18 janvier 1247

 

Edition : Elie Berger, Les registres d’Innocent IV publiés ou analysés d’après les manuscrits originaux du Vatican et de la bibliothèque nationale, 1884-1921, n° 2356.

Extrait : http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome30/BnF_tome30.htm (fol. 397 r°)

Original : Archives du Vatican, Innoc. IV, Bullarium, t. I, p. 357, n° 360 (an. IV)

 

 

Infrascripti in matrimonio maneant quamvis virum pater mulieris de sacro fonte susceperit.

 

Dilectis filiis nobili viro ... comiti Petragoricensi, et ... comitisse uxori sue.

Consideratis diligenter circumstantiis temporum, et pensatis meritis personarum, rigor debet interdum mansuetudine temperari, presertim cum necessitas urget et evidens utilitas id exposcit. Cum igitur, sicut vestra petitio nobis exhibita continebat, inter progenitores vestros a tempore cujus non extat memoria faciente humani generis inimico tanta fuerit guerra suborta et inimicitie capitales, quod exinde multa rerum dispendia et personarum excidia provenerunt, cum aliter sedari non possint, quamquam te, fili comes, pater comitisse predicte de sacro fonte susceperit, procuraverunt (1) inter vos matrimonium celebrari. Quare fuit ex parte vestra humiliter supplicatum nobis ut, impedimento hujusmodi non obstante, permitteremus vos de benignitate Sedis Apostolice in sic contracta copula remanere. Licet igitur sacri canones interdicant ne filii per quod ad compaternitatem venitur ad invicem copulentur, imminentem tamen necessitatem et evidentem utilitatem plenius attendentes, ac volentes personarum evitare pericula et rerum discrimina que, si contingeret hujusmodi matrimonium dirimi, sequi possent, obtentu etiam carissimi in Christo filii nostri ... Aragornum regis illustris cui tu, filia comitissa, linea consanguinitatis attingis, et venerabilis fratris nostri ... Petragoricensis episcopi et quamplurium prelatorum, qui nobis super hoc cum nimia instantia humiliter supplicarunt, firma spe nobis proposita quod in Apostolice Sedis devotione persistere solidius debeatis, quod impedimento non obstante predicto remanere in eadem copula valeatis, ac proles [a] vobis suscepta legitima reptutetur, auctoritate vobis presentium concedimus dispensando. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostre concessionis et dispensationis infringere, etc. Si quis autem etc. Datum Lugduni, XV kalendas februarii, anno quarto.

 

(1) Copie : procuraverint.