Coutumes du bourg de Domme
Note préliminaire: le lecteur pourra également consulter les deux extraits suivants des archives de Beaumont-Beynac transcrits sur ce site, sous l'entrée: "Archives départementales de la Dordogne":
Universis presentes litteras inspecturis,
Ramundus de Malaterra, miles, et Bernardus Fabri, de Doma, salutem in Domino.
Nos vero, Raymundus de Malaterra et
Bernardus Fabri predicti, ad preces et instantiam utriusque partis, in nos
recepimus compromissum hujusmodi in forma superius comprehensa, et eisdem
partibus, die sabbati, apud Domam, dictum nostrum sive arbitrium, de consilio
peritorum in hiis, protulimus in hunc modum:
(1) Videlicet quod homines de Doma, qui sunt
homines predicti domini Guillelmi de Gordo et heredum eorum, pro
omnibus questis et talhiis quas dominus de Doma faciebat eisdem et quando
novus miles fiebat, quando ibat ultra mare vel ad curiam domini nostri regis Francie, et quando mandabat eidem in
exercitu suo idem illustris dominus rex Francie, et quando erat
captus, et quando suam filiam maritabat et etiam pro omnibus
aliis questis et talhiis quas dominus de Doma faciebat vel facere
solebat eisdem, donent eidem domino Guillelmo de Gordo et
heredibus suis dominis de Doma, nomine vel ratione queste vel
talhie, semel tantum singulis annis inter festum Sancti Michaelis et festum
omnium Sanctorum, viginti libras Caturcensis monete, et idem dominus
Guillelmus et heredes ejus non petant aut non exigant a predictis hominibus
suis de Doma ultra viginti libras Caturcenses supradictas, que viginti libre
dividantur annis singulis et leventur per quatuor probos homines de Doma a
communitate ejusdem loci ad hoc faciendum electos et etiam constitutos. Et si
aliqui homines venerint apud Domam ad manendum ibidem, istis non fiat questa
vel alia talhia a domino dicti castri, sed ipsi conferant singulis annis aliis
hominibus predictis domini Guillelmi in subsidium predictarum viginti librarum
dicte monete, et istis hominibus, a
quatuor predictis probis hominibus de Doma electis et constituas a communitate
predicta ad dividendum et levandum easdem viginti libras, singulis annis certe
summe pecunie imponantur et ab eisdem leventur pro subsidio memorato, hujusmodi
vero homines predicto domino Guillelmo et heredibus suis teneantur in aliis
consuetudinibus approbatis sicut alii sui homines dicti castri.
(2) Item dicimus arbitrando quod probi homines
et habitatores de Doma et communitas ejusdem loci aut successores eorum in
nemoribus et in aquis predicti domini in perpetuum habeant usum,
et inde sine omni stipendio et sine omni pretio perpetuo valeant se servire.
(3) Item dicimus arbitrando quod omnia pheuda
domini Guillelmi de Gordo supra dicti que sunt infra metas castri de Doma, que
mete vulgariter appellantur "l’Hivernet",
sint in perpetuum libera, et feodatarii ratione feodorum non teneantur
dare vel prestare eidem domino Guillelmo vel heredibus suis aliqua servitia,
nisi census et acaptamenta tantum modo consueta, nisi fuerint talia servitia
que tempore venditionis vel infeodationis feodorum ipsorum imposita fuerint
ipsis feodis ultra et acaptamenta debita ex eisdem. Servatis
tamen in aliis jure et dominio ipsius domini Guillelmi et heredum suorum
quantum ad vendas vel acaptamenta solidorum, et quantum ad hoc quod feodatarii
teneantur coram ipso et heredibus suis pro feodis
de stando juri et causas super feodis motas prosequantur feodatarii
coram ipsis. Et si feodatarii causas de feodis debitas non solverint die ad
solvendum statuta domino feodorum, cause ipse una vice tantum in
crastinum duplicentur, nisi de voluntate domini solutio censuum fuerit
recordata.
(4) Item, quandocumque pro clamore aliquis
conquestus fuerit de aliquo
domino dicti castri vel ejus bajulo, habeat dominus tres solidos
Petragoricensis monete nomine pene vel justicie.
