<<Retour

Chronica Gaufredi Vosiensis,

Pars altera.

 

Ista quae sequuntur de praeliis Regum

ac Principum, seu de Regis Anglorum Junioris obitu plenius scripsi,

qui tempore nostro gesta in Lemovicino noscuntur.

 

 

 

Verba sunt ejusdem, ut patet, Scriptoris Gaufredi Prioris Vosiensis, cujus Chronicae, vel Appendix dicetur, vel Pars secunda, in sua etiam minora segmenta pro Lectorum opportunitate partienda.

 

I.

Paschalis solemnitatis sacratissima dies designata est quinto Kalendas Aprilis, anno 1182. Dominicae Incarnationis. Ipso die apud castrum de Segur obiit quidam miles; hoc tamen non propter eundem Bertrannum scribo, praesertim cum ipse tali fuerit titulo dignus; sed pro pauperibus, qui in supradicto castello ea die congregati reficiuntur, qui tunc pro defuncto cibati sunt. Quisquis enim apud Segur decedit, pro posse ab amicis vel proximis nocte frequentatur, eleemosyna semel aut bis publice pauperibus pro eo tribuitur. Eo die decessit Petrus sancti Martialis Monachus, qui Ecclesiae in officio laïcorum per necessarius fuit. Tunc Balduinus filius Amalrici Comitis de Japha, a regni moderamine, infirmitate cogente, sese substraxit: fuit quippe utilis ad rempublicam gubernandam, armis strenuus, sed leprosus. Tumulato Petro, qui cognominabatur Miluet, seu Minetus Pontifice Petragorico, Dominica, qua cantatur, Misericordia Domini, quae evenit tertio Idus Aprilis, ipsa feria tertia, Ricardus cum paucis suis Podium sancti Frontonis viriliter expugnavit, quia Helias Taleyrandus inimicis illius favebat. Supredictus Pontifex Petrus conditus est in urbis Cathedrali Ecclesia; ubi primum Joannes, cui per quatuordecim annos ipse Petrus successerat. Tunc & Petrus Engolismensis decessit. Tunc movit exercitum Pictavensis Comes contra castrum Exidolium, & ex ea parte in qua est villa de Cocnac, terras atrocius devastavit. Henricus Senior cum Aynrico filio auxilium cum omni conamine ferebat Philippo Regi, contra quem Principes Francorum, maxime Philippus Flandrensis Comes se erecerat; sed Deo propitio, pace inter eos solemniter firmata, Senior Anglorum Rex Aquitaniam petit. Feria quarta Paentecostes Henricus Legatus Altare sanctae Mariae Parisius consecrat una cum Mauricio Praesule.

 

II.

Pentecostes sacratissima celebrata hebdomada adiit Grandimontem, ibique cum Engolismensibus, & Petragoricensibus, una cum Ademaro Lemovicensi de pace tractatum est. Sed Deus, qui propter peccata populi regnare facit hypocritam, culpis nostris exigentibus, miscuit in medio Principum nostrorum spiritum vertiginis, qui ad invicem disjuncti fuere semper. Dux Exidolium repente potenter obsedit, capto citius ejusdem castri burgo, pater Rex apud sanctum Aredium abiens, commoratus est ibi per dies aliquot, vitam sancti Aredii honeste suscipiens, totam ipse perlegit, ac veneratus est, & relicta ibi munitione congrua, perrexit apud Petram Bufferiam, & per duodecim dies inferius castrum expugnans, postea pacis foedere suscepit. In natali sancti Joannis apud Grandimontem Rex & Gaufredus Comes Britanniae filius ejus, cum quibusdam nobilibus, una cum Coenobitis, qui die ista ex omnibus cellulis eorum juxta morem conveniunt, comedit. Dux interim relicto Exidolio, Petragoricam repetiit urbem, & cum maximo exercitu Podium sancti Frontonis, totum in circuitu circumcinxit. Henricus interim adolescens veniens Lemovicas, a Monachis tripudianter suscipitur, exultante Clero simul ac populo. Tunc obtulit beato Apostolo pallium, in cujus ornatu scriptum est, Henricus Rex. Et quia imminebat solemnitas, celebrato sancti Martialis natalitio, prout res exigebat, post prandium apud sanctum Aredium devenit. Die crastina Petragoricas veniens, reperit Regem patrem, Ducemque fratrem. Ibi Deo largiente, & B. Martiale cum comprovincialibus interveniente, de pace tractatum est. Infra Octavas, siquidem denominatae solemnitatis Lemovicas repetentes, aud sanctum Augustinum foedera pacis firmaverunt. Ademarus Duci primogenitum, hoc est Guidonem, & tertium filiorum, id est Guillermum, qui dictus est peregrinis, obsides dedit. Fratribus insuper Engolismensibus suum auxilium negaturum firmavit. Helias Taleyrandus filius Bozonis de Grainol Petragoricum Duci tradidit castrum, qui destructis murorum pro pugnaculis, pacem cum eodem Comite fecit.

 

III.

Martialis supradictus natalitius dies evenit quarta feria, diluculo tonitrua sonuerunt, & apud castrum Combornense in domo Ademari de Charieras defuncti quondam militis fulgur cecidit, sed neminem laesit. Ipso die peracta processione diei festi suscipitur Theobaldus Cluniacensis Abbas festivo more, Missamque rogatus a Domno Abbate Ysemberto celebravit. Aderat ibi Artaldus Abbas Susturiacensis, & P. Abbas sancti Martini cum Canonicis urbis, qui cum supradicto Rege diem solemnem peregerunt. Populi siquidem Aquitanorum hoste impediente nequaquam gaudiis optatae solemnitatis interesse potuerunt. In crastinum Petrus de Tutela venit cum Principibus apud Petrum de la Rocha, dolo turrim invadere tentans. Tandem fraude cognita, perimitur a paucis cum Guitardo, qui fraternae possessionis proditor fuit: Geraldus dominus castri Guitardi frater tunc aberat, qui Jerosolymis ire disponebat. Ebolus Ventadorensis, cujus auctoritate ista gerebantur, cum prope castrum sibi tradi spectaret, audito suorum interitu, confusus abscessit; paulo post lecto decumbens fere per octo menses aegrotavit. Die altera, qua haec apud castrum de la Rocha gerebanur, satellites Ademari Vicecomitis villam sancti Germani graviter expugnantes, Giraldum cognomento Magrefort militem interfecerunt.

 

IV.

Romae per inde mortalitas populum multum prostravit. Petrus Legatus Kalend. Augusti apud Ostiam praesente Papa Lucio decessit, & in Coenobio, quod vocatur Fossa-nova, tumulatur. Hic dedit sancto Martiali viginti marcas argenti, eratque electus in Episcopum Bituricensem. Plures quoque de Curia Clerici obierunt. Lupus in rabie visus prope castrum de Celon, rusticum ex improviso ad mortem vulneravit. Vidimus quosdam alios in facie pessime laceratos, auxilium sancti Pardulphi Arnaco expetentes, qui hos Deo favente (alias sanante) evaserunt, & ni a quibusdam lupus citius occideretur, maximum detrimentum augeret incautis.

