara gesta habentur. Festum ejus
praecipuum recolitur Kalendis Decembris.
II.
S. Vedastus, qui fertur oriundus de castro, quod dicitur
Curuifunium in monte situm, apud Atrebatum, ubi quadraginta annis fuit dignus
Episcopuis, requiescit. Florebat autem circa annum Domini quingentesimum,
temporibus primi Clodovei Regis Francorum & Clotarii filii sui, qui eidem
successit in regno quibus magna gratia & veneratione fuit coniunctus.
Festum ejus recolitur VIII. Idus Februarii.
III.
S. Amandus natus apud villam, quae vocatur la Maysa,
requiscit in villa sui nominis sancti Amandi in Petragoricensi Dioecesi.
IV.
S. Bosolus oriundus in montanis, veneratur in suo
reclusario, ubi nunc est Abbatia in Dioecesi Treuirensi, cujus legenda habetur.
Festum ejus recolitur idibus Octobris.
V.
S. Goaris Presbyter natus est ex Lemovicano, habetur in
Dioecesi ubi & obiit & in quodam nemore hospitalitati se contulit. Hic
quadam vice in nemore quodam deficientibus duobus Clericis prae fame, qui eum
ad Episcopum Treverensem tanquam reum, cum esset justus & innocens,
perducebant, oravit ad dominum, & mox venit cerua lactans, & mulgens
eam, refocillavit eos, & mirati sunt & compuncti.
Hic adductus coram eodem Episcopo Trevirensi, injungente
sibi Episcopo, qui de sanctitate ejus dubitabat, praecepit infanti paucorum
dierum furtive concepto, ut loqueretur, & patrem suum manifestaret, de quo
gravis quaestio & accusatio erat orta. Infans autem cunctis audientibus
clara voce respondit, iste Episcopus est pater meus. In quo Goaris innotuit
fore sanctus, & Episcopus, qui latebat, apparuit ceteris esse reus. Festum
S. Goaris recolitur.
VI.
S. Prosper Doctor, cujus sententiae extant, de Aquitania
natus fuit. Hic apud Regium civitatem Lombardiae, ubi XXII annis fuit Episcpus,
requiescit. Hic fuit notarius S. Leonis Papae, Anno D. CCCCLXXI paullo plus
minusue, sicut aestimo ex his quae circa hoc studui & collegi, B. Prosper
memoratus Reginae urbis Antistes feliciter ibidem obdormiuit in Christo VII
kal. mensis Julii in bnis & optimis.
Anno vero Domini DCCIII. VIII kal. Decemb. fuit translatum
corpus Prosperi de primo tumulo ad secundum per Venerabilem virum Thomam tunc
Episcopum Regiensem in Romana sede praesidente Johanne Papa VI & Luitprando
Christianissimae gentis Longobardorum Rege. Anno vero Domini MCXLIV fuit
revelatum & manifestatum pariter & ostentum verum corpus B. Prosperi
esse in Basilica & Monasterio ipsius nomine nuncupato contra sigmentum
cujusdam alterius corporis simulati in Ecclesia de Castello.
VII.
S. odo secundus Abbas Cluniacensis, qui primo fuit Abbas
Tutellensis Lemovicensis Dioecesis. Coepit autem Cluniacum gubernare, anno D.
DCCCCXXVII cujus gesta habentur. Obiit vero Turonis XIV kal. Decembris, sepultus ibidem in Monasterio S.
Juliani quod ipse fundavit.
VIII.
S. Remaclus primus Abbas Sollempniacensis postea Episcopus
Tungensis, qui postmodum translata se de
nunc dicitur Leodiensis, in sede sua multis miraculis coruscat. Hic fuit
discipulus S. Eligii. Corpus ejus jacet & veneratur in Abbatia Monachorum
Nigrorum quae vocatur Stabulum in eadem Dioecesi Leodiensi.
IX.
S. Sacerdos Lemovicensis Episcopus, quiescit apud Sarlatum
in Dioecesi Petragoricensi. Hic beatus & sanctus Sacerdos nation
Burdegalensis, ex patre Laban & matre Mundana, tempore Clodovei Regis
Francorum divina revelatione factus est Monachus, deinde Abbas, tandemque
Episcopus Lemovicensis, qui cum quadam die invenisset, patrem suum sine viatico
ex hac vita migrasse, divitissime orans ipsum in nomine Domini suscitavit,
communionem ei dedit, & postulata benedictione cum ei pater benedixisset,
iterum mox in pace quievit.
Infirmus inquadam villa existens & ovorum edulium
quaerens, cum non invenirentur eo quod milui & accipitres omne genus
gallinarum improba voracitate vastabant, dixit in hoc ambitum villae nulla
deinceps auis rapax gallinas vastet; quod usque in hodiernum fervatur diem.
Sentiens autem diem obitus imminere, ibi voluit sepeliri, ubi exordium
sumpserat religionis scilicet in vico Calabro, sed in via praeventus est tercio
Nonas Maii, spiritum Deo reddens. Fuit autem contemporaneus magno &
sanctissimo Benedicto. Festum ejus recolitur tertio Nonas Maii.
X.
S. Alpinianus Presbyter & Confessor discipulus S.
Martialis primo jacuit in Monasterio S. Martialis Lemovicis, ubi defunctus fuit
sepultus. Nunc autem
translatum inde corpus ejus apud Castrum Sarracenum veneratur in Dioecesi
Tolosana.