<<Retour

Nomina ac Gesta

Lemovicensium Episcoporum.

A proto praesule & Frimate Aquitaniae Beatissimo Martiale

usque ad annum MCCLXXIII.

 

Ex antiquo exemplari Speculi Sanctoralis compositi circa annum MCCCXX. per Fratrem Bernardum Guidonis Episcopum Lodovensem jussu domini Berengarii Magistri Ordinis Praedicatorum (non Minorum) & postea Archepiscopi Compostellani, dedicati domno Joanni Sanctae Romanae & Universalis Ecclesiae summo Pontifici, anno MCCCXX.

 

 

 

Cap. I. De Sancto Martiale.

 

Primus omnium Episcoporum sedentium Lemovicae fuit beatissimus Martialis Proto-praesul ac Primas Aquitaniae. Hic autem fuit unus ex septuaginta duobus Discipulis Domini nostri Jesu-Christi, quem Salvator ipse tanquam de latere suo direxit Roma in Aquitaniam Lemovicensibus per beatum Patrum Apostolum ejusdem S. Martialis consanguineum, in Galliarum Apostolum ac patronum anno Dominicae Incarnationis XLVII a passione vero Christi 14 vel potius 15. Intrans igitur Aquitaniam beatus Martialis de pretioso sanguine Beati Protmartyris Stephani, aliasque multas pretiosas reliquias secum detulit. Habuit quoque in suo comitatu virum Dei vocabulo Amatorem & uxorem ejus nomine Veronicam, quae vere familiaris fuerat B. Mariae Virginis Matris Dei praedicti vero conjuges Amator atque Veronica de lacte B. Mariae Virginis, de capillis ejus, duosque sotulares ejusdem secum detulerunt. Sanctus igitur Martialis in rupe quae Graece Avicii dicitur, nunc autem Latine Podium nostrae Dominae nuncupatur (quae tamen prius civitas Vellatae vocabatur, sed divinis revelationibus sicut in gestis ipsius Ecclesiae legitur, fuit vocabulo mutata) altare in honore ipsius Dominae nostrae dedicans, ibi ejus sotularem posuit; alterum autem in Ruthena; de Capillis vero ejusdem beatissimae Virginis partem quidem posuit in civitate Arvernensi quae nunc Clarus-mons nuncupatur; partem autem in Mimatensi. Porro his quatuor sedibus ab ipso in honorem illius Beatae Mariae dedicatis, Lemovicae, Bituris, Cadurci, Agennici, ac Tolosae posuit reliquias Beatissimi Stephani Protomartyris, & Ecclesias dedicavit in honorem ipsius. Cum autem Pictavis praedicaret, apparuit illi Dominus, dicens: Noveris hodie Petrum Romae crucifixum pro nomine meo. In ejus honorem hic fundato Ecclesiam. Quod fecit nomine Petri. Quod etiam plusquam trecentis postmodum annis ex sententia Ecclesiae Pictavensis Divus Hilarius egregius Doctor in Concilio Romae allegavit, Christi nimirum sanguine ac beatorum Apostolorum eam fuisse a S. Michaele fundatam. Ideo barba beati Petri dono ab Imperatore Christianissimo obtinere meruit: quae quidem reliquiae cum magna reverentia Pictavis conservantur. Cumque Burdegalis in honore Protomartyris Ecclesiam dedicasset, in qua beatus Severinus postea sepultus fuit, atque vellet in honore beati Apostoli Petri ampliorem dedicare, idem Apostolus apparuit illi dicens: Noveris Andream fratrem meum hodie in Patras civitate Cruce pro domino Jesu-Christo elevatum, in cujus honore hanc ipsam Ecclesiam festinato consecrare: quod ipse obedienter implevit. Sanctus autem Amator, in Rupe, quae modo Amatoris dicitur, solitariam vitam elegit, vilique tunc loco & schemate, nunc autem toti mundo honorabili, dedicato inibi altaria S. Martiale in honore B. Virginis Mariae, ubi fuit beatus idem Amator vita praeventus, atque ibi sanctam resurrectionem expectat sanctum corpus ejus: Veronica vero illius uxor beatum Martialem sequens ubique praedicantem in territorio Burdigalensi supra mare tandem senio confecta resedit, Capellula sibi ibidem a beato Martiale in honore Beatae Virginis dedicate, que Solac, eo quod solummodo ibi positum sit lac beatissimae Virginis (aliis, quas habebat beata Veronica reliquiis Dominae nostrae per praedictas Ecclesias distributis) appellatur. Hic vero sanctissimus Martialais & sex Angelis a Domino, duobus itidem a beato Apostolo Petro sanctis Presbyteris Austricliniano & Alpiniano sibi ad continuam custodiam deputatis innumerabilia hominum millia ad Christi fidem adduxit, sex mortuos suscitavit, caecis visum, claudis gressum, mutis loquelam, aridis ac paralyticis sospitatem restituit: Daemones ex locis necnon de corporibus humanis expulit, ipsoque compulit in humana effigie apparere, astutias ibidem malitiasque suas aperire. Daemones vicit, Angelos vidit, futura praevidit, sicut haec & alia multa his similia in illius gestis plenius continentur. Haec vero & alia ejusmodi faciens vir Beatus nudis semper pedibus, licet quartanis febribus urgeretur, incedebat, in pane & aqua quotidie atque continuo usque ad vesperam jejunando, sicut magistrum suum beatum Petrum Apostolum (similia enim de ipso narrat S. Clemens) viderat ipse facientem. Vere felix Christi iste discipulus, noster Galliarum in Aquitania Apostolus, qui ipsis Apostolis adhuc in carne viventibus est in exemplum propositus. Ipse enim est, ut traditur, ille parvulus, quem amplexus Dominus Jesus contendentibus Apostolis de Primatu (quis videlicet eorum videretur esse major) dixit: Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum. Hic quoque fertur fuisse ille puer, de quo dixit Sanctus Andreas: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceo atque duos pisces. Hic puer virgo electus a Domino Jesu, quum quindecim aetatis annos implevisset, baptismum suscepit: baptizatus vero in coetu comitatu que Domini nostri tribus annis permansit: Deinde quinque annis cum beato Apostolo Petro Hierosolymis: septem autem Antiochiae, uno denique itidem Romae permansit. Unde transmissus in Aquitaniam annis 28. in Lemovicensi Episcopatu gloriosissime perseveravit. Assumptus est autem cum magna gloria atque indicibili claritate de praesenti incolatu ad coelos pridie Kalendas Julii anno Incarnationis Dominicae septuagesimo quarto post resurrectionem vero quadragesimo, ac Vespasiani Caesaris tertio anno Imperii, Episcopatus autem sui octavo & vigesimo, aetatis suae quinquagesimo nono. Porro gesta ipsius praeclara ac felicem exitum conscripsit beatus Aurelianus, qui vidit, audivit, ac praesens fuit dum gesta majori ex parte fuerunt; quem idem Sanctissimus Martialis a mortuis suscitavit, ac postea successorem suum adhuc vivens in carne ordinavit. Tandem vero Ludovicus Francorum Rex atque Imperator Augustus Caroli Magni filius in Palatio Johanneciaco (Jogunciaco) Conventum generalem tenuit in Lemovicino, Regalemque Basilicam Sanctissimi Salvatoris magna cum gloria in mense Octobri praecepit dedicari Lemovicae, in qua levatum sanctissimi Martialis corpus retro altare eidem gloriosissimo Salvatori dedicatum in crypta majoris voltae, praesidente eo ipso Imperatore eodem in mense positum est. Illud autem postea iterum fuit in pristino sepulcro reconditum.