 

V.

Praeteritis sub silentio diversis rerum varietatibus, quae in alienis partibus gerebantur, tum causa tollendi fastidii, tum causa prolixitatis vitandae ad domestica negotia tam necessarium fuit, quam delectabile pertransire. Cum itaque rebus humanis quasi innatum sit, ut nunquam in eodem statu permaneant; ita quod ipsos ridentes, impetu momentaneo flere contingat; eos denique slentes, postmodum mutabilitate mundana gaudere. Accidit Domnum Abbatem dum esset in prosperitate praecipua, constituente divinae providentiae clementia graviter aegrotare, ita quod ab omnibus jam desperatum de ejus salute, cum ipsa aegritudinis molestia quasi raptus in extasi videretur, clausurusque diem reddere extremum crederetur, Dominus de coelo prospiciens, volensque constantiam ejus in infirmitate juxta Apostolum comprobare, malignos malignorum spirituum circumsatantium permisit eum visione captari; Domnus autem Abbas licet jam non ei esset cogitandum nisi de morte, in virtute Dei, & Martialis Apostoli multum ejus se servum esse profitebatur, increpando & comminando dixit eis: Auferre vos hinc, truculentae bestiae! conterat vos Dominus sub pedibus nostris; servus sum Jesu Christi, & sanctissimi Martialis Apostoli, qui animam & corpus meum circumder clypeo salutis, & protegat. Quo dicto, ad invocationem nominis Dei, & gloriosissimi Apostoli aufugerunt spiritus, & Domnus Abbas restitutus est saluti (sanitati).

 

VI.

Prima die mensis Octobris, vel feria sexta Ademarus Vicecomes Burgum de S. Germano obsedit, eumque circa festum sancti Pardulphi destruxit. Circa festum omnium Sanctorum Ricardus cepit castrum de Blansac. Olivarius frater Petri Vicecomitis de Castellone munivit Calesium contra Ducem, destructo Burgo, claustroque Monasterii sancti Martialis, suadente Fulcaldo d'Archiac socero suo, corpus sanctae Ancildae Virginis milites de Monasterio tollentes ad Tutelam castri in Capella tulerunt. Dominica secunda de Adventu adolescens quidam Joannes occidit matrem suam appetens perimere fratrem: horum domus est juxta turrem Abbatis, prope Ecclesiam de Cortina. Sabbato sequenti, hora noctis secunda Lunam vidimus duodecimam paulatim totam nigrescere, postea rubescere, dehinc in suo statu revertentem. Tertio Idus Decembris celebrata Domini Nativitate, tres filii Regis invicem disceptaverunt, unde occasio lamentandae calamitatis Aquitanis excrevit: tunc conjuraverunt adversus Ricardum Henricus Rex, Gaufredus Britanniae Comes, Helias & Sector-ferri, Vulgrini defuncti Comitis Engolismensis fratres, Ademaru Lemovicensis, Raymundus de Torena, & Petrus de Castellone Vicecomites, Olivarius de Halesio, Fulcaudus de Archiaco, Gaudefredus de Lesinia, multisque alii Barones vel Principes. Transacta Purificatione B. Mariae, Gaufredus Brito venit Lemovicas, subito deinde Rex frater, post haec Ademarus, qui comminatus est Bugenses castri oppressurum, nisi conjurarent adversus Ducem, jam enim hostium innumerabilem turbam in Lemovicam duxerat. Tunc Ricardus cum paucis per duos dies vel noctes irremediabiliter equitans de quodam castro quod est ultra Pictavum, Sabbato pridie Idus Febr. venit ad Ecclesiam quae dicitur Gotta; & nisi equi eorum nimis fatigati erant, Ademarum Vicecomitem, qui Ecclesiam expugnavit, cepissent, qui tamen fuga liberatur. Dux tamen Guillelmum Arnaldi nepotem Raymundi, qui dicitur Brunus, seu Brennus, cui videlicet Guillelmo, praecedenti natale Ademarus Vicecomes apud castrum de Segur cingulum militiae tradiderat, viriliter prostravit. Basclorum plures transverberavit; quorumdam circiter octoginta oculos effodit. Raymondus siquidem Brennus ex Vasconia pluribus sibi filiis tenebrarum associatis, Ademaro Lemovico auxilium ferebat.

 

VII.

Audiens Rex filios seditionis peste pessima laborare, cum paucis admodum Lemovicas venit: cum vidisset speculator regiam catervam, putavit eos, qui erant in urbe, insidias castrensibus paravisse, & vociferans de culmine provocabat cives ad pugnam. Interim salutis aeternae veternosus insidiator quendam incitavit, qui Burgensibus proclamavit, Gaufredum Britonem non procum ab hostibus graviter arctari; populus cum armis catervatim exiit de repente, Regisque exercitum atrociter invasit perimentem; & nisi quidam Anglorum Lemovicae degens vexilla cognovisset & arma Regis, de exercitu corruerut pars magna; Rex tandem Axiam petiit castrum; cum invisere venit filius Rex loricatus clausa jam die, qui a patre invitatus ad convivium, non acquievit; sed illico Lemovicae rediit ad castrum. Excusavit tamen Burgenses in quantum valuit apud patrem, qui tamen preces illius super hoc audire contempsit. Irritaverunt illum graviter, idcirco noluit consolari leviter. Tunc jussu Vicecomitis juravit populus in Basilica Petri Apostoli de quadrivio Regi minori fidelitatem, muniverunt Burgenses castrum, muros attollunt, fossatos ab imo in altum incredibiliter erigunt, propugnacula ac defensacula lignea multiplicia supra muros ac castra construunt: hortum sancti Martialis diversi generis arborum varietate constipatum redicitus cum arboribus, quae erant in circuitu castri, evertunt. Sed quid mirum de arboribus? Ecclesiam Dei Genitricis Mariae, Basilicam de Hospitali sancti Geraldi, domum sanctae Valeriae, Ecclesiam sancti Mauritii, cum quibusdam aliis, postposita divinitatis reverentia, subvertunt, pinnaculum ligneum & signa sancti Martini, proh dolor! flammis exurunt: turrem lapideam clocarii, parietes & officinas, Monasterium cum adjacenti burgo penitus destruunt. Villam cum Ecclesia sancti Symphoriani de Ponte, cum aliis quibusdam Ecclesiis, tam castrenses quam urbani eodem ordine subvertunt; & nisi inimicus Regis obstitisset, eadem novacula, qua sancti Martini, barbam magni Pontificis Augustini Burgenses abrasissent.

 

VIII.

