Vita Sancti Sacerdotis
Episcopis Lemovicensis.
Editam ex veteri
Codice MS. anno superiori Tutellae Lemovicum ad calcem eruditae Disquisitionis
Stephani Baluzii Tutellensis de saeculo, quo vixit idem Sanctus Episcopus,
contulimus cum Apographo Sanctoralis B. Bernardi Guidonis Ordinis Praedicatorum
Episcopi Lodovensis, in quo nulla apparet vitae in capita distributio: quam hic
tamen ad majorem Lectoris opportunitatem non praetermisimus.
Caput I.
Beatus Sacerdos nomine vicesimus nonus post Beatum
Martialem Episcopus in Lemovica sede, ex Aquitania provincia oriundus, ex clara
stirpe duxit originem: cujus pater vir clarissimus, Laban nomine, fuit unus de
primoribus Burdegalae civitatis, mater vero Mundana nomine nuncupabatur.
Regnabat autem eodem tempore in Aquitania Rex Anticius seu Auticius nomine. Qui
veniens ad quendam vicum, nominatum Calabrum, situm inter Caturcensium &
Petragoricorum fines, non longe a fluvio Dordoniae; assistens ei Laban rogavit
eum, ut dignaretur filium ejus unigenitum recenter natum de sacro fonte
baptismatis suscipere; cui Rex gratulabundus annuit se facturum. Tunc festinus
Laban filium suum attulit, quem Rex a sacro fronte suscepit & dedit ei
praefatum vicum Calabrum, in quo haec gerebantur, jure haereditario
possidendum. Vocatusque est puer in baptismo Sacerdos nomine, magnus futurus in
Ecclesia Episcopus & Sacerdos.
Caput II.
Traditus est autem puer S. Capuano Caturcensi Episcopo;
viro inter Praesules Aquitaniae praecellenti; ut eum literis & Christiana
institueret disciplina. Sic igitur jam nominis dignitate, parentum nobilitate,
dono regio, sanctique Praesulis magisterio, dilectus Domini Sacerdos decoratus
est in infantia. Transactis denique annis puerilibus, dum doctrinis salutaribus
insisteret, & pubescentes annos maturitate transcenderet; coepit cunctos
coaetaneos suos virtutum praeconiis praecellere. Unde venerabili Capuano, sub
cujus degebat magisterio, admodum charus erat, & ei semper assistens
doctrinam, quam ab eo hauriebat, in suo pectore recondebat. Astutiam ejus simplicitas
commendabat, & urbanum eloquium modestia temperabat. Cum autem jam metas
attingeret juventutis, in ipsa serventi aetate coepit castitatis amator
exister, mundique delectamenta spernere. Memoratus autem Capuanus Episcopus per
angelicam admonitionem ordinavit eum Levitam. Post quam ordinationem coepit magis virtutum
jubare clarescere, & Deo per mysterium
Ecclesiasticum exterius & interius sedulo ministrare, & eleemosynas
indigentibus largius erogare.
Caput III.
Erat per idem tempus in praefato vico Calabro Coenobium,
in quo quadraginta & amplius Monachi morabantur, quibus dilectus Domini
Sacerdos de propriis facultatibus sedulo ministrabat: & renovata ibi primum
Basilica, longa jam vetustate pene consumpta construxit ibidem habitacula
Monachis apta. Contulit etiam eidem Coenobio praefatum vicum Calabrum cum
appendiciis suis. Cum autem quadam die ex more prostratus oraret, emissa est
vox divina ad eum dicens: o dilecte meus Sacerdos, ingredere Coenobium nihil
metuens; quia in ordinem religionis Monasticae elegi te, & quoniam te vas
sacrificatum ab ipsis cunabulis exhibuisti mihi, angelicam custodiam deputavi
tibi. Ad hanc vocem coepit continuo magnus Levita Sacerdos Deo gratias agere,
eo quod ab eo meruisset coelitus confortari: assumptoque religionis habitu
propositi sui normam perfecte custodivit in mentis puritate, & morum
honestate, jejuniis & lectionibus sanctis intentus. His operibus &
humilitatis privilegio pollens, sub Abbatis regimine per septem circiter annos
ante Presbyteratus ordinem Domino militavit.
Caput IV.
Per hos dies vir domini Sacerdos praefati Monasterii
fratribus praefectus in Abbatem, quibus ut servus omnium serviebat & ut
judex peritus crimina arguebat: minimus inter omnes apparere studebat, quos
doctrinis salutaribus & regularibus disciplinis instruebat. Crescebat
quotidie fama ejus famulatrix virtutum, confluebantque ad eum ex diversis
regionibus quidam, ut exemplo ejus fierent meliores; quidam vero ut inviserent
spectabilem virum, alii autem ut alimenta perciperent ab eodem, & alii ut
animas suas ejus orationibus commendarent. Cura pauperum & peregrinorum ei
inerat, & cum alacritate eis impendebat quicquid sibi subtrahere potuisset,
unaque admodum vili veste sui ordinis contentus nudos vestiebat; & cum sibi
parcus existeret, caeteris largus erat. Interea factus est Presbyter & quotiens
facta mysteria peragebat, sese lachrymis in oratione perfundebat.
