13 juin 1212

 

Référence: Potthast, n° 4544.

(Geraldo) archiepiscopo Bituricensi, (Johanni) episcopo Lemovicensi et abbati Dalonensi Cisterc. ord. Lemovicens. dioc. mandat, faciant ut sententia judicum delegatorum observetur, qui, una ex duabus abbatis Tutelensis electionibus cassata, alteram confirmarant. Id. junii, anno 15°.

Edition: Etienne Baluze, Epistolarum Innocentii III, romani pontificis, libri undecim accedunt, tomus primus, 1682, Liber XV, epistola 127.

Edition: François Bosquet, 1635, liber 15, n° 396.

Edition: Migne, Patrologie latine, 1855, CCXVI, 643, n° 127.

 

De electione abbatis Tutellensis.

 

Archiepiscopo Bituricensi et episcopo Lemovicensi, et abbati Dalonensi cisterciensis ordinis Lemovicensis diocesis.

Diligenter auditis et perspicaciter intellectis quae coram nobis proposita sunt a partibus super duabus electionibus in Tutellensi monasterio celebratis, et delegatorum processu, qui unam cassantes, aliam confirmarunt, pensatis nihilominus natura et qualitate negotii, quibus potius duxerimus inhaerendum, ipsorum delegatorum sententiam ratam habentes, per apostolica vobis scripta mandamus quatinus eam auctoritate nostra faciatis inviolabiliter observari, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes etc., duo vestrum etc. Datum Laterani, idibus junii, pontificatus nostri anno decimoquinto.