Repente igitur occupaverunt Lemovicinum turbae plurimae crudelium populorum, qui per pontem de Terrassono Exandonensem intrantes, non hospites, sed hostes effecti sunt. Horum Principes erant Sautius de Sarannas, & Curbanus seu Curbaranus, quos conduxerat Ademarus Lemovicensis magnis, sed execrandis muneribus, & Raymundus de Torena sacrilegis precibus. Hebdomada ipsa, quae fuit prima septima Septuagesimae die Sabbati obsederunt Petram-Buffieram, capto ejusdem castri burgo die tertia, feria secunda hebdomadae Ademarus Vicecomes, cum Petro de Petra-Buffiera pactum firmavit. Accepta turre, Vicecomes vexillum suum cum vexillo Regis & Curbarani super propugnacula elevavit, dieque una ac nocte trophaeum victoriae suae in voce tubae cunctis significare curavit. In crastino Vicecomes, sicut pactum fuerat, Petro reddidit turrem. Lemovicae Comes habet feudum de Abbate sancti Martialis, castellum de Petra-Bufferia, & turrem de castello quod est super Charnix, Lemovicense castrum, vicariam de turre, Bernaudii castellum de Cambono sanctae Valeriae. Pro his omnibus debent hominium facere Abbatibus cunctis omnes Vicecomites qui feudum istud tenuerunt. Vidimus Ademarum hominium facere publice in Capitulo Domno Isamberto & Petro Abbatibus. Pater quoque illius Ademarus Alberto & Avilardo & Ademaro, caeterique Comites senioribus Abbatibus in Capitulo sancti Martialis hominium fecere. Abbas tamen dominium totius castri Lemovicini habere debet, Vicecomes vicariam tantum. Siquidem in diebus antiquis Capicerius sepulchri procedebat in publicum, cum de re publica tractaretur, deferens in collo claves, quae modo ante corpus cernuntur Apostoli in catena pendentes ad instar stolae. Burgenses vero argenti pondere fulti, Vicecomiti vix obtemperant, quanto minus Monachis, qui pro lorica froccis, pro galea capellis utuntur. Quod si mentem sanam haberent, magis filiss sancti Martialis, quam exactoribus populorum obedirent, immoque corruerent ante faciem Regis: Et contempserunt monita Sacerdotum.

 

IX.

Curbaranus cum Saucio, eorumque complices de Petra-Bufferia recedentes devenerunt ad vicum, qui dicitur Macsia, ubi marmor invenitur. Ipsa hebdomada diluculo, feria sexta, repente obsederunt Brivam, & Burgensem quendam Petrum, cognomine Delqua, interfecerunt, qui pridem quam hostes imminerent, dum pranderet, elevato pectore, qualiter commestae (Prophetae) dixisse referunt: Hostis in proximo est, & unus ex nostris interibit, de quo luctus fiet civibus ingens. Hoc vero auspicium in caput illius redundavit. Taliter contigit praeterito anno ipsi, quem Divinum fatuorum turba vocabat, qui apud Roëriam die qua de morte sua nescio quid submurmuravit, ab hostibus, dum fugeret, narratur occisus. Caeteri vero sese recipiunt in turrim, qui se non esse dominos fatebantur, & tamen praesidio castri liberantur. Tales sunt tuae retributiones, fraus inimici, qui falsis aliquando vera commisces, ut facilius decipias veritatis exortes! Tunc Deus per meritum patris (patroni) sui Martini Brivam liberat ab hostium irruptione. Recedentes et enim octava die, qua Briva obsessa fuerat, Exandonensem repetunt pagum. Ducebant autem, imo trahebant post se duos Monachos, quos de Monasterio Petrae-Bufferiae captos seminudos, quos in conspectu Ademari Vicecomitis Saucius abstraxerat, quoad usque se redimerent; unus vocabatur Guido de Solemniaco adolescens, alter Perus de Pourrey vocabatur, qui Presbyter jam senex erat. Taliter data est terra nostra in manibus dominorum crudelium, licet justo Dei judicio, nostris exigentibus culpis, expositi sunt filii tui, quos tu in Christo genuisti, grassatoribus populorum, o insignis Martialis! Non delebit tamen patriam nostram penitus amator hominum homo factus propter hominem Deus, per Sanctorum patrocinia, quibus decoratur climatis Aquitanici regnum: Eorum Monarcham & Patriarcham te fidelium fides sana profitetur. O verax discipule veritatis, ultionum Dominus paulo post libere egit cum Guarcianum illum, qui Monachos apud Saucium accusaverat, in manibus Petri de Petra-Bufferia tradidit, qui ei laqueo vitam extorsit; Gaurcifer vocabatur Guido de Jos, & Petrus suspendit illum, & qui Monachos octodecim solidis vendiderat ante terminum duodecim hebdomadarum, miserandae mortis supplicium sumpsit.

 

X.

Philippus Rex Galliarum socero suo (imo sororio) Anglorum Regi henrico, quasi auxilium continuo tartareas dirigit legiones. Eorum pedes veloces erant ad effundendum sanguinem. Hi ex diversis terrarum partibus conglobati, unam Ecclesiam fecerunt malignantium, unoque vocabulo, Palearii, quasi a palea censebantur. Apud Nobiliacum vero devenientes, sibi portas postulant aperiri, quasi hospitandi gratia intraturi. Tunc quidam de intus exclamans dixisse fertur ad illos. Recedite hinc, & apud castrum Malamortense festinate, ultimo convivio coenaturi; qui repente facto impetu irrunt, irruptioneque peracta in burgo, centum quinquaginta tres homines interimunt ab hora tertia Sabbati usque ad vesperam illius diei, exceptis vulneratis, qui postmodum corruerunt. Talia tuis alumnis intulerunt, o nobilis Leonarde, ad cujus tumulum crebro nobilium ac plebis caterva vota cum muneribus soliti sunt gratanter offere.

 

 

XI.

Transacto placito de Petra-Buffiera, Curbaranus ex praecepto Raymundi de Torena obsedit Brivam feria sexta. In crastinum praefati tenebrarum filii Brantomense Monasterium, non Curbaranus, nec Saucius, sed Palearii cum toto burgo invadunt, capiunt, ac diripiunt; publicantur, quae in Ecclesia recondita fuerant, exponuntur alienigenis, quae omnia intra Sancta Sanctorum, tutelae causa, deposuerant. Quid plura? Quae ibi Pagenses commiserant, ea hostilis cuneus rapuit; pro immensitate damni infiniti ponderis superant pretium fului metalli frumentum, annona, vinumque, & tota substantia cellaria distrahitur, ac devoratur. Monachi prae inopia, exules facti per orbem vagi feruntur. Horum dies tribulationis, dum alii expugnarent Brivam, extitit quarto Kalendas Martii, die Sabbati ante Quinquagesimam, cum Dominus dicat: Orate, ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato. In crastinum extitit Dominica qua cantatur, Esto mihi, Monachi cum nec domum, nec refugium haberent, quando potius glebam corporis pretiosi Martyris Sicarii, compulsi sunt transferre apud castrum, quod dicitur Bordeille. Efficitur hospes, per civis redditur sospes; dehinc properant hostes in territorio Petragoricensi, Engolismensi, vel Xantonensi, in diebus Quadragesimae divagantes ubique. Similiter Paleariis istis diebus per diversa loca suam crudelitatem licuit exercere.

 

XII.