 

 

Cap. II. De Beato Aureliano, aliisque novemdecim,

quorum extremus S. Lupus, Episcopis Lemovicensibus.

 

Beatus Aurelianus a S. Martiale adhuc paganus ac Pontifex idolorum a mortuis suscitatus, & ab eodem Episcopus postea delectus obiit decimoquinto Kalendas Decembris ac sepultus in Monasterio Sancti Martialis in Ecclesia Sancti Petri; nunc vero jacet in Ecclesia Beati Cessatoris extra muros urbis Lemovicensis. Huic autem successerunt Evolius, Atricus, Emericus, Hermogenianus, Adelphicius, Dativus qui depositus fuit, prout scriptum invenitur, Adelphicius hoc nomine secundus, Exuperius, Astidius, Rusticus, Rusticus alter, Exochius, Ferreolus qui creditur jacere apud Auixonium, ubi reliquiae in capsa sacri ejus corporis venerantur, Asclepiodus, S. Asclipius: hic jacet in quadam crypta supra altare sancti Augustini Lemovicensis cujus transitus celebratur decimo Kalendas Januarii, Simplicius, felicius sive Felix, Adelphicius, sive Adelphicus hoc nomine tertius, Sanctus Lupus, qui divinitus a Clothario Francorum Rege (de duobus enim erat altercatio) electus fuit, cujus corpus a proprio elevatum tumulo positum fuit in Ecclesia sancti Michaëlis de Leonibus anno Domini 358 (Legendum 558 aut quid simile).