(5) Item, quicumque verberaverit alium cum pugno, vel manu, vel pede, hoc pro
clamore passus injuriam domino
vel bajulo suo conquestus fuerit,
habeat dominus septem solidos Petragoricenses ab hujusmodi verberatione ratione
justicie seu pene, et passo injuriam
verberator satisfaciat
competenter.
(6) Item, quicumque cruentaverit aliquem
cum ferramento aut cum lapide aut cum ligno, in sexaginta solidis et uno
denario Petragoricensis monete ratione justicie sive pene teneatur domino dicti
castri, et passo injuriam satisfaciat competenter. Et si aliquis ab aliquo
fuerit vulneratus, antequam dominus
percipiat aliquid de rebus illius qui alium vulneraverit, provideatur vulnerato
de rebus illius vulneratoris, donec ab hujusmodi vulnere sanatus fuerit, eidem
in expensis competenter provideatur de rebus illius qui ipsum vulneraverit, et,
de residuo, levet et percipiat suam justiciam sive penam dominus dicti castri.
(7) Item quicumque mulierem aut hominem illicite occiderit, corpus et
bona ipsius nomine justicie domino sint incursa, et talis occisor sepeliatur
vivus, si inveniri poterit, sub occiso. Et de bonis hujusmodi occisoris, si
fuerit uxoratus, solvantur dos et doctalium ejus uxoris, et debita sua de bonis
suis ejus creditoribus similiter persolvantur.
(8) Item, in castro de Doma ad falsam mensuram
non vendat aliquis nec emat. Et quicumque contra fecerit teneatur domino dicti
castri in decem solidos Petragorenses nomine justicie sive pene, et ulterius
teneatur eidem domino in pretio quo tali venditione, videlicet ad falsam
mensuram, vendidit aliquid ipsa die.
(9) Item, si aliquis vel aliqui causam vel
causas habuerint coram domino dicti castri, si milites vel probi hominnes
ipsius castri, antequam idem dominus expensas faceret pro causa vel causis
hujusmodi, compositiones fecerint inter partes,
dominus ipsius castri non petat nec percipiat a partibus aliquid nomine
expensarum. Si vero milites vel probi homines supradicti de causa vel de causis
hujusmodi, postquam per unam vel
per duas dies temptaverint compositionem facere, nequiverint, victus solvat
ejus expensas, quas dominus petat et levet rationabiles et etiam moderatas.
(10) Item, si miles conquestus
fuerit domino pro clamore de aliquo
homine dicti castri, vel si aliquis hominum ejusdem castri de aliquo milite
conquestus fuerit domino per clamorem, utrique scilicet miles et homo caveant
nunc de stando juri coram domino dicti castri, et homines ipsius castri
impendant honorem in verbis militibus et domicellis ejusdem castri sine
prejudicio hominum predictorum.
(11) Item, si aliquis vel aliqui alieni ad
dictum castrum venerint, si per annum et mensem in dicto castro permanerint nec ibidem
dominos infra idem tempus sibi fecerint, ex tunc sint homines
domini dicti castri.
(12) Item, volumus et ordinamus quod omnia dampna que
militibus et hominibus qui sunt de communitate castri de Doma
per maleficium, clam et latenter, de nocte sive de die [............].
(13) Item, dicimus et ordinamus quod, singulis
annis, dominus castri de Doma, cum consilio et voluntate militum et proborum
hominum de Doma, constituat aliquem hominem qui custodiat vineas, ortos, bladum
et prata et fructus et bona ipsius domini et militum et omnium
hominum dicti castri.
(14) Item, milites et homines dicti castri de
Doma vel eorum aliqui vel res ipsorum non capiantur nisi voluerint, et
poterunt stare juri nisi propter
suum maleficium quod tale sit quod exigat captionem aut penam.
(15) Item, propter aliquod malefficium vel ob
aliquam causam [...] in castro de Doma nullatenus durentur.
(16) Item, homines militum dicti castri non
dent et non prestent fidejussorem domino dicti castri nisi pro suo feodo si
feodum teneant ab eodem, sed milites vel qui in dicto castro veri milites tenentur,
qui sunt domini aliquorum hominum dicti castri, tenebunt pro
suis hominibus, si voluerit dominus ejusdem castri, quod sui homines stent
juri. Quod si predicti domini super hoc domino cavere voluerint ipsos homines
de stando juri, cautionem exponant.
