27 juillet 1199

 

Référence: Potthast, n° 805.

(Heliae) Burdegalensi archiepiscopo, (Bertrando) Agennensi et (Mauritio) Pictaviensi episcopis praecipit, faciant ut in monasterio Caduniensi ac aliis ei et Pontiniacensi abbatiae subjectis Cisterciensis ordo servetur, et jubeant sicut excommunicatos evitari omnes qui Aimerico Caduniensi abbati vim intulerit. VI kal. augusti, anno 2°.

Edition: Etienne Baluze, Epistolarum Innocentii III, romani pontificis, libri undecim accedunt, tomus primus, 1682, Liber II, epistola 155.

Edition: Migne, Patrologie latine, 1855, CCXIV, 710, n° 442.

 

De eodem argumento.

 

Burdegalensi archiepiscopo, Agennensi et Pictaviensi episcopis.

Inter ceteras solicitudines quae nobis ex officio creditae servitutis incumbunt, animum nostrum solicitior cura perurget, cum eos qui terrenas illecebras sumendo habitum regularem deberent penitus abdicasse, et obsequiis efficacius divinis insistere, audimus esse inquinamentis malitiae ac dissolutionis vitius irretitos, et ad eorum correctionem studium efficax et promptam voluntatem nos convenit adhibere. Nimirum cum per insinuationem tuam ad apostolatus nostri audientiam pervenisset, zelo Dei conscientiam tuam, sicut credimus, excitante, quod ab antiquo abbatia Caduniensis non solum pastorem de ordine cisterciensi suscepit, sed etiam habitum et observantiam regularem, per quam tam in temporalibus quam spiritualibus olim coelestium donorum profecerat incrementis, et tandem per quosdam indisciplinatos filios voluntatis propriae sectatores, qui cervices suas indomitas ab illo jugo suavi et salutari minus licenter excutere praeseumpserunt, ad tantae dissolutionis miseriam peccatis exigentibus jam devenit, ut a malitia inhabitantium in ea, sicut etiam ex testimonio plurimorum didicimus, defectum minaretur pariter et ruinam ; propter hoc bonae memoriae A. Pictaven. et venerabili fratri nostro R. Petragoricensi episcopis et dilecto filio Arnaldo archidiacono Petragoricensi praecipiendo mandavimus ut ad locum pariter accedentes, quicquid corrigendum invenirent tam in capite quam in membris, auctoritate freti apostolica, solum Deum habentes prae oculis, praevia ratione corrigerent, et fratres ipsos diligentius commonentes ut redirent ad ordinem cisterciensem, a quo formam religionis sumpserunt, procederent ad emendationem ipsius loci tam in capite quam in membris, prout expedire viderent, et quod statuerent, per censuram ecclesiasticam facerent firmiter observari, conspirationes etiam et vitium proprietatis penitus extirpari, et fratres quos morientes in eo contingeret vitio deprehendi, christiana sepultura carere. Adjectum fuit etiam quod si praedicti tres judices interesse non possent, reliqui duo praemissa exequi non differrent. Unde praedicti episcopus et archidiaconus Petragoricenses, sicu tenor litterarum suarum nobis plenius intimavit, cum dictus episcopus Pictavensis jam esset morte praeventus, ad tuum monasterium accedentes, et intelligentes per famam publicam fratres ejusdem monasterii tam in propriis habendis quam in dissolutione vitae suae graviter diffamatos, et eosdem propter nimiam dissolutionem, in qua erant nimium obstinati, et admonitionem penitus contemnebant, ad debitum religionis statum nullatenus aliter nisi per ordinem cisterciensem posse reduci, astantibus plurimis discretis viris tam clericis quam baronibus, ad quos locus ille ratione fundationis dignoscitur pertinere, ipsum monasterium Caduniense decreverunt ad cisterciensem ordinem reducendum, et ipsum, cum omnibus abbatiis suis, abbatiae Pontiniacensi, praesente ipso G. Pontiniacen. abbate, in perpetuum submiserunt ; et quod ab eis statutum est et decretum, dilectus filius noster P. sanctae Mariae in via lata diaconus cardinalis, apostolicae sedis legatus, sicut nobis per suas litteras innotuit, auctoritate suae legationis postmodum confirmavit. Nos igitur tuis justis postulationibus grato et pio concurrentes assensu, quod ab ispis judicibus et praedicto cardinali provida deliberatione factum est ratum et firmum habentes, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes in praedicto monasterio tuo et aliis ei subjectis cisterciensem ordinem futuris temporibus inviolabiliter observandum, et eadem Pontiniacensi abbatiae, sicut est superius praelibatum, perpetuo deinceps fore subjecta. Quocirca fraternitati vestrae per apost. scripta mandamus atque praecipimus quatenus in monasterio Caduniensi et aliis abbatiis quae sunt illi subjectae, sub obedientia Pontiniacensis abbatis per censuram ecclesiasticam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, cisterciensem ordinem servari sine refragatione aliqua faciatis. Et quoniam abbas Faesiensis per abbatem Gundoniensem et quosdam Cadunienses monachos se in locum antedicti Aimerici Caniensis abbatis intrusit, et eo cassato, et excommunicatione promulgata tam in ipsum quam in abbatem Gundoniensem et complices eorum, Geraldus de la Costa cantor Caduniensem ipsam abbatiam per intrusionem similiter occupavit, qui licet cassatus fuerit auctoritate apostolicae sedis, et cum fautoribus suis excommunicationis vinculo innodatus, saepedicto Aimerico Caduniensi abbate in corporalem possessionem abbatiae suae reducto, eandem abbatiam per laicalem potentiam adhuc violenter nititur detinere ; volumus nihilominus et mandamus ut juxta sententiam in eos rationabiliter latam faciatis ipsos et universos fautores eorum sicut excommunicatos usque ad condignam satisfactionem ab omnibus arctius evitari. Nullis litteris obstantibus harum tenore tacito. Quod si omnes etc. Datum Laterani, VI kalendas augusti.