 

 

Cap. III. De quatuor Episcopis, qui Divo Lupo,

unusquisque in ordine suo immediate successerunt.

 

Beato Lupo successerunt Hertenobertus, Caesarius, Roricius primus, Ruricius alter ejus ipsius nepos. Ille autem dicitur primo fundasse Momasterium B. Augustini Lemovicis in honore ejusdem Sancti, atque Canonicos regulares ibidem instituisse, quo quidem in loco, ut traditur ab antiquis, Beatus Martialis (quoniam nulli intra moenia sepeliebantur civitatis) instituit sepulturam tam Clericorum, quam civium. Coemeterium quoque ejus loci propria manu benedixit, altare in honore semper benedictae Trinitatis consecravit, ac Presbyteros qui curarent ea, quae ad Ecclesiasticae sepulturae pertinent officium, ordinavit. Unde & plures ibi Episcopi sepulti sunt, corpore ejusdem fundatoris ibidem jacente. Ruricii vero ejusdem nepotis corpus jacet in crypta apud sanctum Junium; de quorum temporibus require in libris antiquis beati Stephani Ecclesiae Cathedralis.

 

 

Cap. IV. De Episcopis qui deinde his ipsis successerunt.

 

Roricio hujus nominis secundo successerunt Ermenardus, Simerius sive Eximerus, qui sanctum Tilonem Monachum apud Solemniacum honorifice sepelivit, Salutaris, Agericus sive Agerius, sanctus Sacerdos natione Burdegalensis, qui veneratur & quiescit apud Sarlatium Petragoricae Dioecesis, qui etiam florebat circa annum Domini 517 (legendum 715 aut quid ejusmodi).

 

 

Cap. V. De aliis sex Episcopis horum Successoribus.

 

Huic successit Beatus Cessator, cujus tumulus cernitur in Ecclesia nomini suo dedicata extra moenia castri Lemovicensis, qui contra Vandalos multum dimicavit. Hujus nobilia gesta reperies in ejus Chronicis. Cujus corpus creditur esse apud Sanctum Salarvium prope castrum de Malamorte juxta Brivam. Hunc autem sequitur Ebbo, Remigebertus, Odator, Christianus, Stodilus, qui fuit contemporaneus Pipini Aquitaniae Regis, necnon Caroli Calvi Regis Imperatorisque Francorum. Hujus temporibus Ainardus Princeps seu Abbas Monasterii Sancti Martialis, & omnes ejus Canonici qui antea erant saeculares fuerunt facti sua sponte ac devote Monachi, Carolo Francorum Rege cum Archiepiscopo ac Principibus universis Aquitaniae praesentibus anno Domini 848 qui Abbatem praefecerunt omnium primum Odonem tunc Abbatem S. Savini.

 

 

Cap. VI. De quatuor aliis Episcopis immediate quoque sequentibus.

 

Addo, Gerbosus, Gerlo, Anselius (qui obiit 898, 5 Idus Februarii) Turpius seu Turpinus sanctitate atque miraculis clarus, sicut clarius in Gestis Aquitaniae & plenius reperitur. Hic autem fuit ex claeissimo genere, avunculus nimirum Roberti Vicecomitis Albucensis. Hic praeterea Monasterium Sancti Augustini Lemovicensis reaedificavit, atque ibi Monachos, qui antea Canonici saeculares, priusquam Rex Pipinus urbem Lemovicensem destrueret (nam Ecclesias & Monasteria ibidem ibidem funditus evertit) instituit. Multa & mirabilia ab eodem gesta videre est in Chronicis ejusdem Monasterii. Obiit apud Albuconum & apud Valericum Dioecesis Lemovicensis in Domino requiescit.

 

 

Cap. VII. De Ebolo & Hildegario.