Rex senior praeterea citramarinos Principes vocans Lemovicense castrum potenter obsedit, totumque in circuitu munitione Regia cinxit Kalendas Martii, feria tertia evenit, qui die Martis, Lardarium, eo quod carnes plurimae a quibusdam devorantur, vulgus appellat: quidquid super Vigennam eminebat de ponte, Rex evertit; qui pons opere mirifico constructus, magnam populo abundantiam subministrabat. Inde res ibi innumera nobilium virorum, diversarum specierum, tentoria, & insignium Principum depicta vexilla. Castrorum vero acies Regis & tyrannorum animos provocabat ad pugnam Lemovicensium populorum. Et ut de clientibus ac hujuscemodi hominibus raceam, Comites & Vicecomites, qui tunc aderant, laboriosum est numerum vel nomina recensere. Rex manebat in urbe, major filius in castello, Dux Ricardus apud sanctam Valeriam. Tunc Monachi cum Clero & populo intra muros totum circumeunt castrum, deferentes glebam sancti Austricliniani cum capsa aurea, qua conditum dicunt caput sancti Martialis, aliasque reliquias Sanctorum deportaverunt praesente Rege adolescente, exorantes Deum, ut eorum patrociniis populum liberaret. Mulieres quoque infra muros totum castrum stupae filo cinxerunt, ex quo candelas multas fecerunt, quas sancto Martiali, aliisque Ecclesiis diviserunt. Tunc corpus beati Justi & reliquiae in Monasterio sancti Martini apud sanctum Martialem translatae sunt. Monachi nihilhominus & Abbas, & infantes de Schola in claustro nostro benigne recepti sunt. Rex interea tam terrore quam amore animos quorumdam frangebat Principum, imperans eis quod ipsi olim ex praecepto patris fidelitatem juravissent. Et quia frigoris & pluviae humiditas exercitum valde fatigabat, expletis fere quindecim diebus, exceptis his qui in Monasterio sancti Augustini, & in urbis praesidio erant, nativum caeteri repetunt solum.

 

XIII.

Henricus necdum terram aut thesaurum possidebat, verumtamen erat non tam largus, quam prodigus, multoties imo conquerebatur quod pater Ricardo minori terram dedisset, sibique olim coronato regnandi facultatem negavisset, egregios tantum redditus per singulos dies ei pater tribuerat mille quingentos solidos, & Margaritae uxoris ipsius quingentos solidos monetae publicae Andegavensium denariorum. Has vero expensas substraxit pater filio, cum conjurasset adversus Ricardum. Cum non haberet quo se verteret, rogavit Burgenses, qui accomodaverunt ei de communi 20000. Inde nempe sumptus & diaria dabat his qui Palearii vocabantur. Ademarus Vicecomes Brabancionibus, Basculis, caeterisque hostibus. Hos amplectebatur officiosissime Rex, timens ne ipsi convolarent ad patrem cupiditate majoris pretii: hac de causa multa gessit, quae non congruunt Regiae Majestati; qui quod ignoraret quo se verteret, arctatus undique, irremediabili necessitate thesaurum B. Martialis expostulat ad horam sibi praestari; quod Monachi absque praecepto Abbatis non audere justa responsione professi sunt. Domnus etenim Isambertus seditione urgente recedens apud Subterraneam secessit. Regem primitus adivit in urbe, comitante secum Electo de Lincolna majoris Britanniae Gaufredo, qui erat Manzer filius Regis; certo enim noverant universi Dominum Abbatem diligi a Rege vel Duce, eosdemque ab ipso nihilominus diligi, imoque inimici Regis oderant Abbatem. Quae replicans cuncta, coëgit Monachos Princeps dare thesaurum, ingrediens claustrum, foras expulit cunctos etiam juvenes, & parvos Scholae; quosdam nocte prima foras retinuit, quorum primus exstitit Boso Capicerius de sancto Martino cognomento; alter Amelius de Sagursa. Bernardus de Tarn praeceptor, cum Stephano Succentore, Aymericus de Vechado de Rosac, Aymericus Vilas de Vernolio Praepositi. Quis crederet ista, nisi in conspectu fierent populi multi?

 

XIV.

Crastino solutis Monachis exponitur thesaurus; Tabula Altaris sancti Sepulchri, ubi erant imagines quinque, cum mensa majoris Arae, in qua erant sedes majestatis cum duodecim Apostolis ex auro purissimo; Calix aureus, cum vase mirifici, operis argenteo, quod Arnaldus de Montasir dedisse narratur: Crux Altaris sancti Petri, cum medietate scrinii ejusdem; capsa beati Austricliniani, cum cruce magna Bernardi conversi, qui fuit Ostalers, auri quinquaginta, argenti fuit centum trium marcarum. Haec omnia non recte pensantes, nec appreciantes (plus enim valebat) pretio 22000 solidos computavere. Rex tam multa se redditurum spopondit, dato chirographo sigillo suo roborato. Pretium vero aurificum, & aurum quod erat in auratione argenti computata non sunt. Loricam, quae in armario servabatur, Guidonis de Grandimonte, nocte quadam petiit, & accepit. Quid dicam? proh dolor!

Sacro-sanctum thesaurum Rex dedit grassatoribus populorum, ut diuturniora mala diebus Quadragesimae populis irrogarent. Tam inauditum scelus certe non credidissem, nisi oculata fide fieri conspexissem.

 

XV.

Tunc pridem Andronicus Alexium, & uxorem ejusdem Imperatoris consanguinei sui in urbe regia cepit, innumeris Gallorum populis gladio caesis. Habebat secum Andronicus Rumpinum quemdam de Montana Principem, & Soldanum de Iconio, pluresque Satrapas Graecorum. Partibus Alexii favebat Sabaston (Sebastus) qui filium Andronici ceperat olim; nam ipse Sabaston pro adolescente imperium gubernabat, quod Andronicus jure consanguinitatis sibi contingere dicebat. Acta sunt ista consensu Graecorum, quibus Alexius invisus erat, eo quod valde diligeret Francos; habebat nempe filiam Ludovici Regis Gallorum, quam genuit de Adela propria sua uxore, quae fuit soror Henrici Comitis, & multo post Regis Hierolosymitani. Eo tempore Saladinus multum opprimeret, nisi ipse a quibusdam Saracenorum Satrapis comprimeretur. Acceperat etenim uxorem domini sui Oredi (Noradini) fraudulenter, & expulerat filium ejusdem, qui dicitur Sanccegin. Balduinus praeterea Rex leprosus consumptus pene non valebat in armis. Verumtamen, authore Deo, Christiani multoties triumphavere de Saracenis, praesertim praeterito adventu.

 

XVI.

