10 mars 1225

 

Référence: pas dans Potthast.

Edition: Horoy, Medii Aevi bibliotheca patristica, Series Prima, tomus IV, Honorii III, 1879, n° CXIV.

Original: Regest., lib. IX, epist. 238.

Copie: mss. La Porte du Theil, Collection Moreau, Bibliothèque nationale de France.

 

 

Privilegium ipsis a Lucio papa concessum et cujus tenor hic insertus auctoritate apostolica confirmat.

 

Ad abbatissam et conventum Fontis Ebraudi.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus ... abbatissae, et conventui Fontis Ebraudi, salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto in vestrae religionis odore amplius delectamur, tanto libentius vobis prospicimus, vestris praecavemus indemnitatibus, et dispendiis obviamus. Cum itaque in causis pro vobis, et contra vos emergentibus originalia, quae habetis, privilegia vos oporteat exhibere, cum eorum exemplariis non credatur, quod minus tutum vobis proponitis, cum casus fortuiti, qui diversi sunt quidem, et varii praevideri non possint, suppliciter et humiliter postulastis a nobis, ut faceremus saltem privilegium, quod habetis a bonae memoriae Lucio papa praedecessore nostro, transcribi, auctoritatem transcripto hujusmodi ut pro authentico in causis recipi debeat impendendo. Nos autem vestris supplicationibus annuentes et vestris volentes indemnitatibus praecavere, transcribi fecimus de verbo ad verbum privilegium supradictum et ejus transcripto auctoritatem, qui eo in controversiis sicut originali pro authentico ubi possitis de potestatis plenitudine impertimur. Praefati autem privilegii tenor est talis :

Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus Giliae abbatissae monasterii Fontis Ebraudi, ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Prudentibus virginibus, quae sub habitu religionis accensis lampadibus per opera sanctitatis se praeparant ire obviam sponso, sedes apostolica debet praesidium impertiri, ne forte cujuslibet temeratis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacrae religionis infringat. Eapropter dilecta in Domino filia Gilia, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium S. Mariae Fontis Ebraudi, quod utique specialiter sub beati Petri jure ac protectione consistit, cui etiam Deo auctore praeesse dignosceris, antecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione, etc. usque communimus, statuentes ut quascumque possessiones, etc., usque illibata serventur. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis :

Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis. Locum qui dicitur Braierae cum omnibus pertinentiis suis, ex dono Aimerici prioris et omnium fratrum ejusdem loci, concedente hoc Tolosano episcopo. Locum Paradisi ex dono Fortis de Bec, et Amanis de Paradiso cum uxore et filiis suis, concedente hoc Raimundo Agennensi episcopo. Locum de Fontanis ex dono comitis Theobaldi, concedente hoc Burchardo, Meldensi episcopo. Terram desertam quam idem Burchardus, Meldensis episcopus, praefato monasterio ex dono eo tenore concessit, ut de singulis Carrucatis duodecim denarii pro censu Meldensi ecclesiae singulis annis persolverentus. Locum de Fontianis, qui est in Petragoricensi episcopatu ex dono Bernardi Sancti Asterii, et Heliae Guiberti, et Boniscurti, necnon Arnaldi de Gancelia, et Heliae de Marrolio, Heliae de Castellione, et aliorum plurium, concedente Villelmo Petragoricensi episcopo. Locum pontis Sagii, et pontis Chanionis et pontis de Sueto, ex dono Fulconis, comitis Andegavorum. Locum Cremeliae ex dono Heliae Thisi, et Benedicti de Mauritania, et Bernardi de Porcellana, concedente hoc Petro, Xanctonensi Guofredi vicecomitis Thoarcensis, et uxoris, ac filiorum suorum, concedente hoc Aimerico Heberti filio. Insuper etiam decimas frumentationum ejusdem Goffredi vicecomitis, quae in proprietate sua erant. Locum castelli Leubaldi et Roort, ex dono Petri Tronell de Sancto Herminio, et Hugonis fratris ejus, Guit de Radulfi, de Nison, et quorumdam aliorum. Boscum Guverii ex dono Petri de Alperesio, et Marchisiae uxoris ejus, concedente Normanno de Mollicampo, et aliis omnibus ad quod praedictus locus pertinebat. Boscum Tollentisviam ex dono Garsion de Machatol, et Ascott, filii sui, consentiente Petro Mat. Locum montis Gaugerii, ex dono Hersendis de Parato, et W. Sanson. Boscum Gervazai ex dono Norm. de Thabane et Petri Rufi. Montem Bertin, ex dono W. Million, concedente hoc W. de Pinett. Locum Thaconar ex dono Aselini de Aureis vallibus, et Petri filii Drogon.