 

Huic successit Ebolus sive Eblo, filius Eblonis Comitis Pictavensis, adjuvante Ludovico Francorum Rege Caroli Simplicis filio. Qui regnate coepit anno Domini 919 (corrige 936) ac circiter 19 regnavit. Hic autem extitit bonus Pastor Ecclesiae. Castellum Lemovicae sedis juxta Ecclesiam Sancti Stephani quod Episcopus destruxerat perfecte integravit, ac defunctus sepultus fuit in Monasterio Sancti Michaelis ad Eremum appellato. Hildegarius vero, sive Hildegrinus, frater Guidonis Lemovicensis Vicecomitis illi successit, qui cum ornamentis pretiosioribus de aula sancti Martialis abiit in Franciam, ubi fuit apud S. Dionysium sepultus.

 

 

Cap. VIII. De Eldoino & Gerardo nepote suo.

 

Hujus autem Hildegarii germanus frater Eldoinus sive Alduinus per manum Ducis Guillermi in Episcopatum successit a tribus Episcopis Engolismae consecraus, a Frontone nimirum Petragoricnesi, a Bosone Xantonensi & Hugone Engolismensi a quo Lemovicis inthronizatus fuit in cathedra gestatoria apud Ecclesiam Sancti Geraldi, deinde in sede S. Martialis; qui Monasterium S. Martini reparavit ac Monachos Ordinis Divi Benedicti ibidem collocavit, qui praeterea Basilicam Cathedralem Divi Stephani diruta illa quam aedificavit beatus ipse Martialis, construi curavit; quae tamen permansit inconsummata plusquam annis 200. usque ad annum videlicet 1223. quo ejusdem loci Canonici eandem magnifice, ut nunc ast, absolvere coeperunt. Hic autem apud Divum Martinum in Capella Divi Eligii quiescit. Et notandum sub ejus Episcopatu corpus Sancti Martialis anno scilicet 994. Indictione 7. fuisse cum magna processione in Montem Gaudii-Jovis reverenter deportatum propter gravissimam plagam ignis quae in populum grassabtur, extinguendam. Huic autem Geraldus nepos illius (filius Guidonis Vicecmoitis) successit, apud S. Hilarium Pictavensem consecratus, annis octo rexit & pergens Pictavim versus, obiit apud Carrofum ibi sepultus.

 

 

Cap. IX. De Jordano de Laron.

 

Hunc Jordanus de Laron sequutus est. Notandum vero quod cum Principes Lemovicini Pontificatum seu Pontificium vindicare conarentur, non sine simoniae vitio, suborta fuit dissensio, unde populus urbis cum Monachis & Canonicia Letanias peregit, & proinde Guillermus Dux Aquitaniae prudentissimus cum Guillermo Engolismensi apud S. Junianum placitum habuit ac conventum, ubi Wido Vicecomes Lemovicensis, Principes quoque Lemovicini affuerunt. Ibidem vero nutu Dei electus fuit Jordanus Praepositus S. Leonardi, vir nobilis & magnae simplicitatis, in fine videlicet Januarii Dux autem Guillermus surgens mane a Monasterio ejusdem loci cum duobus Episcopis Gislone & Gisleberto & multitudine Principum ad urbem Lemovicensem venit, cui omnis civitas gaudens obviam processit, deinde properavit ad Regalem Basilicam SS. Salvatoris, receptus a Monachis Beati Martialis cum processione solemni. Die vero sequenti Jordanum in Ecclesiam Sancti Stephani deduxit, ac Pontificali honore ipsum gratis cum baculo Pastoris vestivit. Porro Quadragesima superveniente, Dux ipse Romam pergens, Guillermo filio suo curare imperavit, ut revertens Episcopum illum reperiret ordinatum. Quod ille ut perficeret, & Jordanum in Angeliacum perduxit, ubi Sabbato mediae Quadragesimae Diaconus ac Presbyter ordinatus sequente Dominica consecratus fuit Episcopus ab Islone Sanctonensi Episcopo & Helia Archiepiscopo Burdegalensi ac tribus aliis Bosone scilicet, Arnaldo & Isemberto Episcopis, & deinde a Guillermo ipso Comite & Arnaldo Petracoricensi Episcopo in Lemovicam deductus, inthronizatus fuit in sede Sanctissimi Martialis. Gauzelius vero (Gauzlinus) Archiepiscopus Bituricensis, ad quem Lemovica pertinet, quod ille pro impositione manuum pecuniam requirebat, ac fuerat sine illius auctoritate consecratus, collecta Synodo in Francia coram Rege Roberto, ubi septem Archiepiscopi cum suis Suffraganeis Episcopis die Pentecostes affuerunt, totum Lemovicinum excommunicavit praeter locum Sancti Martialis, ipsumque Jordanum ab officio Episcopali prohibuit; qui quidem cum rationem reddere posset si vellet, necnon a culpa se purgare coram reverendo Pontifice (forte Romano scriptum erat, initiali litera R.) id tamen non praestitit, quia proprium Archiepiscopum contempsisset ex causa simoniae vetandae. Postea vero satisfaciens nudis pedibus sedem Bituricensem adiit cum centum Clericis omnibusque Monachis similiter discalceatis. Cui Archiepiscopus cum Clero obviam venit, & quos prius ligaverat, eos honorifice adducens absolvit. Huic tandem Joannes nomine vigesimus Romanus Pontifex auctoritate Apostolica in ejus litteris definiens ac decernens beatum Martialem Apostolum merito nominari conscripsit.