Paschalem solemnitatem elegit & peregit Rex in urbe Lemovicina. Ejus filius Henricus tenuit Engolismam cum multitudine malignantium, in quibus locis solebat dulcimodum cantari Alleluya; heu, ve, calamitas perstrepebat grassante perfidia. Recedente patre, filius urbem Lemovicam expugnabat; sed custodia murorum non vocibus, sed lapidibus in eum jactis dixerunt, Nolumus hunc regnare super nos. Feria secunda in Rogationibus castrum de Axia cepit. Erant in turre tantum duodecim clientes, milites duo, Presbyter unus. Caeteros Aymericus de Axia amore simulato, callide ad se vocatos excluserat. Interim Rex puer de Coenobio Grandimontensi thesaurum violenter accepit; & quod auditu horrendum est, columbae aureae, in qua Dominicum corpus habebatur, non pepercit, quam pater ejus dederat olim. De Coenobio quoque, quod dicitur Corona, in Engolismensi pago, & de quibusdam Ecclesiis thesauros multos irreverenter abstraxit. Nunquidnam prolongabuntur dies talia exercentis? Tunc venit ad eum Dux Burgundiae suppetias, Comesque Tholosanus in Ascensione Dominica apud Uzerchiam devenit. Inclinante jam die processionem Monachorum aegre suscepit, quia sperabat ab Abbate vel populo exigere argentum. Hic justo Dei judicio percussus, se pridie aliquantulum gravari cognoverat. Crastino, licet infirmus, apud Dosennac, seu Donseniac devenit; Sabbato apud Martellum vicum; ibi coram ipso Raymundus Vicecomes strepitum cursumque equorum supercilio jactantiae exercere praecepit, ob vulgi captandum favorem. Dehinc apud Roquamadour Rex abiit gerens speciem peregrinam, sed faevitatem illic ferinam tractavit. Qualiter ab Abbate Dalonensi vel Obasinensi exigeret pecuniam, hic magis de ablatione, quam de oblatione tractabat. Regressus Martelli Rex aegrotavit; quo cognito, Vicecomes Raymundus in necessitate positi amici curam agere neglexit, & qui nuper cursum equorum adventu ejus potius quam Ascensione Salvatoris nostri jactantiae causa agi constituit, cum illum cerneret in extremis, ab eo pietatis viscera clausit.

 

XVII.

Pentecostes celeberrimo festo aeger pergit absque ullo Ecclesiae sacramento. Guillermus de Tignera Abbas quondam Dalonensis, tunc invisere venit apud Roquamador Geraldum Pontificem Caturcensem, invenitque ontium d'Espali Priorem Royas, quod est de Coenobio quod vocatur Chartosa. Hi condixerunt sibi invicem, ut visitarent Regem Fer.3. Aeger legitime actus suos coram eis confessus est, nudusque exivit delecto, sicque protratus humo adorans Deum vivifica percepit mysteria, hostibus ac Conventui malignantium & paternae guerrae abrenunciavit. Pater audita filii aegritudine, ad eum venire disposuit, nisi de ipsius melioratione eum fallerent quidam. Vicecomes quoque Ademarus inconsulte agens conductum ei timuit praebere. Sabbati hora secunda ungitur, peccata confitens propalam viaticum percepit, humero suo crucem imponi petiit, quam in chlamyde sua carissimus ejus Guillelmus Mareschaux ad sepulchrum vitae ipsius Domini delaturum se spopondit. Inter utroque tunc Comes Rotro del Perche & Britannus Praesul de Aye, discurrebant de pace tractantes, pro quibus pater filio annulum preciosum direxerat, qui Henrici munifici Regis olim extitisse narratur. Hunc filius libentissime amplexatus est, patrem vell videre instantissime proclamavit. Dei misericordiam medullitus invocabat, Virginis Mariae, Sanctorumque omnium auxilium implorabat; Beatum Martialem subvenire sibi humiliter postulavit; ob cujus injuriam lethaliter vapulabat. Hujus obitu multorum vita servata dignoscitur, dum ipsius decessu dissidium extinguitur. Hic ante sex annos pro alia aegritudine unctus fuerat eodem oleo infirmorum.

 

XVIII.

Antequam Rex descenderet, venerunt Episcopus Nivernensis & Theobaldus Abbas Cluniacensis ferentes litteras a Pontifice Summo sibi directas, ut patrem & filium ad ea, quae sunt ad pacem provocarent, aut rebelles aequitatis gladio spiritus Sancti authoritate Apostolica animadverterent. Sed Rege decedente, res aliter tractata (trutinata) est, fautores siquidem defuncti Hugo Dux Burgundiae Comesque Raymundus ad propria negotia festinare coeperunt. Rex iterum Lemovicense castrum obsedit die Invitationis Beati Martialis. Interim de pace tractatum est quo usque Deo propitio suffragio ejusdem Apostoli fieret. Natali Sancti Joannis Ademarus Vicecomes castrum reddidit Regi, fratibusque suis Engolismensibus abrenunciavit, quo usque Regis ac Ducis gratiam mererentur. Recepto Rex castro muros ejus fossatosque funditus evertens solo coaequavit. Senescallum illic dimisit, qui eversionem acceleraret. In festo Apostoli Aquitaniae matutinali missa audita Rex exiens ab urbe, Cenomanensium, Andegaviensium, Normanorumque multos Principes, qui filio, quamvis occulte, favebant, graviter afflixit. In solemnitate Apostoli nullus affuit civium, qui offeret, multus tamen cuneus extraneorum, qui offerrent. Ipso die venit Dux Ricardus & Rex Arragonensis Adelphonus, qui olim suppetias Regi seniori venit apud Authefort, obseditque fortiter castrum. Illis obiit, sed absque gladio, adolescens nobilis Berengarius de Vendeiras de Catalonia; ejus sororem habebat Raymundus de Moncade. Hic quondam Monachus extiterat Cisterciensis ordinis, adeoque Regis imperio in Coenobio Dalonensi tumulatur, & ut multa breviter claudam, castrum valde inexpugnabile 7. die hoc est in octava SS. Petri & Pauli Apostolorum Dux jure praelii cepit, & eum Constantino de Born Olivarii de Turribus genero, quem frater ejus Bertrannus de Born per proditionem expulerat, reddidit. Dehinc Rex Aragonensi rediit Barcinonem, Dux vero Ricardus devastavit provinciam Petragorici Comitis amicorumque ipsius.

 

XIX.

Obiit Rex apud Martellum in domo Stephani cognomine Fabri, praesente Bertranno Episcopo de Agenno, multisque aliis religiosis viris, instante feste S. Barnabae Apostoli; erat hora decima Sabbati magnae Hebdomadae Pentecostes, Luna XII. anno 1183. ab Incarnatione Domini. Crastina die per Brivam transeuntes Userchiae devenerunt foris. Vosienses eminenti loco villae, quae dicitur la Guarde, & ego cum quibusdam Monachis & Laïcis procedens per publicam stradam cernebamus hora decima Regales exequias transire. Erat equidem serenum tempus. Tunc Ademarus Vicecomes, Gaufredus de Lasinia, seu Lesiniaco Eschivat, & quidam milites mortuum veniunt lugere. Usercensis Abbas Bernardus in luminibus & procuratione solvit expensas. Summo diluculo ad missam pro defuncto vix duodecim denarii oblati sunt quos Capellanus defuncti rapuit. Ut quid multa? tota Regis familia fame laborabat: insuper equum Regis pretiosum pro his, quae infirmo fuerant necessaria pro arrabone tradiderunt, & qui thesaurs Apostoli Martialis aliorumque Sanctorum large perfidae tradiderat genti, paulo post proprii corporis portatores valde famelici a Monachis saturati sunt; In tantam siquidem inopiam deciderant ut unus de Regia clientela braccas suas pro cibo non sine pudore dedisse profiteretur. Valde mane Userchia exeuntes ipsi feria secunda apud Grandimontem pervenerunt. Vicecomes tum cum suis corporis bajulos valefaciens, protinus fecessit ab eis.

