10 juin 1221
Référence: pas dans Potthast.
Edition: Horoy, Medii Aevi
bibliotheca patristica, Series Prima, tomus III, Honorii III, 1879, n°
CCCCXXV.
Notice: Petrus Pressutti, Regesta Honorii papae III, jussu et munificentia Leonis XIII pontificis maximi, ex Vaticanis archetypis, aliisque fontibus edidit, 1888, n° 3449.
Archipresbytero, officiali
et P. Belli canonico Bituricensibus.
Quum capitulum
Lemovicense vicesimum
quantum canonicorum numerum
in sua ecclesia statuissent,
quod a papa confirmatum fuit; postea
vero Petragoricensis episcopus et collegae sui quindecim alios canonicos in ecclesia ipsa nominassent, et
contra hoc iamdictum capitulum
ad papam appellassent; hinc, audita relatione P(etri) S. Georgii diaconi cardinalis, quem auditorem dederat mandate his ut observari faciant sententiam latam pro capitulo memorato, videlicet nominatorum numerum ecclesiae facultates excessisse, et sententialiter irritat quod a Petragoricensi episcopo et eius colleges factum fuit.
Laterani, IIII id. Iunii anno quinto.
Original: Reg. Vat.,
lib. 5, epist. 698, fol. 139. – Olim
primo ad bone.
Copie: mss. La Porte du
Theil, Collection Moreau, Bibliothèque nationale de France.
Ad archipresbyterum,
officialem, et P. Belli canonicum Bituricenses.
Honorius, etc., dilectis filiis archipresbytero, officiali, et P. Belli canonico
Bituricen.
Olim primo ad bonae memoriae G. Bituricensem archiepiscopum, secundo ad dilectos filios, decanum Bituricensem et collegas ejus super ordinatione Lemovicensis ecclesiae, in qua nimis
imminutus dicebatur esse numerus personarum,
litteris a sede apostolica impetratis et nullo processu habito per eosdem, Lemovicense capitulum, ad quorum notitiam non pervenerat hujusmodi litteras emanasse, [propter] instantiam [eorum], qui eos super filiorum, et propinquorum suorum receptione graviter infestabant, cum nec possent omnibus satisfacere, nec gratificari aliquibus sine odio aliorum, vicesimum quintum canonicorum numerum statuerunt in praefata ecclesia, et juramento praestito confirmarunt, salvis quibusdam praebendis extra dandis, quae de antiqua consuetudine quibusdam clericiis et laicis exhibentur. Postmodum vero ad venerabilem fratrem nostrum Petragoricensem episcopum et ejus
collegas fuerunt aliae super ordinatione ipsius ecclesiae litterae impetratae, in quibus etiam de certo numero, qui statutus in eadem ecclesia fuerat, mentio facta fuit.
Unde praefatum capitulum intellecto, quod super ordinatione praedicta variae fuerant litterae impetratae, statutum ipsum a nobis obtinuit confirmari, expresso in confirmationis litteris, quod multi per litteras pro ordinanda ipsa ecclesia impetratas idem statutum infringere nitebantur. Porro, cum dictus Petragoricen. episcopus et collegae sui eidem capitulo
certum terminum assignassent, tandem idem episcopus,
et alter collegarum ipsius Lemovicum accesserunt, et post appellationes multiplices, Petrum de Montecuculi, et B. Reilier, ac tredecim alios nominarunt in canonicos ecclesiae saepedictae,
in ea quantum in ipsis fuit
instituentes eosdem. Capitulo igitur asserente vitiosum esse processum, et nominatorum multitudinem onerosam, ac propter hoc, ordinationi hujusmodi resistentes, dilectus filius ... decanus et magister S. Mauritii canonicus Lemovicensis pro ipso capitulo, et praefati P. et B.
pro se ac pro aliis nominatis
propter hoc ad nostram praesentiam accesserunt, quibus dilectum filium nostrum P. Sancti Georgii ad velum aureum diaconum cardinalem, dedimus auditorem; sed jamdicti P. et B. coram eodem cardinali
pro se dumtaxat agentes,
pro aliis nominatis in
ecclesia praedicta canonicis
agere noluerunt. Nos
igitur his, quae coram auditore praedicto fuerunt hinc inde proposita, per ejus relationem plenius intellectis, quia invenimus et appellationem legitimam praecessisse et nomintorum numerum excessisse ipsius ecclesiae facultates, de fratrum nostrorum consilio sententialiter irritavimus quod de praefatis P.
et B. per dictos Petragoricensem
episcopum et ejus socium factum fuit. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus
quod a nobis est sententialiter diffinitum, facientes firmiter observari, ecclesiam ipsam fatigari contra nostra diffinitivam sententiam non sinatis. Contradictores censura ecclesiastica,
sublato appellationis obstaculo, compescendo. Quod si
non omnes, etc. Datum Laterani, IV idus junii, pontificatus nostri anno quinto.