 

 

Cap. X. De aliis sex Episcopis Jordano succedentibus.

 

Jordano Iterius, Guido de Laron, Humbaldus, Guillermus, Petrus Eustorgius successerunt. Ecclesia Lemovicensis mortuo Jordano tantis quassata fuit tempestatibus, tantisque afflicta injuriis, ut necesse habuerit terrae suae Principes consulere, qui tandem censuerunt aliquem iterum ex nobili familia de Chabots eligendum. Unde Iterium ex consensu Comitis, Vicecomitis, totiusque plebis, moribus probum rapuerunt anno Domini 1052 qui facet in Monasterio S. Augustini. Guido sequitur Jordani praedicti nepos anno Domini 1073 qui ibidem sepultus est. Humbaldus postea, tamen depositus ab Urbano Papa eo nomine secundo, qui Lemovicis Natalia Domini celebravit, & templum Sancti Stephani pridie Kalend. Januarias consecravit anno Domini 1115 (imo 1095) apud sanctam Severam laicaliter inter laicos vixit, frater ejusdem castri dominorum. Guillermus prior Monasterii Sancti Martialis, quod contra dixisset impiorum mores, a quodam Martino cognomine Venerio peremptus fuit ac sepultus anno tertio Episcopatus sui apud sanctum Martialem in Basilica sanctissimi Salvatoris ad altare S. Austricliniani ad octo passus. Petrus cognomine Burdelausensis seu Burdegalensis vir valde cogente ab Episcopatu ex toto semetipsum demisit, Guillermo de Carleomeras vices Sacerdotii exercente, qui tamen ad Pontificale Sacerdotium non pervenit. Eustorgius cum Arnaldo Beraldi ac Bernardo Janiliaco castrum Luteci prope Lemovicum aedificavit, ubi morabantur non audentes habitare Lemovicis timore Comitis Pictavensis Aquitaniae Ducis; qui jacet in Monasterio S. Augustini.

 

 

Cap. XI. De Geraldo hoc nomine II.

 

Domnus Geraldus Eustorgii supradicti nepos, antea Canonicus sancti Aredii, a quibusdam electus fuit Episcopus, ab aliis vero sancti Martialis Abbas Amblardus, qui quidem & electus Episcopalem sedem ascendit. Geraldus autem Romam se contulit, inde Lemovicum; deinde Lemovico iterum Romam rediit, & Papa Missam celebrante pro anima Eustorgii (magnum enim illi thesaurum tradiderat rogans ut eum Ecclesiis Lemovicum dispensaret) argenteum scyphum obtulit aureis plenum. Tandem comperto electoribus suis eum nullas promisisse nec dedisse pecunias ab ipso Papa Presbyter ac Pontifex consecratus, in pace remittitur. Hic autem multum dives reversus interemit cum militia & populo terrae, Deo adjutante, in territorio Brivensi duo millia & amplius Barbansonum seu Scotellanorum (Cotarellorum) qui terram devastantes Ecclesias quoque devastabant juxta castrum nunc inde a Malamorte appellatum, cum antea Bellefort nuncuparetur; quod actum est in die Dominicae Coenae mense Aprili, anno Domini 1177. Sepultus autem est juxta Eustorgium in Monasterio S. Augustini.

 

 

Cap. XII. De Sebrando.