 

XX.

Interim Regis exercitus circa Vigennam fixerat tentoria, ubi eidem fluvio Briansa se infundit, cum ecce hora nona diei Bernardus de Reysat Grandimontensis Coenobita coram Rege venit, quem Rex prior salutans ab ipso resalutatus est; cui Rex ait, Quae nova? Bernardus vultu submisso ait, non sum boni nuntii famulus. Rex hoc audito se protinus in magnis lamentis dedit, caeteri de conspectu ejus ejecti sunt, celeriter tamen nuntiavit Ricardo Duci, qui castrum de Axia obsederat coram se tunc deferri immensi ponderis, quas fabricari jusserat pridem. Fuerat quippe ingressus in domo rustici propter aestum in manso qui dicitur Alas Saleffas. Crastino feria tertia apud Grandimontem Joannes Episcopus Nivernensis Bertrannus Praesul de Aginno Saibrandus Sacerdos Lemovicensis, Theobaldus Abbas Cluniacensis exequias defuncti celebrarunt. Episcopus tamen Lemovicensis regem excommunicatum denunciavit, donec Guillelmus Prior Grandimontis Thesauros spopondit facere reddere patrem. Verumtamen pater ad filii exequias nequaquam venit: cujus ventrem, oculos, cerebrumque ibi sepeliverunt; corpus aromatibus vero condientes involutum linteo candido, deinde corio forti super pallio, quod vocatur Sendal, viridis coloris; Cenomanis detulerunt. Inde sedition exoritur usque Rothomagum, ut ipse praeceperat, sepeliretur. Delatus est cum eo adolescens quidam familiaris illius, qui post ejusdem obitum cibum nec potum sumpsit, cum esset sanus, donec deficeret.

 

XXI.

Haec postquam gesta sunt, vastatores terrarum, qui Palearii appellabantur, in Bituricensem pagum arctatisunt a militibus, qui Paciferi appellantur, eo quod pacem facere juravissent. Quid replicem cuncta? Congregati undique populi apud Castellum Dunum deleverunt illos in momento 3. Kal. Augusti inclinata jam die. Altera die quod est festum S. Victoris crematis corporibus ipsorum palea gehennae tradita est. Primam invasionem nostri Lemovicenses fecere, deinde Paciferi; nec defuit nobilis Ebo de Charanto cum Gaucherio de Salis (Salinis) qui fuit filius Geraldi de Mania (Vienna) cum Nuru (Noverca) sua, quae fuit uxor Archambaldi de Borbon, & soror Ducis Burgundiae, aestimatus est numerus occisorum 10525. Hi habebant calices aureos & argenteos, Cruces Ecclesiarum absque aestimatione. Pro his violaverant aurum thalamitui splendidi, o maxime pastor Martialis! in his meretrices 1500. circiter erant, quarum ornamenta inaestimabili thesauro comparata sunt. Infra dies 20. Curbaranus a la Romegeyra prope de la Mellian (forte a la Rovergeyra prope urbem de Millau, id est in Ruthenensi provincia prope Aemilianum) cum quingentis de suis laqueo suspensus opprobrium captavit sempiternum, Raymundus quoque Brunus apus Castrum-novum quinta die ante Assumptionem S. Mariae impiam vitam gladio finivit.

 

XXII.

Genitricis Dei Assumptione serenitas praedicandae pacis populis claruit obsidentis tempestivo umbrae, sed non statim remota umbrarum caligine. Qui enim infirma mundi eligit, ut confundat fortia, suscitavit spiritum villissimi hominis Avitio commanentis. Is habebat uxorem & filium arte carpentarius, vultu abjectus, sed simplex & timoratus hic Petrus, alias Durandus, adiit Episcopum circa S. Andreae festum, cumque de pace admonuit reformanda. Praesul hominis vilitatem admiratus est, plebsque ejusdem verba contempsit. Primum post natale domini inita pacis foedera juraverunt, proinde .... pacis instituta; signumque de panno lineo vel laneo albo caputium sibi cingulamque ante vel retro pendentem instar pallii lanei quod ponunt super casulam Metropolitani. In anteriori parte, hoc est super pectus pendet imago Virginis quasi filium portantis. In circuitu scriptum est, Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem. Qui pacem jurat confitetur peccata prius, juratque legitime, postea omni anno in Pentecostem sex denarios in confratria dabit, in hoste cum confratribus, cum jussus fuerit, perget, semel in vita sua dabit in imagine stagnea I poyes. Canonici Saeculares vel Monachi, si juraverint pacem, ordini astricti tenentur, sed non ibunt contra hostes, sed orationi instabunt, quod bene licet eis. In Assumptione, ut praelibavimus, res universis innotuit P. Episcopo praedicante ex tunc non solum milites, verum etiam Principes, Episcopi, Abbates, Monachi, Clerici, vel mulieres viros non habentes, signum istud libentissime suscepere. Castrum Novum (sic enim legendum arbitror) obsederunt quidam eorumdem & plures pro proditione occiduntur (Princeps latronum quidam appellabatur Merchaders) infra octavam Assumptionis, super corpora quorum is, qui sine testimonio bonitatis suae nullum tempus relinquit, quaedam signa ob honorem suae genitricis ostendere dignatus est.

 

XXIII.

Patris Aredii beatissimi corpus loco pristino solemniter refertur a Guillelmo Vosiensi Abbate, Bartholomeo Priore de Chalax, Beraldo, Seguino & Gulpherio de Turribus praesente & Vicecomite & populo universo. Gulpherius filius Matildis Vicecomitissae de Turena tunc retulit reliquias vel pallia, quae Bernardus Decanus ab Hierosolymis detulerat, qui nuper obierat dum rediret. Eo die obiit Christianus Maguntiae Archiepiscopus Cancellarius Imperatoris. Serenitas rediit optata, per dies istos gravis pestilentia per multas provincias incrdibiliter porcos vel armenta delevit. Die octavo Nativitatis Beatae Mariae B.... Praesul & I... Abbas apud Grandimontem consilio Bernardi Tutelensis & Guillelmi Vosiensis Abbatum pacem fecere. Redierant siquidem a Roma nuntii domini Abbatis B. Radulphus Delpoy Praepositus de Arnaco, Petrus Ardallos Praepositus de Subterranea, Gaufredus de Nioil Prior de Seniac, & Bernardus de Peulet ferentes litteras Ecclesiae utiles nostrae.

 

XXIV.

