27 juillet 1233
Référence: pas dans Potthast.
Edition: Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX.
Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées d’après les manuscrits
originaux du Vatican, 1890, n. 1471.
Original: Reg. 17, f. 72 v°, ann. VII, c. 250.
Copie: http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome30/BnF_tome30.htm
(fol. 369 r°)
Archiepiscopo
Burdegalensi mandat quatenus ecclesiae Petragoricensi
de persona idonea
infra unum mensem provideat in pastorem.
... archiepiscopo
Burdegalensi. Circa ecclesias pastorum. Cum igitur
dilecti filii ... decanus et capitulum Petragoricensis ecclesie, sicut ejusdem
decani et majoris ac sanioris partis ipsius capituli nobis exhibita petitio
continebat, eadem ecclesia pastore vacante, convenientes in unum, invocata
Spiritus Sancti gratia, in te, qui eorum metropolitanus existis, de providendo
ipsis de persona idonea in pastorem transtulerint unanimiter et concorditer
vota sua, prestito juramento quod illum reciperent, de quo ipsis duceres
providendum, nec adhuc ad provisionem hujusmodi sit processum, quia venerabilis
fratris nostri ... Tornacensis episcopi, tunc Apostolice Sedis legati, qui
in dictum capitulum, si eligerent, et in electum, si electioni de se facte
aliquatenus consentiret, excommunicationis sententiam promulgavit, assensus non
poterat impetrari : mandamus quatenus, ejusdem ecclesie necisstate paterna
meditatione pensata, ei de persona litterata, idonea et honesta, nec non in
temporalibus et spiritualibus circumspecta, que tanto congruat oneri et honori,
et negotium diligat, pacis et fidei, non obstante sententia supradicta, cum
consilio venerabilium fratrum nostrorum ... Auxitani archiepiscopi et ...
episcopi Agennensis, infra unum mensem post susceptionem presentium provideas
in pastorem. Contradictores etc. Datum Anagnie, VI kalendas augusti, anno
septimo.