27 mai 1198

 

Référence: Potthast, n° 219.

(Henrico) Xanctonensi episcopo et magistro P. Petragoricensi archidiacono mandat, ut, si abbatem de Brantomo noverint debacchari in gregem subditum fratrumque bona distrahere, eum ab administratione monasterii amoveant et monachis facultatem eligendi alium tribuant. VI kal junii, anno 1°.

Edition: Etienne Baluze, Epistolarum Innocentii III, romani pontificis, libri undecim accedunt, tomus primus, 1682, Liber I, epistola 195.

Edition: Migne, Patrologie latine, 1855, CCXIV, 172, n° 195.

 

 

Ejusdem fere argumenti.

 

Xanctonen. et mag. P. Petragoricen. archidiac.

Inter ea per quae status ecclesiae vacillat, sepius est causa potior incuria, seu perniciosa negligentia praelatorum. Nam cum forte caput est languidum, est necesse quod membra langueant ; et infecta morbi contagia nec fomentum medendis capiunt, nec pristinae possunt de facili restitui sanitati. Insinuantibus siquidem nobis dilectis filiis monachis de Brantomo nostro fuit apostolatui declaratum, quod cum abbati suo domus dominium commissum jam esset a fratribus, debacchatur in gregem subditum, nec illorum bona distrahere pertimescit, sed solus fugiens fratrum mensam atque collegium, ab illorum quidem consortio se reddit sepius alienum. Unde quisque passim ad libitum impune potest excedere, et sic perit honestas ordinis, per quam locus olim floruerat, et vilescit quod carum omnibus religionis hospitatisque gratia praepollebat. Adjecerunt insuper quod cum domus bona deficerent, plures ibidem sine fratrum assensu monachare praesumpsit. Laicos etiam contra approbatam ecclesiae consuetudinem multos intrudere non expavit; sed quod ab eis fuerat elargitum non tranfundit in usus fratrum egentium, sed male acquisita juxta motum propriae voluntatis expendit. Nolentes igitur ut arbor sterilis occupatam diutius terram detineat, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus de veritate praedictorum inquirere non postponas ; et si rem noveris ita esse, ipsum ab administratione prioratus amoveas, et praedictis canonicis eligendi personam idoneam auctoritate nostra liberam tribuas facultatem; et cum antiqua sit ipsius ecclesiae consuetudo, et approbata, ut in singulis officiis singulae personae ponantur, quae ordinanda videris auctoritate nostra disponas. Nullis litteris veritati et justitia prae. etc. Datum Romae apud Sanctum Petrum, VI kalend. junii.