Epistolam Rex moriens patri transmisit sigillo suo & annulo superius memorato signatam; in qua post salutationem scriptum erat. Debeta mea & ignorantias meas ne memineris. Primo enim capitulo rogat patrem indulgentius tractare matrem, quam fere per annos decem apud Salesbeyriam tenuerat quasi captivam: orat liberaliter providere uxori jam viduae; ut pore Regis Gallorum Ludovici filiae & Fredelani, seu Ferdinandi Hispaniam regis nepti, quae sicut mater dicitur Margarita; supplicat dari pacem Engolismensibus, Petragoricensibus, Sanctonibus, cunctisque inimicis, maxime Ademaro vel populo Lemovicensi; obsecrat reddere damna afflictis, restaurare thesauros Ecclesiis, quos rapuerat, maxime Sancto Martiali. Corpus suum tranferri per Lemovicas praecepit, & quasi pro satisfactione oculos, cerebrum ventrem ante Apostolum projici, seque ibi retineri, quo usque omnia rapinarum pretia a patre solverentur. Ultimo postulat capitulo corpusculum suum Rothomago in Basilica Dei Genitricis Mariae solemniter tumulari. Haec novissima deprecatio prima in fronte ostenda est. Verumtamen principes postmodum licet ab votum non adepti sint pacem. Bituriae interim eligitur Archiepiscopus Henricus Frater Gilonis de Soliaco, & Radulphi quondam Cluniacensis & de Fescano Monasterio Abbatum. Hic 7. (legendum 8.) Kalendas Octobris Presbyter ordinatur. Altera die in festo Cleophae Apostoli novus Patriarcha consecratur, novusque Sacerdos missam celebrat. Post obitum siquidem Guarini sedes vacavit annis fere tribus & memsibus septem. Licet interim duo fuerint electi, neuter consecratus est. Consecratus est Henricus a Guillelmo Burdegalensi, Sebrando Lemovicensi, Joanne Nivernensi, Geraldo Caturcensi, Pontio Arvernensi, Hugone Rotenensi, & aliis, comprovincialibus Praesulibus. Domnus Isembertus contulit ei conchas, ampullasque argenteas, quod danti & accipienti magnum contulit favorem. Conchis enim ampullisque ex aere vilissimo ministri prius Praesuli vinum lymphasque propinabant.

 

XXV.

Bernardus Episcopus Biterrensis Narbonensem Archiepiscopatum, Joannes Pictaviensis Lugdunensem Archipraesulatum, Joannes Abbas de Corona Engolismensem, Guillelmus Tempers, seu Templier, Pictavensem, Gauterius cognomento de Constansa Dobicola, Hugo de Sancto Andrea Cathedram assequuti sunt. Joannes, qui a Legato Papae Alexandri fuerat depositus, eo quod Henricus Rex Scotorum illius electioni non bene conveniret, alterius urbis cum ejusdem Regis gratia Cathedram adeptus est. Episcopus nempe de Sancto Andrea primatum tenet super omnes Episcopos totius regionis Scotorum, quamvis nequaquam sit Archiepiscopus. Die septima ab ordinatione Archiepiscopi Bituricensis, Princeps perditorum, qui vocabatur Merchaders, terram Archambaldi Combornensis usque ad Sanctum Germanum, die ejusdem Confessoris devastavit. Post haec rediit retro in Petragorico, ut sollicitatos redderet incautos, cum in vigilia Sancti Pardulphi vespertinas laudes Arnaco persolvissemus, clamor factus est dicentium, quod jam Pompedorium obsedissent castrum, quod omnino falsum erat. Sed clamor & metus clamoris nobiles matronas de Segur, plebeiosque, qui ad festum ex vicis confluebant, longius propulsavit. Nuntii iterum iterumque venere qui mane hostes venturos esse dicebant. Et ea nocte, qua populi sua solebant deferre vota, coeperunt Monachi diversa Ecclesiae sacramenta auferre, & in turrim Gulpherii deferre. Erant tunc turris parietes ornati pulchrius solito, quia pallia quaedam ab Hierosolymis detulerat Princeps de Turribus. Tempore illo matutinas processiones, caeterasque horas diei Domino largiente celebravimus admodum honeste; redeuntibus Vosiae sociis, remansi ego, cum ecce ad Laudes matutinas Feria quarta de summo Monasterii tecto elapsum fragmen ruinosi parietis caput eum (forte meum) vulneravit sanguine nimio profluente mortem plurimis immitteret. Sed in miraculis ejusdem Patris plura latius pangam. Crastino Feria quinta, octavus dies (Sancti Pardulphi 13. Octobris) celebrantur; alia die nona hostes moti de Plasac crastino Sabbato castrum de Pompedour obsident ex improviso, per circuitum universa vastantes, homines, animalia, diversaque supellectilia capiunt, & vinciunt; senibusque ac debilibus non parcitur, parvis non miseretur. De redemptione earum rerum, quae in Monasterii Claustro erant, habuere Merchadaeus, Constantinus de Born & Radulphus de Castellenau solidos 650. Ex hominibus almi Pardulphi, qui capti fuerant de unoquoque capite sex solidos exegerunt & Radulphus per ordinem suum Praepositus ab eis adiuratus spopondit crastino se non manducaturum, donec persolveret pretium redemptionis captivorum. Recesserat ab ipsis ea ex causa, impediente ejusdem rei negotio, quare ei reddere non licuit de Sabbato usque feriam tertiam, Festo S. Lucae. Postquam pretium reddidit non (immo tum) comedit. Totam terram, quae appellabatur Lou Vendoves, vastaverunt, Ecclesias de Loberissac, Baissac, Sesclausens, Seorson, multasque alias ad redemptionem coëgerunt. Unus illorum in castro crematur igne; alter adolescens Boso de Poipmene, quem nobilem afferebant a rusticis perimitur, & inter biothanatos projicitur, cum pene nullum de parochia occisum amisimus. Dominica mane recesserunt timentes juratos Arverniae qui venire disponebant, nisi Guillelmus de Chameleyra miles differri consilio faceret pravo; quod factum in tantos poenituit ut Ademarum Lemovicensem sacramenti sui efficerent participem, sicut avunculum illius Archambaldum fecerant pridem.

 

XXVI.

