20 juin 1203
Référence: Potthast, n° 1943.
(Johanni) episcopo et Willelmo Alboini
canonico Lemovicensibus causam Assaliti clerici decanum et capitulum
Edition: de Brequigny et La Porte du Theil, Diplomata,
chartae, epistolae, leges, etc., , 1791, tom. II, I,
307.
Edition: Migne, Patrologie
latine, 1855, CCXV, 102-103, n° 98.
Episcopo et Willelmo Alboini,
canonico Lemovicensibus.
Causam Assaliti clerici decanum et capitulum Sancti Aredii molestantis
examinandam ipsis committit.
Ex parte decani et capituli ecclesiae S. Aredii nostris fuit auribus intimatum, quod cum venerabilis
frater noster, O. Hostiensis
episcopus, olim in partibus vestris
apostolicae sedis legatus, eis dederit
in mandatis ut Assalitum clericum in canonicum reciperent et in fratrem; tandem,
quia contra eumdem clericum
fuit exceptum ab illis,
quod esset ex duplici adulterio procreatus, ipsumque propter hoc recipere recusarent, praesertim cum juramento teneantur astricti nullum in canonicum recipere talem, episcopus ipse, sicut in ejus litteris
perspeximus contineri,
factum ejus duxit in patientia toleandum, dummodo Hel. nepos
Hel. fratris Grandimontensis, reciperetur ab illis ; quo ad preces ejus benigne recepto,
episcopus Assalito jam dicto, ne spe quam
de precibus ejus conceperat frustraretur, in ecclesia Sancti Frontonis, supradicta ecclesia longe nobiliori, providit. Caeterum, idem A. ut praedictos decanum
et capitulum super receptione
sua iterum infestaret, ad apostolicam sedem accedens, ad venerabilem fratrem nostrum, Burdegalensem archiepiscopum, et dilectum filium ... abbatem Albaterrensem, litteras veritate tacita impetravit; quo audito, decanus et capitulum, antequam per ipsas litteras curarentur, sedem apostolicam appellarunt. Judices vero, appellatione
contempta, licet ad eos nequaquam
accedere, nec ipsi etiam ire possent propter guerrarum tumultus ad illos, mandarunt eos tanquam excommunicatos
ab omnibus evitari.
Bernardo ergo, presbytero, pro jam dictis decano et capitulo, et magistro P. Aimerici Boiol pro parte altera, procuratoribus
in nostra praesentia constitutis,
et petentibus eorum rationes audiri, dilectum filium, L. (218) tituli S. Crucis presbyterum cardinalem, dedimus autitorem, qui ea quae fuerunt coram
ipso proposita nobis retulit diligenter. Nos autem, nolentes
aliquem injusto gravari, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus inquisita super praemissis diligentius veritate, si vobis
constiterit Assalito jam dicto, postquam fuit contra eum, sicut superius continetur, exceptum, in supradicta ecclesia Sancti Frontonis per praefatum episcopum fuisse provisum, et alterum in ecclesia Sancti Aredii ad preces episcopi receptum ejusdem, vos ipsum Assalitum
a molestatione decani et capituli praedictorum faciatis per districtionem ecclesiasticam, appellatione remota, cessare ; illi super hoc perpetuum silentium imponentes, et reducentes in irritum quidquid contra eos et illorum ecclesiam, praedictarum litterarum occasione, temere noveritis attemptatum. Alioquin, eum recipi
faciatis in canonicum et in
fratrem, dummodo nihil ei obster
de canonicis institutis ; contradictores monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.
Datum Ferentini, XII kal. julii anno
sexto.