Locum Porrariae ex dono Johannis de Bello Monte, et decimam molendinorum suorum, atque cellarii, suis concedentibus filiis. Locum Vallienorum, et terram Villenovae ex dono Rodinat, Clararriaci, Idesti de Mirobett, concedente hoc W. de Pinett. Locum Capreolorum ex dono Carbonelli de Chediehe. Locum Garriaci, ex dono W. de Mirobett, et Degani fratris ejus. Locum Aseai ex dono ducis Ramfredi, Areand, Bellodi de Claris vallibus, Ribotelli de Aia, et fratris sui. Locum Fontis Alerii ex dono Alexandri de Popenaria, et Alexandri de Herberiamento. Locum Regreperie ex dono Maurici puelli, et Divez de Gallieula. Locum Asinarum ex dono Guidonis Pictavensis et Gofredi Malummat, et ex concessione Rolland, Satariae, et sororis ejus, Gofridi de Pogio, Aloris filii ejus, et Giraldi Berlai. Locum Sancti Karilefi ex dono Kalon. de Blason, et ea quae donata sunt eidem monasterio Fontis Ebraudi a Goffredo de Doe, et Gricha matre ejus, et Philippi de Blason. Locum Malthai ex dono Alberici de Monte Johe, boscum et terram quae est juxta illum, et molendinum ex dono Ogisi et Ofredi fratris ejus. Locum Valentha donatum ab Aimerico de Passavant, et Ramaldo de Sensajo, et Petro Bloio. Locum Ramon ex dono Goffredi Vosett, et casamenta quae ibidem erant ab eodem Goffredo Ursel, et W. Xanctonensi concessa, atque donata. Locum Colingentiarum ex dono Aalot, et Alberici filii ejus, et quicquid in eodem Adam filius Guarini habuit ex dono ipsius vobis concessum, Philippo fratre ejus, et G. vicecomite cum uxore, et filio suo Petro ad ipsum concedentibus, et quicquid est in loco Sibrei ex dono Amauri de Mexten. Terram planatam, et exempta ex dono Huinard de Mestulo, et fratris ejus ac matris, concedentibus hoc Nivard de Satollo et Amarico de Monteforti, de cujus feudo terra illa erat. Decimam insuper, quae ad praedictum locum pertinet, et terram Acteris ex dono Simonis de Novalto et uxoris ac filiarum ejus. Locum Fraction ex dono Hugonis filii Aimerici. Locum Fontis Olberti ex dono Roberti praepositi Mauritaniae, et Pugo de Landa. Partem unam loci de Bellomer ex dono Rich. de Sancto Victore ; alteram quoque ejusdem loci partem ex dono de Belloni, concedente Gervasio de Castillion.

Terram quoque ad unam carrucam in terrario vallis Girmundi, et molendinum, et stagnum ejusdem loci ex dono Hugonis de Castello Novo, et octo solidos pro censu in Castello Novo per singulas hebdomadas ex dono Mabita, matris ejusdem Hugonis. Vineas quoque in Castello Novo ex dono ejusdem Mabita. Terram ad unam Carrucam in foresta Cortesiae ad Capellas, ex dono supradicti Hugonis, patre et matre sua concedentibus. Locum Crothesiorum ex dono Guilli Joett., concedente hoc Ugone filio Gervasii de Castello. Item sexaginta solidos pro censu in burgo de Villa Per., singulis annis ex dono Ugonis de Merer villa, concedente Guidone comite de Mellad, de cujus feudo census erat. Locum Belli Loci ex dono Chotard archidiaconi et Chotard camerarii. Locum Ursam ex dono Aleardi Villebaudi, concedente hoc Rad. de Dol., de cujus feudo praedictus locus erat. Locum Foresii ex dono Adelidis de Campis, consentiente comite Tho. de cujus feudo erat. Praeterea centum marcos annuos ex dono Henrici illustris Anglorum regis, sexaginta de redditu ejus de Londonia de firma civitate, et quadraginta de firma civitatis Winton. Insuper autem consuetudines illas, quas nobilis vir Willelmus, Pictavorum comes, habebat in foresta de Argent, ecclesiae Fontis Ebraudi contulit, et locum magistri Giliberti de Boseo de Casa cum pertinentiis suis, quae idem Gilibertus in Castellaria de Casa et Castell. ex Sareiorum fidelium largitione acquisierat, et tenebat, obedientiam de Cupario, et obedientiam quae est in foresta de Monte Rivel apud ex Sareio Hyon, et octo solidos censuales Andegavensis monetae qui fiunt de tribus bordelleriis apud Bellum Praell, et Brancam Curvam et de Jaiberald.

Praeterea molendina de Mirobelt in casamento regis apud Bituni existentia, quae Archimbaud. de Soliac et filius ejus Gilo obedientiae vestrae de Vesanno rationabiliter concesserunt, et bonae memoriae Ludovicus quondam illustris Francorum rex, de cujus feudo fuerant scripti tui pagina roboravit secundum tenorem, qui in ejus scripto authentico continetur vobis nihilominus confirmamus. Si quis vero fidelium devotionis intuitu aliquem locum vobis contulerit, in quo oratorium velitis construere ad vestram postulationem aquam benedictam, et alia competentia vobis ecclesiastica sacramenta archiepiscopi et episcopi in quorum parrochia idem locus fuerit episcopalis officii debito vobis absque molestia largiantur.

Sane novalium vestrorum, etc., usque praesumat. Quemadmodum autem vos ab omni exactione liberas esse statuimus, ita etiam servientes vestros absque inquietudine obsequiis vestris libere vacare censemus, ut dum in servitio vesto permanserint multi sacerdotum ad quorum parochia spectare noscuntur, fas site os ad oblationem sibi exhibendam compellere, vel ad sepulturam contra eorum recipere voluntatem, sed potius si apud vos sepeliri elegerint, liberum sit capellanis vestris ad confessionem recipere, poenitentiam dare, eosque tradere sepulturae. Sepulturam quoque ipsius loci, etc., usque assumuntur. Has sane indulgentias non solum ad vos in capite, sed ad alia etiam monasteria ordinis vestri, quae ad minus triginta, vel quadraginta sanctimonialium, vel amplius habere conventum, vestrumque ordinem servare noscuntur decernimus pervenire. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum, etc., usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae libertatis, et quod praefatum monasterium sit juris beati Petri unum aureum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum, etc., usque subjaceat. Cunctis, etc. usque inveniant. Amen.

Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, VI idus martii, anno nono.