 

Domnus Sebrandus Chabot Pictavensis Dioecesis Archidiaconus de Thoars electus fuit anno 1177, 4 Idus Februarii. Displicuit Henrico Regi Angliae quoniam oderat les Chabots. Unde Canonici electionem ejus non fuerunt ausi Lemovicis, & proinde eam apud S. Aredium publicarunt. Quare suis bonis privati dejecti fuere a propriis domibus & Ecclesia Cathedrali Divi Stephani uno & viginti mensibus divinorum caruit administratione & exercitio mysteriorum. Verum die Paschae anno Domini 1186 cum populus sacra percepisset invocato nomine Dei, Sebrandus, Vicecomes, Milites ac populus pugnaverunt contra sex millia Barbansonum Ecclesiam Dei vastantium, totamque patriam depopulantium, eosque per totam Combralhiam persequentes fere omnes peremerunt. Hic majus cymbalum Cathedralis Sancti Stephani fieri jussit, unde sequens versus in cymbalo scriptus habetur,

Me dedit Antistes Sebrandus, & hoc mihi nomen.

Sed vita sanctus anno Domini 1197. Sepultus fuit in Monasterio Sancti Augustini.

 

 

Cap. XIII. De Joanne.

 

Domnus Joannes ortus ex domo de Veyrat, Nobiliacum villam Sancti Leonardi, in qua multi Brabansones se incluserant terram ac populum devastantes absidet cum Baronibus, Praelatis ac populo terrae & captos illos interfecit anno Domini 1404. Hunc autem Rex Angliae omnibus Episcopatus regalibus per quinque annos privavit, quare extra mare quasi exhaeredatus se contulit & ibi apud Accon civitatem obiit anno 1218. Episcopatus autem anno 21.

 

 

Cap. XIV. De Bernardo.

 

Domnus Bernardus de Savena Capellanus Ecclesiae S. Hilarii prope Petrambufferiam induit habitum Ordinis Artigiae prope S. Leonardum existentis, in quo usque ad mortem Episcopatu administrato obiit in Provincia apud Avenionem in exercitu Ludovici Regis patris S. Ludovici anno Domini 1226. Episcopatus autem anno octavo ac sepultus; inde ipsius corpore delato jacet apud Artigiam in medio Chori. Hujus tempore Fratres Ordinis Praedicatorum a Beato Dominico Lutetia missi ad urbem Lemovicensem, ut ibi morarentur anno Domini 1219 venerunt, quod benigne suscepit.

 

 

Cap. XV. De Guidone.

 

Domnus Guido de Clausello, Canonicus Sancti Aredii Archidiaconus Ecclesiae Lemovicensis consecratus anno Domini 1226 in octava S. Martini primo venit in Ecclesiam ejus ex more Episcoporum Lemovicensium, qui consecrati ad eandem Ecclesiam, & inde ad suam sedem venire consueverant. Vixit multum senex ac saepe ajebat se annos habere plusquam 140. Sepultus autem fuit apud S. Martialem in introitu Chori.

 

 

Cap. XVI. De Guillelmo II.

 

Domnus Guillelmus de Podio Engolismensis vir venerabilis & magnanimus aetate quidem juvenis, sed gravitate morum praeclarus diuturna detentus infirmitate, quia terra non erat digna tanto Praesule, ante consecrationem infra annum obiit.

 

 

Cap. XVII. De Durando.

 

Domnus Durandus Ecclesiae Lemovicensis Archidiaconus ac S. Juniani Praepositus, ab altera parte Capellanorum fuit electus; quam electionem confirmarunt tandem littere domini Papae, Lemovicinum die 4 post festum S. Bartholimaei, anno Domini 1241 allatae. Obiit tandem nocte festivitatis Divi Thomae Martyris quarto Kalendas Januarii anno 1245.

 

 

Cap. XVIII. De Aymerico.

 

Dominus Aymericus de Serta Archidiaconus Marchiae in Ecclesia Lemovicensi ac Praepositus Sancti Juniani electus fuit eodem anno in octavis Purificationis Sanctae Mariae atque annis 26 permansit Episcopus. Quo defuncto vacavit sedes annis tribus ac dimidio, ac primus Christianus in Ecclesia Cathedrali sancti Stephani sepultus eo quod magnam pecuniarum summam pro ea reliquerat pro eadem perficienda. Hujus autem subsidio tempore .... ac Synodi in Hebdomada Pentecostes, anno Domini 1273. Helias de Malamorte vir nobilis, Decanus Sancti Stephani & Canonici primum lapidem in fundamenta posuerunt, incipientes eam de novo ac magnifice, prout nunc cernitur, ampliare. Deus vero postmodum incrementum dedit.

Porro huc usque Episcopi Lemovicenses hoc ipso Catalogo contenti numero quinquagenario nono comprehenduntur.

<<Retour