Caput V.
Interea
sanctitatem ejus voluit divina pietas miraculorum genere declarare. Erat siquidem in
praefato vico Calabro homo quidam leprosus. Factum est
autem ut quadam die vir domini Sacerdos ab angelo moneretur; quatinus eum
visitaret, & lotis manibus omnia aegritudinis ejus loca palparet. Quod cum fecisset, oratione praemissa, leprosum continuo restituit
sanitati. Habitatores vero loci illius & omnes
populi regionis circumvicini hoc audientes Deo gratias inferebant beati
Sacerdotis merita collaudantes. Mundana quoque mater ejus hoc audito
miraculo, benedicebat dominum, & corde compuncta, cuncta deinceps spernens
saeculi oblectamenta, desiderabat filii sui vestigia imitari, direxitque
nuntium ad Laban virum suum, accersiens eum de Burdegala civitate, significans
ei quod factum fuerat signum per filium suum.
Caput VI.
Erant autem Laban
& Mundana uxor ejus inclyti secundum saeculi dignitatem & opibus
opulenti. Quadam
igitur die venerabilis Mundana ad pedes viri sui
procidens cum lachrymis precabatur: ut anibo pariter felici commercio pro
terrenis coelestia mercarentur, & Sancti Sacerdotis filii sui vestigia
sequentes, sicut pariter vixerant mundo carnaliter, ita deinceps viverent Deo
spiritaliter. Quam petitionem Laban compunctus libenter
exaudivit. Diviserunt igitur in duas partes cunctam
substantiam sui juris, & unam quidem Ecclesiae Christi tradiderunt, alteram
vero pauperibus & peregrinis erogaverunt. Servos
ac vernaculos suos liberos fecerunt, & reliquam vitam suam domino
dedicaverunt spiritu ferventes, Domino servientes.
Caput VII.
Quadam die
convenienti viro Dei Sacerdote more solito ad horam orationis secundam pater
ejus Laban migravit a saeculo; cumque hoc ei nuntii venientes indicare
voluissent, ipse adeo devotissime orationi instabat, ut neminem eorum
respiceret, donec orationem finiret. Completa vero oratione,
patrem adiit jam defunctum. Cumque defunctum in medio expositum
invenisset, interrogans horam defunctionis, ejus invenit eadem hora illam
obiisse qua ipse ad orationem processerat: matremque, & parentes, ac
vicinos consolatus est. Cum autem percepisset quod non suscepto viatico
Dominici corporis transivisset, cum ingenti moerore, in terram protinus se
prosterne oravit diutius, deinde manu defuncti apprehensa semel & secundo
vocavit eum nomine suo, qui continuo ad vocem ejus, tanquam si dormiret,
exurrexit, & circumstantium intuens multitudinem, ait: hora siquidem praesentis
diei secunda a saeculo migraveram, sed filii mei meritis concessum est mihi ut
iterum ad superos remearem. Haec eo loquente,
stupebant cuncti qui aderant, & sublato clamore ad coelum, Deo gratias
referebant; cumque silvissent, Sanctus Sacerdos sacram communionem patri dedit.
Qua percepta, vir Dei Sacerdos coram patre suo sese projiciens, ad
similitudinem Patriarchae Job, paternam benedictionem petiit ab eodem; cui cum
pater benedictionem dedisset, iterum mox in pace quievit.
Caput VIII.
Fama vero Sancti
Sacerdotis & odor sanctae conversationis ejus diffundebatur undique per
finitimas regiones. Unde defuncto Lemovicensi Episcopo beatae memoriae Aggerico, vir Dei
Sacerdos electione cleri & favore populi in cathedra ejusdem Ecclesiae
Episcopus sublimatur, regnante Clodovaeo Rege (forte excidit, aequivoco illi,
aut quid simile, velinepti exscriptoris glossema fuit, unde postea adjecta quae
ad calcem cap. XI. habentur de tempore quo floruit)
quem Beatus Remigius baptizavit, eandemque Lemovicensem Ecclesiam per annos
aliquos, favente Dei providentia gubernavit: Sentiens autem Dei Sacerdos &
Pontifex sancto sibi spiritu revelante extremum diem sui obitus imminere,
valedicens fratribus, ab urbe Lemovica discessit, & natale solum vicum
Calabrum repetere studuit. Ibi namque cupiebat ut ejus
conderetur corpusculum, ubi religionis sumpserat exordium.
Caput IX.
