8 décembre 1198

 

Référence: Potthast, n° 458.

(Raimundo) Petragoricensi episcopo indulget, ut monachos et canonicos regulares, qui singuli per cellas singulas demorantur, ad claustrum redire compellat. VI id. decembris, anno 1°.

Edition: Etienne Baluze, Epistolarum Innocentii III, romani pontificis, libri undecim accedunt, tomus primus, 1682, Liber I, epistola 446.

Edition: Migne, Patrologie latine, 1855, CCXIV, 422, n° 446.

 

 

Ut vagi monachi in coenobia retrudamur.

 

Eidem

Ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod quidam monachi et canonici regulares singuli per cellas singulas contra Lateranensis interdictum concilii per tuam diocesim in ecclesiae scandalum demorantur. Super quo prudentiae tuae auctoritate praesentium indulgemus ut tales, nullius contradictionis vel appellationis obstaculo, auctoritate nostra compellendi liberam habeas potestatem ut ad claustrum suum redeant, vel tres aut duos ad minus de fratribus suis assumant, secum, sicut in eodem concilio institutum esse dignoscitur, permansuros. Super eo vero quod praeterea postulasti, ut cum saepius inter quoslibet sub examine tuo controversia suscitata, pro parte altera senes aut valetudinarii producantur, et timeatur ne deficientibus illis, partis illius debeat justitia deperire, tibi hujusmodi admitrere liceat ; fraternitati tuae nihilominus duximus concedendum ut tales, sive partes praesentes fuerint, vel altera forte contumaciter absens, sicut juris ratio postulat, contradictione et appellatione cessante, ad perhibendum testimonium veritati recipias, et admittas. Datum Laterani, VI idus decembris.