(17) Item, cum dominus et milites et probi
homines dicti castri voluerint et convenerint, fiat salga et constituantur
excubie in dicto castro de Doma. Si quis circa hoc in bannum inciderit vel
penam incurrerit, habeat medietatem hujus pene dominus ejusdem
castri, et alia medietas sit et convertatur in communem utilitatem vel comodum
dicti castri.
(18) Item statuimus et ordinamus quod homines
de Doma qui sunt homines domini dicti castri, universi et singuli, singulis
annis in festo omnium sanctorum usque ad festurn Nativitatis Sancti Johannis
Baptiste, sint per duos dies in operibus predictis domini dicti castri, et per
istos duos dies in vinea sua vel aliis possessionibus operentur ad opus ipsius,
et quod idem dominus dicti castri donet eisdem ad prandendum hiis duobus dicbus suffîcienter
panem et vinum. Preterea, in crastinum duorum dierum, predicti homines sint et
operentur in operibus ipsius domini, si idem dominus voluerit, pro salario quod
ab alio aut ab altero dicetur, (..) eisdem donetur non minus.
(19) Item, quando dominus dicti
castri in nemoribus et in vineis ipsius castri operabitur aut
faciet operari, faciant eidem manobriam
una die in septimana homines
dicti castri, et ipsis donet ad prandendum eisdem illa die sufficienter panem et vinum.
(20) Item, quicumque mulierem in castro vel ejus pertinentiis per
violentiam deffloraverit, donet eidem mulieri maritum qualis
ipsam decuerit, et si non potuerit vel noluerit maritum (...) qui eam
deceat, sibi duo ipsius testiculi abscindantur. Item, si aliquis vel aliqua in
adulterio fuerit deprehensus vel etiam deprehensa, vel si aliquis uxoratus
fuerit repertus cum aliqua, aut
aliqua uxorata fuerit reperta cum aliquo in loco suspecto et aperto, statuimus
quod ducantur nudi, depositis suis totaliter vestimentis, per careyrias dicti
castri. Si vero alter vel ambo eorum ab ista pena voluerint esse immunes, donet
quilibet illorum sexaginta solidos petragoricensis monete nomine pene domino
dicti castri.
(21)Item, mercatores et qui in dicto castro panem, vinum, carnes, pannos, bladum, etc. vendiderint, pro pretio rei vendite, si
emptor voluerit, accipiant bonum pignus quod ad minus pretium valeat et tertiam
partem ultra.
(22) Item, furnerii decoquant bene panes, et
tam pro se quam pro dominis furnorum habeant
vicesimam partem panum furneriis
decoctorum.
(23) Item, milites et donzelli dicti castri de
Doma infra domos suas non pignorentur pro suis debitis vel fidejussionibus ab eis
factis.
(24) Item, quilibet hominum dicti castri in
dicto castro alium hominem servum vel plures conducere (....), nisi ille
interfecerit hominem dicti castri vel captum
detinuerit.
(25) Item, quicumque in dicto castro et in
districtu ipsius castri de nocte furtum commiserit, in sexaginta solidos
Petragoricenses teneatur nomine pene domino dicti castri. Qui vero de die
ibidem furtum commiserit, in triginta solidos, et nichilominus quicumque de die
vel de nocte furtum commiserit, signetur in ejus facie cum ferro calido vel
alio modo, secundum qualitatem rei et delicti, cum consilio militum et proborum
hominum dicti castri, et praeterea ille vel illa quorum erat res
furata satisfaciatur competenter.
(26) Item ordinamus quod in die mercurii fiat
mercatum in dicto castro singulis septimanis, et quicumque aliunde venire
voluerint ad mercatum, veniant ibidem securi et immunes nisi interfecerint vel
captum tenuerint hominem.
Hoc autem dictum nostrum arbitrium necnon
et predicta statuta, promulgata, facta et ordinata a nobis, Raymundo de
Malaterra et Bernardo Fabri, de consensu partium predictarum, precipimus, in
virtute juramenti in manu nostra prestiti, ab eisdem perpetuo teneri et
inviolabiliter observari.