13 janvier 1203

 

Référence: Potthast, n° 1807.

Cantori et capitulo S. Frontonis Petragoricensis mandat, ut G. de S. Sulpitio subdiaconum in canonicum suae ecclesiae admittant stallum in choro et locum in capitulo eidem assignantes. Id. januarii, anno 5°.

Edition: de Brequigny et La Porte du Theil, Diplomata, chartae, epistolae, leges, etc., 1791, tom. II, I, 208.

Edition: Migne, Patrologie latine, 1855, CCXIV, 1149-1150, n° 139.

 

Cantori et capitulo Sancti Frontonis Petragoricensis.

De collatione praebendae.

 

Si diligenter velletis attendere ac debita meditatione pensare, quanta Romanae Ecclesiae, quae caput et omnium et magistra, reverentia et devotio debeat exhiberi, in plena voluntate firmoque proposito gereretis, ita ejus precibus auditum praestare facilem et benignum, quod a vobis repulsam minime paterentur, sed eas studeretis celeriter effectui mancipare, sane dilecto filio, G... de Sancto Sulpitio, subdiacono referente, nos noveritis accepisse quod, cum bonae memoriae C... papa praedecessor noster, preces et mandatum ad vos duxerit destinanda, ut ipsum reciperetis in canonicum et in fratrem, vos, contemptis tam ipsius precibus quam mandato, cum sicut accepimos, recipere neglexistis, quod ipsius labor ad nos indicat iteratus. Volentes igitur eidem subdiacono paterna sollicitudine providere et quod a memorato praedecessore nostro est laudabiliter inchoatum, congruo effectui mancipari universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus, pro reverentia beati Petri et nostra intuitu quoque ipsius subdiaconi, qui vobis in pluribus esse poterit fructuosus, eum in canonicum Ecclesiae vestrae ac fratrem benignius admittatis, stallum in choro et locum in capitulo eidem tam libenter quam liberaliter assignantes et tales vos in exsecutione mandati apostolici exhibentes, ne ulterius cogatur ad sedem apostolicam laborare.

Datum Laterani, idibus januarii, pontificatus nostri anno quinto.