8 mai 1198
Référence: Potthast, n° 147
(Raimundo) episcopo, archidiacono Petragoricensi et R. archipresbytero de Marmuntes mandat, ut sententiam excommunicationis in Gunduniensem et Faisensem abbates intrusos ab Ademaro bonae memoriae Petragoricensi episcopo latam observari faciant. VIII id. maii, anno 1°.
Edition: Etienne Baluze, Epistolarum Innocentii III, romani pontificis, libri undecim accedunt, tomus primus, 1682, Liber I, epistola 147.
Edition: Migne, Patrologie latine, 1855, CCXIV, 128, n° 147.
Mention : Dupuy, L’Estat de l’église du Périgord, 1629, t. 2
Mention : http://www.guyenne.fr/Publications/Etat_Dupuy/etat_de_l_eglise_du_perigord_t2.htm (note critique de l’abbé Audierne, concernant le chapitre IX).
Ut latam contra
abbates intrusos sententiam tueantur atque defendant.
Episcopo, archidiacono Petragoricensi, et R. archipresbytero de Marmuntes in Petragoricen. diocesi constitutis.
De commisso nobis statu ecclesiae nos oportet esse solicitos, ut si forsan in ejus corpore sit infectum quicquam morbi contagio, quod simplicitatem corporis valeat offuscare, illud vel debitae correctionis capiat medicinam, vel ne corruptione ipsius pars syncera trahatur, ab unitate corporis penitus amputetur. Sane dilectus filius A. abbas Cadunien. in nostra praesentia constitutus nobis exposuit diligenter quod cum Cadunien. coenobii commissum sibi regimen assumpsisset, ne aliqua de commissis ovibus antiqui hostis versutia ab ovili suo posset surripere, juxta vocem dominicam ad fratres suos conversus saepius hortabatur ut Domino in sanctitate conscientiae et justitia coram ipso servire studentes, sectatores essent bonorum operum, et propria, quae juxta formam sui ordinis eis habere aliquatenus non licebat, ad communem utilitatem ecclesiae resignarent, et ad cistercien. ordinem, de quo primum patrem acceperunt, voluntate unanimi se transferrent. Ceterum quidam ex ipsis patris sui monita contemnentes, et ea quae salutem propriam continebant, aegro animo sustinentes, in ipsum insurgere praesumpserunt, et diabolica instigatione nefaria ab administratione abbatiae nixi sunt amovere. Tandem vero cum idem abbas ex iniquitate filiorum domui suae timeret imminere periculum, in quosdam abbates monasterii sui subditos et subjectos simul cum parte altera, cautione juratoria interposita, super querelis suis voluntarie compromisit; tali tamen conditione adjecta, ut cum discretorum virorum consilio et aliorum abbatum filiorum et fratrum ecclesiae Cadunien. querelas ipsas judicio vel concordia terminarent. Verum cum ad statutum arbitrii diem alterutra partium convenisset, dicto abbate proponente contra monachos et probare parato quod conspirationem fecerant contra ipsum, et ipsis in jure confessis proprium se habere, supradicti arbitri exclusis viris honestis ex consensu partium juxta formam compromissi ad arbitrandum receptis, et non vocatis abbatibus fratribus et filiis ad diem assignatum, sententiam promulgarunt, et ipsos monachos nullam conspirationem fecisse penitus asserentes, de propriis abbati reddendis nihil pronunciavere. Unde cum idem abbas se multipliciter gravari cognosceret, tum quia probationem suam de conspiratione nolebant admittere, et bonos viros et honestas personas excluserant, tum quia de restituendis propriis nullam prorsus fecerant mentionem, et abbates fratres et filios ad arbitrandum non convocaverant, tam se quam abbatiam suam apostolicae protectioni supposuit, et a tam manifesto gravamine sedem apostolicam appellavit. Unde proprio nuncio ad sedem apostolicam destinato, bonae memoriae Celestino praedecessori nostro facti seriem plenius explicavit; qui provida deliberatione Ademaro bonae memoriae Petragoricen. episcopo dedit firmiter in mandatis ut personaliter ad coenobium Cadunien. accedens, quod ibi statuendum seu corrigendum cognosceret, auctoritate apostolica nullius contradictione seu etiam compromissione prorsus obstante, tam in capite quam in membris corrigeret, et extirpatis vitiis, virtutes ibidem inserere laboraret, et si quid post appellationem ad sedem apostolicam interpositam inveniret circa statum ipsius abbatis temeritate qualibet attentatum, illud in irritum revocaret. Cum igitur memoratus episcopus mandatum apostolicum recepisset, et juxta formam ipsius ad monasterium Cadunien. accedere festinaret, abbatem de Faesia, quem ejecto pastore proprio praescripti monachi cum abbate de Gundunio in eadem ecclesia post appellationem ad sedem apostolicam factam praesumptuose intruserant, cassavit penitus, et amovit tam ipsum quam abbatem de Gundunio, qui eum intruserat, et fautores et electores ipsius excommunicationis vinculo innodavit. Quam sententiam dicti abbates et monachi observare penitus contempsere. Unde jam dictus A. Cadunien. abbas compulsus est ad sedem apostolicam laborare. Nos igitur latam a memorato episcopo sententiam in praedictos Faisen. et Gundunien. abbates, et alios eorum fautores, sicut rationabiliter lata est, ratam habentes et firmam, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus ipsam tamdiu faciatis auctoritate nostra, nullius contradictione vel appellatione obstante, inviolabiliter observari, donec pastorem suum A. unanimi voluntate recipiant, et debitam sibi obedientiam et reverentiam impendentes, de perpetratis excessibus juxta disciplinam sui ordinis satisfecerint competenter; in irritum revocantes quicquid in praedicti abbatis prejudicium post appellationem ad apostolicam sedem objectam constiterit immutatum; ipsos monachos auctoritate apostol. compellentes eidem abbati satisfacere in expensis mutuatis, dum ad sedem apostolicam per suos nuncios et etiam in propria persona coactus est laborare. Nullis obstantibus literis harum tenore etc. Quod si omnes etc. duo vestrum etc. Datum Romae ut supra, VIII idus maii, pontificatus nostri anno I.