Chronicon
Aquitanicum,
Quod ad aliis
dicitur Fragmentum Chronica Lemovicensis;
Ex
Codice Memiano. Ab
Anno DCCCXXXIV ad MXXV.
Anno Dominicae Incarnationis DCCXXXIV. Herio insula a generali Monachorum habitatione destituitur mense
Junio. Eo quoque anno Odo Aurelianorum Comes
cum Lamberto Nannetensi Comite congreditur & occiditur.
DCCCXXXV. Rainaldus
Arbatilicensis Comes XIII. kalendas
Septembris cum Normannis dimicavit in Herio insula.
DCCCXXXVI. Corpus
sancti Philiberti septimo Idus Junii, ex Herio insula effoditur, & in
Burgundiam perfertur.
DCCCXXXVIII. Pipinus
Aquitaniae Rex obiit Pictavis apud sanctam Radegundem
sepultus.
DCCCXL. Tertio Nonas Maii, quarta feria hora octava
Eclipsis Solis fuit, & XII kalendas Julii Hludovicus Imperator obiit; &
recentiori scriptura; Iste aedificavit Monasterium S. Salvatoris Lemovicensis,
& dedit castrum Lemovicense cum tota Capellania dicti Monasteris.
DCCCXLI. Hlotharius Imperator cum Karolo & Hludovico
fratribus certamen apud Fontanetum iniit, & per Warinum Provinciae Ducem
supetatus fugam capessit, Francorum strage innumera peracta.
DCCCXLIII. Judith Imperatrix Karoli Calvi mater obiit, apud beatum
sepulta Martinum Turonis. Eo anno Rainaldus nono kalendas Julii a
Lamberto perimitur. Eo quoque anno Nannetis a Wesfaldingis
capitur, & Karolus primo Britanniam petit.
DCCCXLV. Bernardus
& Herveus a Lamberto occiduntur, quorum Herveus Rainaldi filius fuit.
DCCCXLV. Sigoinus Comes a Nortmannis capitur & occiditur,
& Sanctonae urbs concrematur, thesauris ejus optimis exportatis. Karolis iterato
Britannias pergens cum Nomenolo dimicat.
DCCCXLVI. Nortmanni
mense Julio Herio insulam succendunt.
DCCCXLVII. Nortmanni quarto kalendas Aprilis
Deas Monasterium suocendunt, le Prieuré d'Aix, près de la Rochelle.
DCCCXLVIII. Burdigala a Nortmannis capitur &
concrematur.
DCCCL. Karolus Calvus Britannias,
tertia vice cum magno exercitu petit. Nomenoius Rhedonas & Nannetas capiens
partem murorum portasque earum destruxit.
DCCLI. Nomenoius jubente Deo ab
Angelo percussus interiit. Karolus quarta vice Britannias repetens cum Erispoio
filio Nomenoii certamen iniit undecimo kal. Septembris, partemque exercitus cum
Viviano Duce amisit.
DCCCLII. Lambertus Comes a Gauzberto
Cenomanensium Comite kalendis Maii occiditur. Eodem anno mense Septembri
Karolus nepotem suum Pipinum adquirit. Ranulfus quoque Pictavensis, ac Raino
sive Ramo, propinquus ejus pridie Nonas Novembris in Briliaco villa cum
Nortmannis dimicant. Gauzbertus Comes mense Martio occiditur.
DCCCMIII. Lucionum mense Maio a Nortmannis
exuritur, & mense Junio Sancti Florentii Monasterium, & Nannetis
civitas, Turonis quoque exuruntur.
DCCCLIII. Lotharius
Imperator Monachus effectus in Prumia Monasterio moritur.
DCCCLXIII Turpio
Engolismensium Comes cum Normannis congreditur, & occidens eorum Regem
nomine Maurum, ab eo ipse occiditur.
DCCCLXVI. Emeno
Turpionis frater Engolismae Comes, cum Landrico Sanctonico Comite confligit,
& occiso Landrico saucius in castro Ranconia
reducitur, & die octavo moritur.
DCCCLXXXVI. Wulgrinus Petragoricus Comes obiit. [V.
Nonas Martii ex Ademaro].
DCCCXXX. Ademarus
Comes Emenonis filius quarto Nonas Aprilis obiit, apud sanctum Hilarium
Pictavis sepultus.
MXXV. Obiit Odo Vicecomes sexto kal. Novembris apud S. Martialem
Lemovicas sepultus. Eodem anno
Henricus Imperator obiit, & Cono imperium
suscepit. Eodem anno Basilius Imperator Graecus obiit,
& Constantinus frater ejus Imperium suscepit.