13 août 1253

 

Notice : Elie Berger, Les registres d’Innocent IV publiés ou analysés d’après les manuscrits originaux du Vatican et de la bibliothèque nationale, 1884-1921, n° 6928.

Quum monasterium Tutelense, ordinis sancti Benedicti, Lemovicensis dioecesis, in medio nationis indomitae positum asseratur, propter quod abbas ejusdem queritur se ibidem pacem spiritus habere non posse, nec pacificis intendere professionis suae studiis sicut vellet, mandat abbati infrascripto papa ut, si idem abbas cedere voluerit, ipsius cessionem recipiens quum ab eo fuerit requisitus, de bonis dicti Tutelensis monasterii provisionem eidem abbati assignet, demum vero conventui denuntiet, ut sibi per electionem canonicam de abbate provideant.

… abbati monasterii Teracinensis (sic), Petragoricensis diocesis.

Cum monasterium Tutellense – Datum Asisii, idibus augusti, anno XI°.

Copie: http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome35/BnF_T35.htm (fol. 242 r°)

Original: Reg., an. XI, n° 108, fol. 11 v°.

 

 

D’après la copie de la collection Périgord.

 

Abbati Monasterii Terracinen. Petrag. dioc.

Cum monasterium Tutellen., ord. s. Ben., Lemovic. dioc., in medio nationis indomite positum asseratur, propter quod dil. fil. abbas ejusdem queritur se ibidem pacem episcopus habere non posse, nec pacificis intendere professionis sue studiis, sicut vellet. Mandamus quatenus, si idem abbas propter hoc intendens sue quieti, et ejusdem monasterii utilitatibus providere, cedere voluerit, ex aliqua justa causa regimini abbatie, tu ipsius cessionem vice nostra, recipiens, cum ab eo fueris requisitus, de bonis dicti Tutellen. monasterii provisionem eidem abbati assignes, vel assignari facias competentem &c. Demum vero prefati mon. Tutellen. conventui denuncias ut sibi per electionem canonicam provident de abbate. Datum Asisii, idus augusti anno XI.