Discedentibus ipsis grave inter domesticos oritur dissidium; Gulpherius etenim, Seguinus & Geraldus contra Gulpherium filium Olivarii consurgunt afferentes eum ejus vastationis esse conscium, eo quod Constantinus de Born cujus suggestione res acta fuerat, socer foret illius. Constantinus vero oderat Seguinum eo quod Seguinus erat gener Bertranni de Born fratris simul & inimici sui, Gulpherius exigebat a Geraldo & Seguino hominium, qui non poterant quidem contradicere, sed inter se disceptantes quis illorum hominium faceret, consanguineum irritaverunt. Sed nec mirum sit quod ipsorum unus compari & consanguineo debeat hominium; Dicam apertius res unde contingat. Vir quidam nobilis de Turribus Ramnulphus dictus est. Hic multas possessiones possidebat, verumtamen, sicut caeteri ejusdem castri Barones, majori Principi obnoxius erat. Hic 4. genuit filios Ramnulphum, Arcambaldum, Guidonem, atque Seguinum, qui de Sancto Aredio Abbas extitisse refertur. Ramnulphus primogenitus cum novissimo Seguino patrem suum junxit (forte vinxit) id circo terram fratris sui totam vindicavit qui Seguinus Abbas haeredem alium quam Ramnulphum fratrem non reliquit. Guido ex filia Aymerici d'Argenton genuit Geraldum & Ramnulphum Sancti Aredii Decanum, qui sancto Martiali dedit villam de Cadris & juxta castellum Abbatis Lemovice quiescit. Geraldus .... primus vocari se jussit .... de sorore Geraldi de Tremoil genuit Guidonem, & Guido de Almode genuit Guidonem, Geraldum & Aymericum, qui Grandimontem petiit, Raymundum S. Aredii Canonicum & Petrum Monachum S. Martialis, aliosque quamplures. Guido de Guicharda genuit Iterium, & Aymericum, qui fuit Praepositus de Chambon, Joseph Monachum Sancti Martialis, aliosque plures. Archambaldus de Turribus pro uxore acquisivit Feloc, seu Felet, genuitque Guidonem, qui cognominatus est Archambaldus, & quemdam alium. Guido Archambaldus qui cum Jordana uxore Arnaco jacet de filia Agnetis de Bru sororis Bernardi Vicecomitis de Comborn genuit Ademarum Patrem Ademari Abbatis Solemniacensis, & Archambaldum patrem illius qui Guimonem de Chastelnou interemit, Guidonem atque Petrum. Ramnulphus, qui totam haereditatem Seguini Abbatis habuit, accepit unam ex duabus unicis filiabus Geraldi de Petra-bufferia, cui medietas castri & honoris de Bernarda sorore Bernardi de Bru contingebat. Genuit Raimundum & Seguinum. Ex his Seguinus tantum genuit Umberguam, quam propter magnam haereditatem Geraldus senior suus, accepit uxorem. Quorum filiorum unus, id est Seguinus, fecit hominium Gulpherio avunculo suo & Olivario filio ipsius. Seguinus etiam filius Seguini fecit hominium eidem Olivario. Post obitum patris Guido dedit eidem Seguino fratri propter partem Auchaps Lofeu, militum de Champagnas, Guidonis Dolbarii, & Petri Heliae de Nexon, ut faciant hominium Seguini filiis Guidonis in aevum. Progenies tamen Gulpheri Senioris & filii ejus Olivarii habebit pleniter hominium omnium militum de Turribus semper.

 

XXVII.

Die prima antequam Merchaders veniret Pompedoro, in Ecclesia de Lascours Sabbato 6. Kalend. Octob. (error in numeris) expleta missa in linteo altaris plurimae cruces per dies aliquot apparuerunt, quas Jordana Vicecomitissa de Comborn, Stephanus Abbas de Castris cum omni populo viderunt, cujus tamen coloris essent non agnoscebant; hoc in quibusdam Ecclesiis agnovimus ante hos annos evenire. Dominus novit quid portenti portenderit. Per totum annum juxta nemus castrumque de Pompedor audita est funesta vox ululantium luporum in festo S. Austricliniani quo malum civibus contigit licet inter (ante) plures annos Guido de Bré ingens damnum eidem intulit castro, quando Fulcherius de Peyrussa captus, ejusque filius occisus est. Evoluto tempore ipsa die idem Guido de Bré prope Pompedor interficitur a Bertronno de Chaneyras, & corpus ipsius Vosiae ab Abbate Ademaro delatum est anno superius memorato, quo consecratus est Metropolitanus frater & Fredericus pacem cum Longobardis fecit, qui auxerunt ei annuos reditus. XIIX. (sic) Kalendas Octobris, Salardis, seu Saladinus, cum mandato Saracenorum hostile contra Christianos instruit bellum. Ab Hierosolymitanis cum paucis contra eos acies ordinatur & tubam ab eis auferunt. Nocte sequenti viso Henrici consilio circa munificam crucem, fugiunt Pagani, magnosque miraculo salvantur Christiani.

 

XXVIII.

Synodo die octava omnium Sanctorum Dominus Sebrandus Episcopus solemniter praecepit venire Lemovicae secundum consuetudinem antiquam, & sicut Ecclesia Lemovicensis juste postulabat. Vigilia Natalis Domini Geraldus filius Bernardi frater (ms. frader) Aldeberti de la Marcha, Sancti Aredii Decanus efficitur. Crastino festum Lucius Papa celebravit Anagniae; Rex Anglorum Cenomanis; Dux Ricardus apud Talamum magnificus munerum largissime apparuit; Domnum Isembertum Abbatem Lemovicensem egregie honoratum ibidem adesse laetatur. Ipsa Hebdomada Lobar & Saucius, cum innumerabili hoste Exandonensem, quam ab anxietate appellatam, quamvis fertilissima sit, anxiati sunt tellurem. Triduo ante Domini Epiphaniam apud Sanctum Geraldum Aureliaci processerunt, non more Magorum offerentes propria, sed more perfidorum auferentes aliena. Hi vero, qui in Monasterio erant, dedere 25000. solidos Burgo publicato. Hinc cum Juniori Tholosano repetunt Lemovicensem & feria tertia secundae Hebdomadae septuagesimae, septimo Idus Februarii castrum de Pairaco terrasque circumquaque regiones Regis Anglorum devastant. Iterum Beneventum & Exandonensem reverniunt pagum. Bissextus tunc evenit. Marchaders cum suis sub umbra Ducis quasi ex obliquo provinciam Ademari impetens Exidolii burgum cum suburbanis suis feria prima Hebdomadae secundae de quadragesima crudeliter vastat; Ipsum diluculum coeca nebula rexit eundem, &c.

 

Hactenus Gaufredi Vosiensis Chronica: nam quod sequitur fragmentum aliunde assurum videtur.

 

Anno ab Incarnatione Domini 1199. Richardus Rex Anglorum fortissimus ictu sagitta ad humerum percussus, cum obsedisset turrim quandam in quadam castro Lemovicensis pagi, quod appellatur Chalus-Chabrol. In praedicta turri erant duo milites, cum aliis circiter 38. viris & mulieribus. Unus ex militibus vocabatur Petrus Bru, alter Petrus Basilii, de quo dicitur quod sagittam cum arbalista tractam emisit, qua percussus Rex intra duodecim diem vitam finivit, videlicet feria tertia ante diem Dominicam qua celebratur ab Ecclesia processio in ramis Palmarum octavo Idus Aprilis decima hora noctis ipse interim dum aegrotaret praeceperat suis ut obsiderent castellum Vicecomitis quod appellatur Nuntrum, & quoddam aliud municipium quod appellatur Montagut, quod effecerunt, sed morte Regis audita confuse recesserunt; proposuerat ipse Rex in corde suo omnia castella & municipia praedicti Ademari Vicecomitis destruere.

 

In quibusdam Exemplaribus adtexuntur nonnulla de Urbano II Papa, de profectis in Palaestinam Christianis Principibus, ac nominatim de Gulpherio de Turribus, quae nos supra ex fide aliorum codicum proprio loco inservimus. Consule paginas 292 & sequentem.

 <<Retour