Recedens autem ab urbe Lemovica
venit ad quandam villam, quae Argentacum seu Argentocium, vocatur; ibique
jamdiu maceratus dolore, gravi febrium afficiebatur acredine; sed cum paululum
respirasset, ovorum edulium postulavit. Discipuli vero ejus
per omnes villae illius incolas ova quaerentes, sed nullum invenientes,
magistro suo retulerunt. In eadem quippe villa milvorum & accipitrum
hactenus infesta voracitas ita gallinas consumpserat,
ut vix ibi aliqua potuerit perdurare. Quod ubi vir sanctus
comperit, villam illam ab importunitate avium rapacium exemit dicens: in ambitu
hujus villae nulla deinceps avium rapacium gallinas audeat infestare. Cujus servi Dei edictum inviolabile permanet in aeternum.
Caput X.
Videns autem Sacerdos Praesul
sanctissimus supremum sibi illuxisse diem, discipulos
in unum convocavit, corpusque suum Ecclesiae, in qua religionis sumpserat
exordium, mandavit ut in ea traderetur Ecclesiasticae sepulturae. Deinde
susceptis divinis ministeriis & viatico Dominici coporis exitum suum
praemuniens, post sacrae exhortationis verba, spiritum reddidit Deo Patri III
Non. Maii. Discipuli vero ejus praeceptum magistri implere satagunt, corpusque
ejus navi imponunt, & per Dordoniae alveum iter arripiunt, & ad
praedictum vicum Calabrum & Monasterium deferunt tumulandum. Cum autem appropinquarent ad
diversorium beatae memoriae Mundanae matris ejus; ecce ipsa luminibus orbata
filii sui tendebat ad exequias. Quo
cum manibus famulorum sustentata venisset, mox ad littus fluminis divinitus
lumen recipere meruit oculorum.
Caput XI.
Monachi vero praefati Monasterii de
Calabro occurentes & sacrum corpus de navi deponentes, suisque humeris
imponentes, ad Ecclesiam & Monasterium, ubi Abbas extiterat & sepeliri
elegerat, detulerunt. Flagrabat autem corpus viri Dei divino
nectare, ac si fuisset pretioso aromate; sicque in memorata Basilica &
Monasterio de Calabro sacrum ejus corpus fuit honorifice traditum sepulturae.
Floruit autem sanctus Sacerdos & Episcopus urbis
Lemovicae Augustorum Anastasii & Justini senioris, Justinianique temporibus
sibi invicem succedentibus: Clodovaeo Rege filio Childerici Francorum &
Aquitanorum tenente Monarchiam. Hoc etiam tempore floruerunt Monachorum legifer
Benedictus, & sanctus Amandus & sanctus
Vedastus Episcopi venerandi.
Caput XII.
Longo vero post tempore ab obitu
Sancti Sacerdotis, dum piis lachrymis sancta Mundana filii sui
mausolaeum irrigaret, sub Vandalica persecutione, interemptione gladii impiorum
occubuit & propter insuperabilem Christi confessionem Martyrium sustinens
palmam Martyrii obtinuit. Porro corpus ejus a fidelibus est
collectum, & juxta filii sui sancti Sacerdotis sepulchrum diligenter
humanum: ubi divina operante gratia, multa miracula sunt patrata.
De Translatione corporis Sancti Sacerdotis
apud vicum & Monasterium de Sarlato in territorio Patragorico.
Caput XIII.
Regnante
& imperante Karolo Magno, & Ludovico Pio ejus filio sub patris imperio
in Aquitania regnante, multa Monasteria in Regno Aquitanico ab eodem Rege
Ludovico fuerunt reparata, & quaedam a fundamentis constructa. Hoc etiam
tempore a religiosis viris restaurata est Ecclesia Salvatoris in vico
Sarlatensi, in pago Petragorico; sicque factum est, Dei operante clementi ut
Ecclesias, quas praefatus Karolus Magnus seu ejus exercitus devastando
laeserat, dum bellum ageret contra Gaiferium & Unaldum, qui post mortem
Gaiferii Aquitaniam occupaverat, Ludovicus praedictus filius ejusdem
Imperatoris repararet: quas ipse pius Imperator Karolus Magnus immensis auri
& argenti ponderibus gemmarumque pretiosarum exornavit muneribus, &
sanctarum reliquiarum patrociniis insignivit. Inter Ecclesias praedictas ac
Monasteria memoratus Princeps Karolus Magnus honestavit, imo sacrificavit
Ecclesiam ac Monasterium de Sarlato, non modica portione ligni Dominicae
Crucis.
Caput XIV.
Ea
vero tempestate, Monachi Monasterii Sarlatensis ad superius nominatum vicum
Calabrum jam pene in solitudinem redactum abeuntes nocte una utriusque scilicet
S. Sacerdotis Confessoris & matris ejus S. Mundanae martyris, sepulchra
confringentes, & eorum sacra corpora colligentes, & inde secum apud
Sarlatum deferentes, intra Ecclesiam Salvatoris digno cum honore tumulaverunt.
Facta est autem praedicta Monasterii Sarlatensis restauratio, & praedicta
sanctorum corporum translatio tempore Karoli Magni. Dies autem translationis
istius non invenitur tradita memoriae literarum, nec etiam Dominicae
Incarnationis annus annotatus.