25 septembre 1220
Référence: Potthast, n° 6365.
Edition: Bouquet, Recueil
des historiens des Gaules et de France, 1833, vol. XIX, p. 707.
Edition: Horoy, Medii
Aevi bibliotheca patristica, Series Prima, tomus III, Honorii III, 1879, n°
LXV.
Notice: Petrus Pressutti,
Regesta Honorii papae III, jussu et munificentia Leonis XIII pontificis maximi,
ex Vaticanis archetypis, aliisque fontibus edidit, 1888, n° 2727.
Nobili
viro vicecomiti Lemovicensi.
Commendat
eius fidem et constantiam pro defendendo H(enrico) rege
Angliae contra eius matrem quae materni affectus oblita eum et terram suam
facit indebite molestari. Datum ut supra (apud
Urbemveterem, VII kal. oct. anno quinto).
Original: Reg. Vat.,
lib. 5, epist. 146, fol. 29.
– Constantem fidem.
Copie: Mss. Vallicel., I,
53.
Copie: http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome30/BnF_tome30.htm
(fol. 338 r°)
Lemovicensis
vicecomitis et omnium qui cum eo causae Henrici, Angliae regis,
adhaerent adversus
matrem ejus, reginam Isabellam, laudibus extollit fidem et constantiam
Honorius.
Ad Guidonem,
Lemovicensem vicecomitem.
Honorius
episcopus ..., dilecto filio nobili viro vicecomiti Lemovicensi, salutem, etc.
Constantem fidem et fidelem constantiam, quam erga carissimum in Christo
filium nostrum H., regem Anglorum illustrem, in tentatione servasti, et sine
intermissione conservas, venerantur fideles, et infideles mirantur, et nos
dignis Domino laudibus commendamus. Caeterum, etsi fidelitas tua persuasionibus
alienis non egeat adjuvari, quae potius ad imitationem sui alios persuadet, ut
tamen scias ex hoc nobis plurimum complacere, nobilitatem tuam monemus et
hortamur attente, per apostolica scripta mandantes, quatenus in fide stabilem et
in opere te exhibeas, sicut convenit, efficacem, assistas efficaciter regi
praedicto, non deferens matri ejus (1), quae, materni affectus oblita, eum et
terram suam facit indebite molestari, preces et mandatum nostrum taliter
impleturus, quod eumdem regem propitium, et nos, qui causam ejus propriam
reputamus, reddas tibi favorabiles et benignos; certus quod, quantum in nobis
fuerit, te legitime pro rege memorato certantem non permittemus ab ejus aemulis
conculcari. Datum apud Urbem Veterem, VII kal. octobris, anno quinto.
In eumdem modum scriptum
est consulibus et populo castri Lemovicensis.
Item, electo, capitulo et populo civitatis Vasatensis.
Item, nobili viro S. de
Maloleone, Pictavensis dioecesis.
Item, nobili viro A.
vicecomiti de Rupecavardi; de Cabanisio, Montis Berulfi dominis, Lemovicensis
et Engolismensis dioecesium.
Item, abbati et conventui
Sancti Johannis Angeliacensis, Xanctonensis dioecesis.
Item, majori et communiae
de Niorto, Pictavensis dioecesis.
Item, majori et communiae
Sancti Johannis Angeliacensis, Xanctonensis dioecesis.
Item, episcopo, capitulo et
populo civitatis Petragoricensis.
Item, nobilibus viris
Gaufrido, Americo et Roberto de Ranconio fratribus, Xanctonensis dioecesis.
Item, nobilibus viris
baronibus et aliis fidelibus regis Angliae in Burdegalensi dioecesi
constitutis.
Item, episcopo, capitulo et
populo civitatis Lemovicensis.
Item, majori et communiae
de Rupella, Xanctonensis dioecesis.
Item, episcopo, capitulo et
populo civitatis Bayonensis.
Item, universis baronibus
et fidelibus carissimi in Christo filii nostri H., illustris regis Angliae, in
Lemovicen. dioec. Constitutis.
Item, episcopo, capitulo et
populo civitatis Aquensis.
Item, nobili viro
vicecomiti Toartensi, et W. et G. natis ejus, Pictavensis dioecesis.
(1) Isabellae
Engolismensi.