<<Retour

Ordinationes Factae per Venerabiles

Patres Abbates Sancti Jouini, Nantolii, S. Augustini, S. Maxentii.

 

Praesidentes in Capitulo Provincialis Lemovicis celebrato, praesentibus & consentientibus Veneralibus Patribus Domnis sancti Cypriani prope Pictavium,  sancti Joannis Angeliacensis, Sancti Eparchii, sancti Savini, Sanctae Crucis Talmundi,  Nobiliacensis, sancti Sulpitii, sancti Martialis, sancti Amantii, sancti Martini, de Meyniaco, de Bacjaco, sancti Genulphi, de Vallibus, Vosii, Monasterium Abbatibus; necnon & Venerabilibus Prioribus Claustralibus Lucionensi, Sarlatensi, Provinciarum Biturigensium, & Burdegalensium.

M. CCC. LXVII.

 

 

 

1. In primis Statutum est quod licet in Canone Missae de Domno nostro Papa habeatur mentio specialis, tamen ex filiali affectione, in quolibet Provinciarum Monasterio hujus Ordinis, singulis mensibus amodo missa Sancti Spriritus solemniter celebretur, in qua convenient Abbas & alii administratores & Monachi pro salute & incolumitate Sanctissimi in Christo Patris Domini Domini Urbani Papae & sui Sancti Collegii Cardinalium, ut post decursum praesentis vitae perveniant ad vitam sempiternam.

2. Item, Quia quanto administratores hujus Ordinis, administrationibus & bonis temporalibus specialiter praedontantur, tanto debent se ostendere modestiae & obedientiae prae aliis dono fulgere; Statutum est quod ipsi in Monasterio ad divina Officia conveniant, videlicet ad nocturnas vigilias, sive Matutinas, Primam, Tertiam, Missam, Vesperas & Completorium, nisi ex causa necessaria Priori Claustrali primitus exposita abstinuerint, & de ipsius licentia speciali; quam tamen licentiam ipse parce concedat, alioquin ipsi Officiarii in Capitulis quotidianis quibus adesse tenentur, nisi ex causa, ut praemittitur, & de licentia fuerint, veniam petere & disciplinam regularem recipere teneantur; quod si fordan contentiosi aut inobedientes extiterint, in disciplina hujusmodi recipienda humiliter & devote, administrationibus & officiis eo ipso privantur & ex tunc vacantia censentur, non obstantibus quibuscumque consuetudinibus quae reputantur verius corruptelae.

3. Item, Prohibetur quibuscumque Monachis officiariis & aliis administratoribus ne infra septa Monasterii jaceant, aut comedant in cameris, sed in dormitorio vel domo, ad hoc per Abbatem ordinata soli jaceant, & cum aliis Monachis comedant communiter, quacumque consuetudine nonobstante, nisi ex causa necessaria & cum licentia, ut praemittitur, antedicta, alioquin disciplinae subjaceant supradictae, vel quotidianam portionem non recipiant consuetam, in usus pauperum convertendam; quod si obstinati & inobedientes extiterint in praemissis, eo ipso poenae subjaceant in articulo proximo contentae.

4. Item, Quia fraudari non debent denario in vinea Domini operantes, Statutum est quod administratores & Priores ac alii hujus Ordinis, deveria & pensiones & alia onera sive Messagia subire debentes, pro Abbate, Conventu, aut singulis de Conventu seu familiaribus eorumdem, integre satisfaciant, vel amicabiliter conveniant cum eisdem; Alioquin si inobedientes extiterint in praemissis, post monitionem Abbatum certo tempore pro eprum arbitrio moderandam, administrationes & officia supradicta, perpetuo, eo ipso interdicuntur eisdem, ac Abbates juxta facultatum & administrationum praedictarum receptarum deffectum per eas supplere teneantur, & ipsis sic revocatis ad Claustrum, sicut uni ex aliis Claustralibus providere, vel alium Claustralem in aliquo de prioratibus assignare.

5. Item, Statutum est quod omnes alii & singuli Monachi, administratores, praepositi, Decani & alii hujus Ordinis juxta professionem emissam, caste vivant & honeste in locis sibi commissis, tantum coram Deo peccaverunt, convertentur; alioquin si diffamati publice de adulterio aut lapsu cernis fuerint, eo ipso suis prioratibus administrationibus & officiis, quacunque appellatione postposita, privantur omnino, ne Ordo propter talium dissolutionem aliquod dispendium patiatur; & alii administrationes, prioratus, aut officia nonhabentes, redduntur inhabiles ad habendum, & aliis poenis, quae pro gravioribus culpis consueverunt infligi, puniantur; & si incorrigibiles fuerint, perpetuo carceri mancipentur.

6. Item statutum est quod omnes alii & singuli Monachi teneantur semel in anno, quaecumque bona detinent, etiam nonrequisiti in capitulo suo generali revelare suo Abbati & realiter veraciter assignare, alioquin reputentur inhabiles & indigni ad quodcumque Ecclesiasticum beneficium obtinendum, & alias ut proprietarii privantur; Administratores, Priores, & alii Officiari computum & rationem de bonis per eos quoquo modo detentis ex Officiis antedictis, reddere teneantur in capitulo praedicto; quod si in fraude fuerint deprehensi, tertiam partem mobilium per ipsos detentorum, in Fabrica Monasterii infra octo dies, post deprehensionem hujusmodi convertere teneantur, alioquin poenae subjaceant contentae in articulo.

7. Item, Statutum est quod omnes & singuli Monachi, administratores, mantellos fissos ad latus, vestes superiores curtas & fissas, nec non & caucia non fissa cum corneta, & alia inordinata habentes, in manibus Abbatum vel Priorum Claustralium ad hoc per Abbates commissorum, infra mensem a tempore publicationis hujusmodi, resignare & tradere teneantur, secundum dispositionem eorum, in usus pios convertenda, alioquin quoniam talibus utentes publice, facti sunt in Ordinis nostri opprobrium & derisum, beneficiis & officiis eo ipso privantur, & alii non habentes, per annum redduntur inhabiles ad habendum.

8. Item, Statutum est quod illi qui de Ordine mendicantium ad nostrum ordinem sunt translati, infra mensem a tempore publicationis hujusmodi, legitimam licentiam translationis suae Praesidentibus vel eorum alteri exhibere, & copiam de ea tradere teneantur, de qua traditione facta, scriptura autentica vel publicum instrumentum; alioquin ex tunc, de ipo ordine, ipso facto penitus sunt expulsi, nec in aliquo gaudebunt, vel uti poterunt privilegio Monachali.

9. Item, Quod priores teneantur in prioratibus sibi commissis cum suis Claustralibus, nonobstante quacumque consuetudine residere & reparationem aedificiorum intendere diligenter. Quod si prioratus non sufficiant facultates, resideant in Monasterio vel aliquo prioratuum, & serviant ut Claustrales, quibus provideatur de fructibus prioratuum praedictorum, & residuum si supersit, ponatur in reparationem & utilitatem ipsorum per manus Abbatum, vel eorum quibus ipsi hoc duxerunt committendum; quod si inobedientes extiterint, ipsis prioratibus & beneficiis eo ipso priventur.

Datum Lemovicis sub sigilli capituli in talibus consueto. Die undecima mensis Maii, stante & durante dicto capitulo, anno Domini MCCCLX septimo.

<<Retour